Skip to the text

Caput XXV. Reliqua Bonifaciani dissidii acta : Gallicana intacta : Bonifaciana a successoribus antiquata

Reliqua Bonifaciani dissidii acta : Gallicana intacta : Bonifaciana a successoribus antiquata.

Quæ supersunt in Bonifaciana contentione leviter transilimus. Anno 1303, prodiere in Philippum duæ Bullæ, quarum initium est : Per processus nostros, et : Nuper ad audientiam, quibus declarabatur Philippus multiplici excommunicatione constrictus ; sed eæ, teste Rainaldo, jussu Clementis V erasæ expunctæque sunt.

Conscripta quoque fuerat depositionis sententia, adeoque horum omnium deleri memoriam, ac levissima etiam vestigia placuit ; ut hæc sententia eodem teste Rainaldo, erasa et expuncta sit, quamvis pronuntiata non esset. Sane Bonifacius, antequam eam sententiam promulgaret, Albertum Imperatorem sæpe à se rejectum, omni studio atque industria constabiliverat in eo idoneum suæ sententiæ executorem, regnique francici invasorem nactum se esse arbitratus. Quo fretus præsidio, cum extrema omnia moliretur, captus ipse Anagniæ per proditionem civium, Columnarumque et aliorum, ac Guillelmi præsertim Nogareti infandum scelus, paulo post obiit. Irâne ac furore percitus, ut memorant, an mœrore oppressus, an alia causa, nihil ad nostram quæstionem ? Quam autem omnia impotenter et intemperanter egerit adversus Philippum, vel id abunde testatur, quod ejus successores ea statim pro irritis habuere ; ac Benedictus XI, qui ei proxime successit, Philippo nec petenti, excommunicationem relaxavit, absolvit etiam episcopos, barones et alios eadem causa excommunicatos à Bonifacio ; privilegia Regum Christianissimorum ab eodem suspensa restituit ; denique sponte rescidit quidquid Bonifacius in regni regisque dignitatem fecerat : Clemens vero V omnia ejus gesta hujus occasione dissidii erasit, expunxit, antiquavit, resque eo loco esse declaravit, quo fuerant ante ea gesta decretaque.

Legimus in regestis regiis ad Benedictum XI, Bonifacii successorem, multas expostulationes editas per Fratrem Petrum de Peredo, religiosissimum virum, Romam à Philippo missum. Is ergo conqueritur multa à Bonifacio gesta, quæ à sanctorum Patrum moribus abhorrerent. In his ergo hæc habentur : « Temporibus Patrum non fieri solere jura ad nutum oculi, ut diceretur statim : Absolvimus omnes in talibus provinciis constitutos, ut nonobstante sacramento et juramento fidelitatis quocumque adstricti sunt, obediant tali principi amico nostro. » Addebat, neque illud dici solitum : « Quod Papa est Dominus spiritualitatis et temporalitatis, et quod graviter peccat, qui hoc non credit ; et quod à temporalibus regum appelletur ad Dominum Papam : » et quanquam Romani curiales non hæc diserte asserebant, nostris tamen, summæ rei intentis, non ad alium pertinere scopum Bonifaciana decreta videbantur. Hæc ergo conqueritur legatus regius, subditque : « Dicitur in Franciâ, quod non restat, nisi quod fiat una constitutio, quæ æquipolleret omnibus, quod omnes clerici et laici essent ministri duntaxat ad nutum summi Pontificis, eorumque qui præsident. » Quem locum sic concludit : a Hæc autem consimilia non fiebant temporibus sanctorum Patrum ; sed de vita et honestate clericorum, et defensione libertatis ecclesiasticæ et jurium fiebant constitutiones, cum pœnis excommunicationis et interdicti ; » ut profecto doceret quæ res, ecclesiasticæ scilicet, quibusve pœnis, nempe ecclesiasticis, excommunicatione et interdicto sancirentur. Hæc nomine regis significata Pontifici, neque improbata sunt : adeo reprehensibilia videbantur.

Cætera quæ in hoc negotio gesta sunt ad alium pertinent locum. Quod autem ad hanc quæstionem spectat, hæc summa est : quidquid Bonifacius VIII edidit, ut regiam potestatem, quoad temporalia, sibi obnoxiam faceret, non modo à Rege regnoque Francorum, totaque Ecclesia Gallicana rejectum ; sed etiam à summis Pontificibus antiquatum fuisse : quod autem rex regnumque, et Gallicana Ecclesia ea de re professa est, et à summis Pontificibus illæsum permanere, et sempiternæ hominum memoriæ consecratum ; datumque est omnino sæculis secuturis exemplum illustre, doctrinam Scriptura, antiquitate, traditione nixam, quocumque nomine, quacumque auctoritate oppugnatam, æterno atque invicto robore in Ecclesia catholica manere constitutam.

Hæc ex publicis gestis hausimus. Jam si excutimus quæ privati doctores scripserint, inveniemus id Ægidii Romani aliorumque theologorum summa consensione defensum : « Clavium potestati nullam temporalium potestatem à Domino fuisse adjunctam : nunquam inveniri sedisse apostolos, ut de temporalibus judicarent, nec petiisse ut reges et principes eis in temporalibus subjacerent, aut de ejusmodi respondere deberent : falsum esse et invalidum, neque Francis ferendum, quod de Childerico per Romanos Pontifices deposito, et Pepino per eosdem substituto jactaretur : falsum item quod de translato à Græcis ad Francos imperio neque à Papa esse translatam imperii veritatem, sed nomen ; cum Carolus Magnus jam rerum potiretur ; quodque hic factum est, qualecumque fuit, non fuisse factum per solum Papam, sed populo acclamante et favente, cujus est se subjicere cui vult, sine alterius præjudicio, et ex causa necessaria pro sui defensione ; neque trahenda in exemplum, quæ postea in deponendis imperatoribus facta sunt, postquam illi Papæ ut domino paruerunt : tum vero hæc omnia nihil esse, quod sunt argumenta de facto, et dicunt quod factum sit, non quod fieri debeat ; » aliaque ejusmodi quæ mirum est ad ea sæcula permanare potuisse, cum tot depositionum exemplis, tot falsis donationibus Constantini, Ludovici Pii, aliisque tot falsis historiis, tot novis per tolerantiam aut consuetudinem inductis, seu veris, seu prætentis, coloratisque juribus undique premerentur ; ad hæc in summa juris publici ignoratione versarentur : ut profecto hæc integra et sana, non nisi ex antiquæ traditionis robore et cursu, opposita moles evicerint, et ad eos usque perruperint

Chapter 128 of 396