Skip to the text

Caput XI. Loci quidam Ivonis Carnotensis per summam inscitiam objecti solvuntur : corona regia regi restituenda in his locis quid sit ? Ivonem cum aliis omnibus Francis in obseq…

Loci quidam Ivonis Carnotensis per summam inscitiam objecti solvuntur : corona regia regi restituenda in his locis quid sit ? Ivonem cum aliis omnibus Francis in obsequio perstitisse : Guillelmi Malmesburiensis locus.

Quanquam hæc per se clara et invicta sunt, tamen expedire nos oportet ea quæ sunt à Francisco Jureto notata, ad Ivonis Epistolam xlvi, et à cardinale Perronio objecta. Nempe Ivo sic scripsit ad Urbanum II : « Venturi sunt ad vos in proximo nuntii ex parte regis Francorum,... qui confidentes in calliditate ingenii sui et venustate linguæ suæ, prædictis de causis impunitatem flagitii se impetraturos regi, à Sede apostolica promiserunt : hac ratione ex parte usuri, regem cum regno ab obedientia vestra discessurum, nisi coronam restituatis, nisi regem ab anathemate absolvatis. » Hic quidem videmus anathemate percussum haud minus pro rege agnosci. Subdit regis præceptum de convocandis Trecas trium provinciarum episcopis, quibus Rhemensis, Senonensis, Turonensis archiepiscopi paruissent : adeo nihil intermissum eorum, quæ regiis præceptis consuevissent fieri, ac tam pronam omnium ordinum circa regem fuisse constat obedientiam, ut etiam periclitari posse videretur unitas ecclesiastica, nisi excommunicatum regem Urbanus absolveret. Quo quidem metu Ivo negat ecclesiasticam disciplinam solvi debere ab Urbano. Verum hæc scribens, nihil interim de adimendo regi imperio cogitat. Sed Franciscus Juretus hæc Ivonis verba commemorans : Nisi coronam restituatis, nisi regern ab anathemate absolvatis, hæc addit : « Hic locus eorum adjuvat sententiam qui asserunt Philippo excommunicato à Papa Urbano II, interdictum simul regnum Franciæ. » Nimis imperite ille quidem. Sane Ivo scribit sic Epistola lxvi, ad Hugonem Lugdnnensem Romanæ Ecclesiæ Legatum : « Turonensis archiepiscopus in Natale Domini, regi contra interdictum vestrum coronam imponens, hac arte à rege obtinuit ut Joannes eidem ecclesiæ praeficeretur episcopus. » Item Epistola lxvii, « Turonensis archiepiscopus contra interdictum Legati vestri in Natale Domini regi coronam imposuit. » Item Epistola lxxxiv, ad Joannem presbyterum cardinalem, Romanæ Ecclesiæ Legatum : « Quidam Belgicæ provinciæ episcopi in Pentecoste contra interdictum bonæ memoriæ Urbani, coronam regi imposuerunt. » Videmus in Natali à Turonensi archiepiscopo, et in Pentecoste à Belgis episcopis coronam impositam : quæ si quis retulerit ad solennem illam coronationem, qua inaugurantur reges, prorsus ineptiat. Ea enim et semel fit, neque à Turonensi aut Belgis episcopis fieri consueverat, sed ab archiepiscopo Rhemensi : quo jure longe antea, ut Annales habent, Philippus vivo Henrico patre anno 1059, Henrici Regis trigesimo secundo, à Gervasio Rhemensi archiepiscopo consecratus fuerat, cum septennis esset Ergo illa corona, de qua Ivo agit, quotannis in præcipuis festis imponi solebat. Quam cærimoniam honoris ecclesiastici genus quoddam, ab ipsis episcopis adhiberi solitum, regi anathemate percusso, Pontifices eorumque legati adhiberi vetabant. Hæc illa est corona, quam restitui sibi, soluto anathemate, Philippus postulabat ; non autem corona regia, sive regia potestas, qua usque adeo integra potiebatur, ut ea etiam exerceret, quæ in ecclesiasticis negotiis ipsisque etiam episcopalibus promotionibus, ad regium officium pertinerent.

Sane Ivo significat detineri à se tantisper de excommunicando rege litteras ab Urbano II missas : quia, « nolo, inquit, regnum ejus, quantum ex me est, adversus eum aliqua ratione commoveri. » Sed aliud profecto est, propter eas litteras aut aliquod decretum pontificium regno cadere ; aliud regnum in regem aliqua ratione commoveri ; quod quidem plerumque fit in impios reges, legum divinarum atque ecclesiasticæ censuræ publicos contemptores : quo sensu item dixit : « Regis anathemate periclitari terram. » Cæterum quæ ulterius de sollicitato regis imperio Juretus suspicatur, mera somnia sunt, à Francorum moribus ac sensibus aliena.

Et quidem Willelmus Malmesburiensis Anglus de concilio Claromontano hæc scribit : « In eo concilio excommunicavit dominus Papa regem Philippum Francorum, et omnes qui eum vel regem vel dominum suum vocaverint, et ei obedierint, et ei locuti fuerint, nisi quod pertineret ad eum corrigendum. » Cæterum cum unus hæc scribat, cæteris repugnantibus, facile intelligimus scriptorem extraneum, ac rerum nostrarum ignarum audito excommunicationis pronuntiatæ nomine, ex suo supplevisse, quæ imperatoris excommunicationi Pontifices miscuissent. Sed profecto quæ turbato Germaniæ statu in imperatores audebant, haud competebant Franciæ, alta pace, optimis legibus atque hæreditaria successione firmatæ.

Quis autem sanæ mentis crediderit deponendo regi Francorum deiectam esse à Pontifice Claromontanam urbem, partem imperii francici, aut francos episcopos, qui in eadem synodo frequentissimi sederint ; cum eos in regis obsequio perstitisse, vel ex uno Ivone satis constet ? Jam regi deposito quis substitutus fuit ? Ludovicusne VI, ejus filius, quem patri semper fuisse obsequentissimum Sugerius abbas in ejus vita scribit ? An nobilissimum regnum in anarchiam redactum ab Ecclesia est, eo tempore, quo proceres suos cruce signatos, ac nobilitatis robur in christiani nominis hostes emittebat ? Quis hæc deliria non contemnat ?

Sane quod memorat Juretus in Chronico cœnobii sancti Dionysii scriptum esse : « Toto tempore excommunicationis ejus actis publicis solitum subscribi : Regnante Domino Jesu Christo, » longe est insulsissimum, cum profecto nonnisi imperitissimus ac stolidissima negare possit, hunc titulum in honorem Regis regum Jesu Christi longe ante ea tempora, ipsis etiam Caroli Magni temporibus, ac deinceps passim et ubique terrarum frequentatum, sub iis quoque regibus, qui vel maxime ecclesiastica pace florerent.

Si tamen obstinate Willelmo Malmesburiensi creditum volunt, dictam ab Urbano in Philippum depositionis sententiam ; cum interim constet Francos etiam episcopos, eosque sanctissimos atque fortissimos, in regis obedientia perstitisse ; nempe id quoque argumento erit, quam hæc de deponendis regibus decreta apud Francos nulla habeantur. Sed nos in rebus gestis ipsam veritatem, non causæ nostræ præsidia, etiam ab adversariis ministrata, quærimus.

Chapter 114 of 396