Caput XVII. Idem demonstratur ex aliis capitibus sessionis xxxix, Schelstrati et aliorum suffugia præcluduntur
Idem demonstratur ex aliis capitibus sessionis* xxxix, *Schelstrati et aliorum suffugia præcluduntur.
Sequitur, in sessione xxxix , caput Quanto Romanus Pontifex ; quo capite synodus « statuit et ordinat, quod deinceps quilibet in Romanum Pontificem eligendus, antequam sua electio publicetur, coram suis electoribus, publice confessionem et professionem faciat infra scriptam. » Ergo manifeste omnibus futuris Pontificibus, etiam indubitatis, etiam in fidei professione facienda, legem ponit.
Objicit Schelstratus, id ne quidem in synodo Constantiensi, præsentibus Patribus à Martino V fuisse observatum. Sed, inquit, is Pontifex, electione facta consecratus fuit, ac postea fidei professionem fecit. » Tantus scilicet sacri concilii facillimique decreti contemptus Martinum coeperat, qui aliis synodi decretis tanta diligentia satisfecit ! At à Schelstrato quærimus, cur non ejus rei aliquod monumentum proferat ? An forte in his reconditis gestis, quæ toti orbi hactenus ignorata, à se primum edita jactat, fidei professionem in ipsa consecratione factam invenit ? Atqui nihil vetabat quin fieret, semel quidem privatim, coram electoribus ex synodi decreto, atque iterum publice in ipsa consecratione, sive post consecrationem : sed nempe placebat Schelstrato ostentare contemptam, etiam sine causa, tantam synodum, tantosque fastus ad pontificiam dignitatem pertinere putat.
In eadem sessione xxxix, duo extant canones, quibus canonibus in episcopis transferendis inque spoliis vacantium Ecclesiarum capiendis, aliisque ejusmodi rebus, quid Romano Pontifici faciendum, sacrosancta synodus statuit et ordinat .
Occurrit Schelstratus, et hæc quidem decreta esse confitetur quæ « etiam Pontifices indubitatos tangunt : sed, inquit, nullam pœnam injungunt ; nullam mentionem coactionis faciunt ; prout tamen faciunt in decreto de schismatis tempore, ubi circa Pontifices tempore illo viventes, pœnas etiam privationis papatus constituunt. »
Hæc quidem Schelstratus objicit ; tanquam concilia nonnisi pœna adhibita jurisdictionem exerceant, jaceantque canones innumerabiles in corpore Juris sacrisque conciliis editi, in quibus prohibitio, nulla licet anathematis aut pœnæ cujuslibet et coactionis mentione, constat. At profecto sæpe sufficit simplici interdicto ligari conscientiam ; quod synodus Constantiensis aperte sibi tribuit in capite Frequens, decernendo scilicet, ut Papa ante finitum quodcumque concilium, probante concilio, futuri concilii tempus designare teneatur ; neque nulla pœna tamen est, si futurum concilium designare Papa nolit, illud ab ipso concilio, etiam invito Papa, statim designari. Cæterum quis ignorat pœnas interdum judicum prudentiæ reservari, neque minus obligare ea quæ conscientiæ relinquantur ; ut miremur à Schelstrato, haud indocto viro, lectorem talibus deludi magis ?
Chapter 173 of 396