Skip to the text

Caput XVI. Mens sessionis v, ex capite Frequens et ex capite Si vero, sessionis xxxix demonstratur

Mens sessionis v, ex capite Frequens et ex capite Si vero, sessionis xxxix demonstratur.

Haud minus valida argumenta deducuntur ex sessionis xxxix multis capitibus, quæ sigillatim pensitanda erunt.

Primum occurrit caput Frequens , quo capite Synodus Pontificibus legem figit, eamque multiplicem. Primum enim decernit ut Summus Pontifex certis temporibus, et quocumque decennio synodum generalem habeat ; deinde ut in fine cujuscumque concilii futuro concilio locum assignare teneatur : tum, ne id faciat, nisi consentiente et approbante concilio : postea ut ad defectum Pontificis , ab ipso concilio is locus assignetur, valeatque convocatio etiam sine Pontifice facta à concilio : postremo, ut Pontifex tempus concilio præstitutum abbreviare quidem possit, non tamen prorogare. Sic præscribit rem quamdam, eamque maximam, quam quocumque decennio Romanus Pontifex facere teneatur ; adeoque ligari putat decreto à se facto Papæ conscientiam. Ergo manifeste dat legem Summis futuris Pontificibus : quibus ? Dubiisne, ac tempore schismatis tantum ? Absurdum ; cum hæc certis determinatisque temporibus ; post quinquennium scilicet, exinde post septennium, ac deinceps post quodcumque decennium exequenda, nullo respectu schismatis, edicto perpetuo sanciantur. Quare decretum istud Martinus V jam electus, jam agnitus, jam indubitatus Pontifex est ipse executus. Nempe sic decernit sessione xliv : « Cupientes ac volentes decreto hujus concilii generalis satisfacere, inter alia disponenti, quod omnino generalia concilia celebrentur in loco quem Summus Pontifex ; per mensem ante finem hujus concilii, consentiente et approbante concilio, deputare et designare teneatur ..., eodem consentiente et approbante concilio, civitatem Papiensem tenore præsentium deputamus. » Ex eodem decreto, sub eodem Martino V, Papiense concilium et inchoatum est, et Senas deinde translatum, probante concilio : ex eodem decreto, Basileense concilium ab eodem Martino V indictum, et ab Eugenio IV celebratum fuit- Quæ et alia deprompta ex capite Frequens , Martinus V et Eugenius IV non essent executi, ut huic decreto satisfacerent, nisi intellexissent, non tantum ad schismatis tempus, sed ad omnia tempora ; neque tantum dubiis, sed etiam indubitatis Pontificibus, legem præstitutam.

Cur autem sessione xxxix omnibus Pontificibus legem ponunt, et à futuris quibuslibet conciliis poni posse decernunt ? Cur, quæso, nisi quia sessione v quemlibet, quacumque dignitate, papali etiam , cuilibet concilio generali subditum decreverant ? Ergo omnibus Pontificibus, neque minus certis quam dubiis, conciliarem potestatem ipsa synodus anteponit ; sessionis xxxix fundamento, jam inde ab initiis, sessionis scilicet v, solide providenterque jacto.

Neque objiciant caput Frequens, de conciliis quocumque decennio celebrandis, nullius jam esse roboris. Neque enim hic quærimus, quo Ecclesiæ usu atque consensu, hi, qui disciplinam spectant, canones aboleri possint. Id certe quærimus : an synodus Constantiensis ita se gesserit, ut quæ existimaret Summos etiam Pontifices, in fidei, in schismatis, in reformationis causa, conciliis œcumenicis esse inferiores. Certe, caput Frequens ad reformationem pertinebat, cum Patres intelligerent tantam esse tamque inveteratam ecclesiasticæ disciplinæ corruptelam, ut nonnisi per frequentia concilia successu temporis reformari possit.

Quo ex loco argumentum nostrum ita potest confirmari : Cum Patres Constantienses, sessione v decernebant, cuicumque concilio generali à quocumque parendum, hoc certe decreto intelligebant comprehendi ea concilia, quae ipsi vel maxime imperaturi essent ; ideo enim usi sunt generalibus vocibus : Huic et quicumque alteri concilio legitime congregato : atqui ea concilia imperaturi erant, quæ eliam sub certis indubitatisque Pontificibus haberentur : ergo ea quoque concilia Papæ anteponebant.

Huic argumento plurimum lucis accedit ex capite Si vero , quod est positum in sessione xxxix post caput Frequens. Eo capite, Constantienses decernunt de habendis synodis, si in futurum schisma oriri contingeret. Quo loco præscribunt, quid ipsi contendentes, quid vero concilium, quid denique omnes præstare debeant. Hinc exsurgit argumentum : Cum Constantienses Patres decernere aggrediuntur, quid agendum in tempore schismatis, id non generalibus verbis, sed expresso nominatim schismatis casu, decernunt, ut legenti patuit : ergo certo constat singularem schismatis casum singulari decreto consideratum ac provisum ; at quæ verbis generalibus, de quocumque concilio legitime congregato, sessionibus iv et v, antea dicta essent, ad omne concilium et ad omne tempus omnino pertinere.

Chapter 172 of 396