Caput XV. Ex sessione viii concilii Constantiensis, sessionis v sensus asseritur
Ex sessione viii concilii Constantiensis, sessionis v sensus asseritur.
Aliud argumentum exsurgit ex sessione viii, pro vero et nativo Constantiensium canonum sensu, quem tuemur. Ea sessione referuntur ac damnantur Viclefi propositiones xlv. Ex his Cajetanus ac Nicolaus Dubois quasdam seligunt, quarum condemnatio nobis officiat : octavam : « Si Papa sit præscitus, vel malus et per consequens membrum diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam ; nisi forte à Caesare : » propositionem xli, hanc scilicet : « Non est de necessitate salutis, credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. »
Ac ne quid omittamus, proferunt item Joannis Hussi propositiones damnatas : septimam : « Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiæ sanctæ catholicæ. » Inculcant etiam illud, quod Martinus V, Bulla Inter cunctas, quemlibet de hæresi Viclefi, aut Hussi suspectum, sacro approbante concilio, sic interrogari jubet : « Utrum credat quod beatus Petrus fuerit Vicarius Christi, habens potestatem ligandi et solvendi super terram ? Utrum credat quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, ejus nomine proprio expresso, sit successor beati Petri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei ? » Ex his igitur tale conficiunt argumentum : Si Ecclesia Romana suprema est ; si Papa habet supremam auctoritatem in Ecclesia Dei : ergo concilium generale non est supra Papam, aut Ecclesiam Romanam ; ergo sessionum iv et v decreta non de Papa absolute, sed de Papa dubio ac de schismatis tempore intelligenda sunt.
Valeat plane illa consecutio, nisi et à synodo prævisa difficultas, et ab ipsa quoque aperte soluta est. Sed quid Constantienses Patres addiderint videamus ; nempe post relatam Viclefi propositionem illam : « Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias, » statim subjiciunt : « Error, si per Romanam Ecclesiam intelligat universalem Ecclesiam, aut concilium generale, aut pro quanto negaret primatum Summi Pontificis super alias ecclesias particulares. » En quam diligenter Constantienses Patres, et Martinus V locuti sunt : en ut Ecclesias particulares, non totam ipsam Ecclesiam catholicam, uno ore aliquid decernentem, Pontifici submiserint Inde nimirum nostri sua illa sumpserunt, « dandam esse supremam et plenam Pontifici potestatem, sed in comparatione ad fideles singulos et ad particulares Ecclesias. » Ita Gerson noster in ipsa Constantiensi synodo prædicabat ; ita in eodem concilio totidem verbis docebat Gersonis Magister Petrus de Alliaco cardinalis, quo maxime auctore Viclefiana hæresis damnata est. Hæc profitebantur qui in synodo docebant, qui synodum docentem audiebant : hæc ipsa Martinus V sua facit, cum Decretali Inter cunctas concilii verba inserit, et ipsa synodo approbante confirmat.
Instat Cajetanus, nihil obesse sibi hæc verba concilii a Martino V approbata ; cum istud « quod primatus Papæ sit super Ecclesias particulares, sit sermo affirmativus de primatu super particulares, et non negativus de primatu super universalem Ecclesiam. » Quod P. Thyrsus Gonzalez, Cajetanum secutus, sic exponit, « ut vi illius censuræ à Martino V approbatæ, solum sit de fide Romanum Pontificem habere primatum supra singulas ecclesias, et vi illius non sit de fide habere primatum supra Ecclesiam universalem ut congregatam in concilio : » addit quod « ibi sic adstruitur primatus Romani Pontificis super ecclesias particulares, ut non negetur super Ecclesiam universalem. » Hæc ille, hæc alii, non perpensa rerum serie, res magnas vanis distinctiunculis conficere soliti, in hunc locum memorant.
Sed profectò nimis scholastica subtilitate ludunt ; quasi vero deceret sanctissimam synodum, dum dedita opera id agit, ut contra Viclefum explicet quid sit de necessitate salutis, in Ecclesiæ Romanæ primatu profitendo, aliquid eorum omisisse, quæ de necessitate salutis credere oporteat. Atqui ex concesso, nihil dicit de primatu Romani Pontificis super Ecclesiam, ut est universalis, et illud tantum asserit, primatum eum agnoscendum super particulares Ecclesias, Ergo hoc, non illud, de necessitate salutis credendum esse definit ; statque inconcussum, quod sessionibus iv et v de concilii summa et absoluta, etiam in ipsum Papam potestate, decreverat. Huic doctrinæ congruit illa Martini V interrogatio quam diximus ; non enim quæri jubet, utrum credant quod Papa habeat supremam auctoritatem super Ecclesiam Dei ; sed, utrum habeat supremam in Ecclesia Dei : quod à nobis est alibi luculente explicatum.
Jam vero ex his argumentum conficimus : Quod est ita positum à concilio Constantiensi, ut ex illo tota papatus ratio exponatur, erroresque contra papalem potestatem suborti condemnentur, id non ad tempus schismatis, aut ad Papam dubium, sed ad ipsum papatum, qualis est à Christo institutus, et ad omne tempus pertinet : atqui id quod est sessionibus iv et v de Papa definitum, ita se habet, ut exinde tota papatus ratio exponatur, et papatui oppositi errores condemnentur, ut patet ex prædictis : ergo quod est de Papa in sessionibus iv et v definitum, non ad Papam dubium, aut ad schismatis tempus ; sed ad omnia tempora, et ad ipsum papatum, qualis est à Christo institutus, pertinet ; contra quod adversarii interpretabantur.
Chapter 171 of 396