Caput XXVII. De Navarræ regno Hispanis tradito : item de Joanna Albretana, hæresis crimine, sub privationis pœna Romam à Pio IV evocata, quod Galli improbarint ac prohibuerint
De Navarræ regno Hispanis tradito : item de Joanna Albretana, hæresis crimine, sub privationis pœna Romam à Pio IV evocata, quod Galli improbarint ac prohibuerint.
Quod à Julio II, in deponendo Joanne Albretano Navarræ Rege, factum esse dicitur, id et Hispani varie referunt, et nullum hujus rei diploma proferunt ; et qualecumque est, sive sub Brevis Bullæve, aut sententiæ forma, Joannes Mariana, Hispanus historicus celeberrimus, subreptitium et nullum fuisse significat ; totamque rem, verane an falsa sit, Odoricus Rainaldus sub dubio relinquit, apud quem etiam videre est Marianæ aliorumque historicorum locos. Henricus vero Spondanus ex temporum notis diploma falsi convincit. Quod autem à Julio II, anno 1512, 12 Kal. Aug. in Lateranensi concilio de Ludovici XII sociis, quorum numero Navarricus erat, decretum est editum, ut excommunicarentur, et omni dignitate privarentur, nisi ab ea societate discederent, Spondanus idem docet, primum haud æquo jure fuisse editum ; tum vero Hispanis, ad Navarram occupandam nihil prodesse potuisse, multis quidem de causis, eàque imprimis, quod, nondum elapso tempore ad resipiscendum dato, navarricum regnum à Joanne innocuo et repente oppresso desertum, Hispani invaserint.
Addit Caroli Augusti et Philippi II notissimas gravesque de hujus regni possessione legitima fluctuationes ; adeoque abfuisse Romanos Pontifices ab eo, ut regnum Navarræ jure ad Hispanos translatum fuisse crederent, ut Pius IV, Antonium Borbonium Navarræ Regem, anno 1561, ad obedientiam pro regno Navarræ admiserit : quod omnium historiarum monumentis constat.
Quare ea depositio atque translatio, quæ sola memoratur ad effectum usque perducta, ab ipsis Hispanis iniqua, ab aliis dubia, ab aliis atque etiam à Romanis Pontificibus nulla esse judicatur.
Quo factum est ut idem Pius IV, anno 1563, Joannam Albretanam Antonii viduam, ut Reginam Navarræ, hæresis causa Romam citaret, sub pœna privationis regni, nisi se judicio sisteret ; quod quidem Carolus IX prohibuit, ac fœderata cognatæque, injuria communi etiam regiæ majestatis permotus, tutelam suscepit : cujus etiam jussu, « cum Henricus Clutinius Oisellus, tunc Romæ orator regius, graviter ea de re apud Pontificem expostulasset, et regem injuriam talem, qualem majores sui nunquam inultam reliquissent, minime laturum ostendisset, tandem obtinuit, ut diploma jam in Urbe solemni more publicatum revocaretur, et omnino induceretur, ita ut inter Pii IV constitutiones hodie minime reperiatur. » Haec Thuanus refert ; quæ adeo certa sunt, omnibusque historiis comprobata, ut de iis amplius laborare sit supervacaneum, liquidumque omnino sit Francos ab eo abhorruisse, ut quidquam ad reges deponendos pontificio nomine moveretur.
Chapter 130 of 396