Skip to the text

Caput II. Constantiensis concilii laudata decreta, ex sessionibus iv et v referuntur : censores nostros, atque etiam ipsum auctorem tractatus De Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ,…

Constantiensis concilii laudata decreta, ex sessionibus iv et v referuntur : censores nostros, atque etiam ipsum auctorem tractatus De Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, nec synodi verba attendisse, nedum intellexerint.

Sessionis iv hæc verba sunt : « In nomine sanctæ atque individuæ Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, hæc sancta synodus Constantiensis, generale concilium faciens, pro extirpatione præsentis schismatis, et unione ac reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris fienda... in Spiritu sancto legitime congregata,... ordinat, disponit, statuit, decernit et declarat ut sequitur. Et primo : Quod ipsa synodus in Spiritu sancto congregata legitime, generale concilium faciens, et Ecclesiam catholicam militantem repræsentans, potestatem à Christo immediate habet, cui quilibet cujuscumque status vel dignitatis, etiam si papalis existat, obedire tenetur in his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem generalem Ecclesiæ Dei, in capite et in membris. » In hac sessione, cum Romanorum Rege, fuerunt ducenti Patres, ut in ipso initio sessionis adscriptum est.

Sessio vero v sic habet : « Hæc sancta synodus Constantiensis ; generale concilium faciens, pro extirpatione ipsius schismatis, et unione et reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris, ad laudem omnipotentis Dei, in Spiritu sancto legitime congregata, ad consequendum facilius, securius, liberius, unionem et reformationem Ecclesiæ Dei, ordinat, diffinit, decernit et declarat ut sequitur. Et primo, quod ipsa in Spiritu sancto legitime congregata, concilium generale faciens, et Ecclesiam catholicam repræsentans, potestatem à Christo immediate habet , cui quilibet cujuscumque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur in his quæ pertinent *ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem dictæ Ecclesiæ in capite et in membris.

« Item declarat, quod quicumque cujuscumque conditionis, status, et dignitatis, etiamsi papalis , qui mandatis, statutis seu ordinationibus aut præceptis hujus sacræ synodi, et cujuscumque alterius concilii generalis legitime congregati, super præmissis seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignae pœnitentiæ subjiciatur, et debite puniatur, etiam ad alia juris subsidia, si opus fuerit, recurrendo. »

Facile animadvertet lector diligens sessioni iv per sessionem v quid lucis accesserit. Sessione sane iv summa illa auctoritas adscita est concilio ; sed quantum verba sonant, Constantiensi tantum. Cum autem id Patribus angustius videretur, quam ut ecclesiasticis morbis remedium afferri posset, sessione v itum est in eam sententiam, ut non solum isti concilio Constantiensi, verum etiam cuilibet alteri, parem auctoritatem adscisceret.

Placet hic perpendere tantisper, quam parum censores nostri ad verba decreti animum attenderint. Et quidem auctor Doctrinæ Lovaniensium ex Jacobo Latomo et aliis hæc refert : « Ecce manifeste patet quod decretum illorum Patrum, non loquitur universaliter de qualibet synodo universali, sed de illa singulariter, hoc est de Constantiensi. »

Idem habet dominus Nicolaus Dubois in Disquisitione : « Omnia, inquit, verba decretorum sessionum iv et v, quatenus de auctoritate agitur, concepta sunt verbis de ipsa sola agentibus. » Nempe adeo cursim legit Constantienses canones, ut nec illud adverteret : « Quicumque cujuscumque conditionis, etiamsi papalis, qui mandatis hujus sacræ synodi et cujuscumque alterius concilii generalis legitime congregati obedire contempserit. » En diligentem lectorem, qui Gallicanos episcopos eo nomine castigant, quod, quæ laudaverint acta, non legerint. » Usque adeo cæcutiunt homines præjudiciis acti, quæque ipsi in ore habent assiduisque terunt manibus, nec legunt nec vident.

Quin etiam ipse auctor Tractatus de libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, qui cæteris diligentior futurus videbatur, in eumdem impegit lapidem : « Notanda, inquit, sunt illa verba : In his quæ ad fidem et extirpationem dicti schismatis, præceptis hujus sacræ synodi super præmissis, sive ad ea pertinentibus ; quæ decreta illa circumscribunt, ac sine limitatione intelligere vetant. » At qua fide omittit illa verba : cujuscumque alterius synodi generalis, et ipsam fidei ac schismati additam reformationem ? Ac ne quid deesse possit, diserte positum, super præmissis et ad ea pertinentibus, ipsa etiam huc reformatione conclusa ; quæ profecto voces, si quid limitationis sonant, haud equidem scio, quæ deinde generatim dicta intelligantur.

Sane doctissimus Daguirreus, horum præjudiciis ductus, ipse quoque ex verbis concilii Constantiensis elicit, nullo modo actum esse de omni concilio generali, et in utraque sessione iv videlicet et v ejusdem concilii Constantiensis, de illo singulari concilio solum prolatam esse doctrinam. Credo, non satis memor ejus sententiæ, quam ipse pro suo candore dixisset : « Concilium Constantiense definiisse (certo quidem sensu) , cuivis concilio generali potestatem à Christo immediate habenti omnes teneri obedire, et ipsum Papam. »

Atque ipsa canonis series postulabat, ut de omni generali concilio diceretur ; synodi enim Constantiensis, hoc certe fundamento constituta erat auctoritas, « quod sit in Spiritu sancto legitime congregata : quod potestatem à Christo immediate habeat : quod Ecclesiam catholicam repræsentet. » Hæc autem non ad solum Constantiense concilium, quod tunc habebatur, sed ad omnia [553 æque concilia generalia spectant, quæque extiterant, quæque futura erant, ut nullus dubitationi locus superesse videatur.

Neque vero felicior illa responsio est, cum aiunt decreti verba ad solam schismatis causam aperte referri : nec attendere volunt ad has voces : « In his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem dictæ Ecclesiæ, in capite et in membris. »

Hæc illa decreta sunt concilii Constantiensis, in ipsis concilii Basileensis actis, summo omnium consensu repetita, cum procul omni dubio universalis esset, eique Eugenius IV adhaereret, nullo tum suborto schismate. Adeo Ecclesia semper intellexit Constantiense decretum, non ad solum schismatis tempus, aut ad solum Constantiense concilium, sed ad fidei quoque et reformationis universalis causas, et ad omnia quolibet tempore futura concilia pertinere.

Cæterum diligens lector facile animadverterit in duobus canonibus Constantiensibus ex sessione v relatis, primum, totidem verbis à sancta synodo ex sessione iv fuisse repetitum. Quo factum est, ut plerique scriptores atque ipsa synodus Basileensis, sessionis v decreta sola retulerit : quippe quæ et quartæ canonem complecteretur integrum, et alium insuper majoris elucidationis gratia canonem adjunxerit.

In fine sessionis v adscriptum est : « Quibus articulis sive constitutionibus lectis, dictum concilium eos et eas uniformiter approbavit et conclusit. » Quo patet hæc non tantum summa auctoritate, sed etiam summa consensione esse decreta.

Chapter 158 of 396