Skip to the text

Caput III. De Gregoriani decreti auctoritate quæritur : paucis repetuntur quæ de ejus novitate dicta sunt

De Gregoriani decreti auctoritate quæritur : paucis repetuntur quæ de ejus novitate dicta sunt.

Cum secutæ de regibus deponendis sententiæ, ab eo Gregorii VII decreto et exemplo, tanquam ex fonte prodeant, de tota ejus decreti ratione quærendum est. Et quidem ab ipso disputationis initio praestruximus ipsam rei novitatem : nullum exemplum, auctoritatem nullam hujus rei aggrediundæ præcessisse : itaque attonitum orbem : Gregorii asseclas ipsa novitate commotos : ipsum Gregorium anxie interrogatum nihil nisi falsa vanaque et nimia protulisse : hinc Gregoriani decreti novitatem, post tot ejus ævi tractationes, post ipsius Gregorii omni ingenio ac studio elaborata responsa, viris piis et gravibus non minus fuisse suspectam : eumdem Gregorium nova superstruxisse novis ; victoriam novo ausu, novique generis, decreto edito, ab Henrici exercitu arcuisse, et velut obstupefacto orbi inanes objecisse terriculas : ac nihilo secius, audentissimum licet, in tanta novitate, nec ipsum sibi satis constare potuisse. Hæc quidem omnia novitatem sonant, hoc est, in christiana doctrina certam ac perspicuam falsitatem. Nunc autem tota res multo clarius enitescit. Ecce enim evolutis, ab omni antiquitatis memoria ad hæc usque tempora, ecclesiasticis gestis, spoliatos fuisse unquam, ecclesiastico decreto, ulla bonorum parte laicos, nedum ditione atque imperiis reges ; aut tale quid unquam cuipiam intentatum, non invenimus, non legimus, non audivimus ; cum tamen demonstraverimus tot ac tantas hujus rei intervenisse causas, si id vel Ecclesia cogitasset.

Quin etiam vidimus christianos omnes, etiam episcopos, Romanosque adeò Pontifices passim obedisse apostatis, haereticis, excommunicatis regibus ; neque tantum obedisse, sed eliam docuisse ex Christi præceptis deberi eis obedientiam, exceptis iis rebus, quæ contra Dei vetita juberentur ; Pontifices quoque, discretis utriusque dignitatis limitibus, ultro esse professos, nullam esse suam in rebus ordinandis civilibus potestatem. Nunc cum Gregorius VII, nullo unquam exemplo, auctoritate nulla, contraria omnia faciat ; rogamus adversarios, hæc quæ nunc gerit, an ad catholicam fidem et ecclesiasticum dogma pertineant ? Si pertinere contendunt, ubi illud, quo Ecclesia catholica invicta hactenus stetit : valere oportere quod ubique, quod semper : et illud : Id verum quod prius ; id adulterum quodcumque posterius ? Quid autem respondemus hæreticis, dum doctrinæ novitatem erroremque manifestum, vel his vel anteactis sæculis improperent ? Sin autem his argumentis victi, hæc Gregorii gesta pro fidei doctrina atque ecclesiastico dogmate habere non audent ; nempe non ab ejus duntaxat, sed ab illorum etiam qui eum secuti sunt auctoritate, nos liberant.

Chapter 106 of 396