Skip to the text

Caput XVII. Hugonis de sancto Victore locus ab adversariis objectus

Hugonis de sancto Victore locus ab adversariis objectus.

Hugo de sancto Victore, Magister Hugo dictus, sancti Bernardi æqualis, ad quem etiam ejusdem Bernardi extat Epistola, Saxo fuit nobilis , atque à prima ætate in Victorino Parisiensi cœnobio, pari pietatis ac scientiæ laude floruit. Hujus auctoritas ab indirectæ potestatis defensoribus objicitur. Jure an injuria, locus integer, quem jam proferimus, indicabit. Is igitur, lib. II, de Sacramentis fidei christianæ, parte II, cap. iv, de duabus potestatibus, sæculari et spirituali, hæc habet : « Illa potestas dicitur sæcularis, ista spiritualis nominatur ; in utraque potestate diversi sunt gradus, et ordines potestatum, sub uno tamen utrinque capite distributi, et velut ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem, spiritualis potestas summum Pontificem. Ad potestatem regis pertinent quæ terrena sunt, et ad terrenam vitam facta omnia : ad potestatem summi Pontificis pertinent quæ sunt spiritualia, et vitæ spirituali attributa universa. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus ; tanto spiritualis potestas, terrenam sive sæcularem potestatem honore ac dignitate præcedit. Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare si bona non fuerit ; ipsa vero à Deo primum instituta est ; et cum deviat, à solo Deo judicari potest, sicut est scriptum : Spiritualis homo dijudicat omnia, et ipse à nemine judicatur . »

Hæc illa Hugonis verba sunt quæ ab indirectæ potestatis defensoribus adducuntur. Reliqua audiamus : « Quod autem spiritualis potestas, quantum ad divinam institutionem spectat, et prior sit tempore et major dignitate, in illo antiquo Veteris Instrumenti populo, manifeste declaratur, ubi primum à Deo sacerdotium institutum est ; postea vero per sacerdotium, jubente Deo, regalis potestas ordinata. Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem consecrat, et sanctificans per benedictionem et formans per institutionem. Si ergo, ut dicit Apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur ; constat absque omni dubitatione quod terrena potestas, quæ à spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur. » Capite vii, quærit quomodo Ecclesia terrena possideat ; « Quædam, inquit, ecclesiis Christi, devotione fidelium concessa sunt possidenda. » Et paulo post : « Spiritualis siquidem potestas non ideo præsidet, ut terrenæ in suo jure præjudicium faciat : sicut ipsa terrena potestas, quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. » Capite viii, quæritur quot modis in sæculari potestate determinanda est justitia. Quos inter modos et hunc refert : « Secundum causam justitia determinatur, ut videlicet negotia sæcularia à potestate terrena, spiritualia vero et ecclesiastica à spirituali potestate examinentur, » Tum subdit : « Sæcularis autem potestas caput habet regem sive imperatorem, ab illo per subjectas potestates, et duces, et comites, et præfectos et magistratus alios descendens, qui tamen omnes à prima potestate auctoritatem sumunt, in eo quod subjectis prælati existant. »

Summa ergo doctrinæ est : ambas potestates, juribus officiisque discretas, ad suum supremum caput, per diversos gradus referri singulas ; nec ab altera alterius fines invadi oportere : atque id doctrinæ favet, qua eas potestates sub uno Deo coordinari, non autem alteram alteri subordinari diximus. Jam quod Hugo dicit : « Spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare, si bona non fuerit, » ad illud referendum est quod postea ex Vetere Testamento prodidit : « Sacerdotium à Deo primum institutum, postea vero per sacerdotium, jubente Deo, regalem potestatem ordinatam. » Quod ad Saülis historiam spectat manifeste, nec nisi ad mandatum Dei extraordinarium referri potest ; non autem ad ordinariam potestatem, de qua nunc agimus. Unde etiam Hugo explicat, Deo jubente, id factum, à Samuele scilicet, ad eam rem expresse delegato, atque extraordinario propheticoque, ut diximus, potius quam levitico ministerio. Quod autem postea subdit : « Potestatem regalem adhuc in Ecclesia sanctificari per benedictionem et formari per institutionem ; » nemo, credo, ita interpretabitur, ut reges à consecrante proprie ac stricte potestatem accipiant. Quod si Hugo dixisset, ab omnibus, præsertim vero à Francis, exploderetur, apud quos pridem constabat reges ex genere esse ; nec fieri, sed nasci. Sed nos, quo pertineat regiæ consecrationis unctionisque ritus, suo loco exposuimus. Cæterum, in hac Hugonis disputatione, nihil de imperatorum Henrici IV et Henrici V depositionibus memoratur, quas toto orbe celebratas, ac recentissima memoria factas, Germanus homo non ignorabat ; neque has ad quæstionem maxime pertinentes omnino tacuisset, si apud catholicos bona atque integra fama esse intellexisset.

Chapter 120 of 396