Skip to the text

Caput XXVIII. Objectio ex defectu confirmationis petita dissolvitur

Objectio ex defectu confirmationis petita dissolvitur.

At enim, inquiunt, utcumque in unam eamdemque sententiam omnes obedientiæ concurrerint, non tamen valent synodi œcumenicæ nomine, nisi ea quæ Martinus V prolato decreto expresse approbavit confirmavitque. At sessiones iv et v Martinus V non expresse probavit prolato decreto ; neque enim in Bulla Inter cunctas, eas sessiones confirmavit, sed tantum quæ adversus Viclefum Hussumque gesta essent ; et in ultima sessione concilii declaravit non à se omnia comprobari, sed tantum ea quæ in materia fidei conciliariter gesta essent : quo nomine sessionum iv et v decreta comprehendi negant. Denique non edidit generalem confirmationem synodi, tametsi id ipsa synodus postulasset. Hæc Turrecremata ; hæc Bellarminus ; hæc omnes alii jactant, in eoque vim maximam causæ reponunt. Nos prolatis gestis nullo negotio dissolvimus.

Ac primum testamur nihil à nobis refugi confirmationis apostolicæ nomen ac vim : neque existimamus Romanos Pontifices, cum synodos œcumenicas legitime habitas confirmant, superiorem in eas exercere potestatem. Neque enim Romani Pontifices, conciliorum tantum, sed etiam antecessorum suorum passim decreta confirmant ; neque tamen iis superiores se præbent, atque ut à Pontificibus concilia, sic à conciliis Pontificum decreta confirmari in actis ecclesiasticis ubique legeris. Nec immerito : confirmare enim, ecclesiastico stylo, consentire est, et consentiendo firmare. Quippe ecclesiastica gesta atque decreta, ipsa unitas firmat, rerumque confirmatio est, ipsa testificatio unitatis, quæ nos suo loco diligentius, ut par est, exequemur.

Verum ad testificationem unitatis atque consensionis, adeoque confirmationis, non profecto necesse est ut expressa diplomata de confirmando prodeant. Martinum V vidimus, cum Otho cardinalis esset, omnium quæque Pisis, quæque Constantiae gesta essent, jam inde ab initio fuisse participem ; et Pontificem factum, nihil eorum, quæ in synodo gesserat, retractasse ; imo, tota synodo approbante, easdem sessiones concilii œcumenici nomine honestasse. Neque necesse erat » ut post semel assertam, primis quoque sessionibus, synodi generalis auctoritatem, sessionum iv et v decreta expresse approbaret. Satis approbabat, qui decernentibus præsens communicabat, eorumque conventum pro œcumenico concilio agnoscebat. Satis approbabat, qui Joanni XXIII, ex his sane decretis, rite deposito, suffici se patiebatur. Satis approbabat, qui caput Frequens, ex earum sessionum auctoritate valiturum et exequendum putabat. Satis approbabat, qui in Bulla Inter cunctas, et exscripserat, et exequendas mandaverat adscriptas à sacra synodo articulo xli Viclefiano censuras, quæ ad sessionum iv et v decreta necessario referrentur. Satis denique anteacta approbabat, qui eorum auctoritate omnibus præerat. Quin ipsum interesse, ipsum communicare, probare est ; et nisi antiquitatem omnem, totamque vim canonum penitus ignoramus, Romani Pontificis, præsentis maxime, atque insuper collaudantis ipsa communicatio, validissima auctoritas atque approbatio est. Quare nec verum est, quod asserunt, post electum Martinum, sacram synodum ab eo petiisse confirmationem decretorum suorum, more consueto. Hoc enim in gestis nusquam apparet, neque sessionum viii et xv contra Viclefum et Hussum prolata decreta, peculiari Pontificis decretali eguissent, nisi decuisset, quæ adversus Viclefianos et Hussitas canonice constituta essent, ad Ordinarios exequenda transmitti. Unde damnatio propositionis quilibet tyrannus, de cædendis tyrannis, Decretali inserta non est, eo quod non eodem ritu exequenda videretur ; neque eo minus valet.

Quod autem ipse Martinus, sessione ultima, jamque dimissis Patribus, declaravit, in materiis fidei à se probari ea quæ conciliariter conclusa essent ; id neque petente synodo, neque ad cujusquam instantiam, sed occasione Polonorum, obiter atque aliud agendo dictum, gesta ipsa testantur. Supplicabant Poloni quemdam librum, ut ferebant, « rite damnatum tanquam hæreticum, per deputatos fidei, ac etiam per omnes nationes concilii, ac per collegium cardinalium conclusum,... in sessione publica, per sacrum concilium damnari, seu publice damnatum pronuntiari. » His Papa respondet, » quod omnia et singula determinata, conclusa et decreta in materiis fidei per præsens concilium conciliariter, tenere et inviolabiliter observare volebat ;... ipsaque sic conciliariter facta approbat et ratificat, et non aliter, et alio modo, » Quare confirmatio à nullo petita, neque quo loco res erant, necessaria videbatur ; et cum Martinus declaravit, in materiis fidei quid probaret, respondebat profecto ad Polonorum propositum, qui, de fide quærentes, responsum de fide retulerunt. Cæterum satis constat non hinc tantum petendam esse synodi approbationem ; alioquin cum hic Martinus signanter addiderit ; De materiis fidei id à se esse dictum, reliqua improbata manerent, suaque Joanni XXIII, Gregorio XII, Benedicto XIII, constaret auctoritas : quin ipse Martinus suam electionem infirmaret, cum profecto quæ circa illa gesta sunt, ad fidei materias non pertinere constet. Stat ergo concilii certa confirmatio, ipsa executione, ipsa consensione, imo ipsa Papæ præsentia ; valerentque ea quæcumque conciliariter gesta essent, tametsi Poloni nihil rogassent, ac Martinus non eam vocem edidisset.

Chapter 184 of 396