Caput XXI. An sessionum iv et v dubia sit auctoritas, quod duæ obedientiæ defuerint ? An Joannis XXlll obedientia tertia pars Ecclesiæ fuerit ? An Joannes XXIII aut alii session…
An sessionum iv et v dubia sit auctoritas, quod duæ obedientiæ defuerint ? An Joannis XXlll obedientia tertia pars Ecclesiæ fuerit ? An Joannes XXIII aut alii sessionibus iv et v contradixerint ? Joannis Turrecrematæ et Joannis Gersonis loci.
Aiunt : Non erat tum generale concilium, cum tantum adesset tertia pars Ecclesiæ (quæ alibi fuse diximus, ut ostenderemus absurdum esse Ecclesiæ tertiam partem tantum dicere tot populos tantaque regna quæ Joanni XXIII obediebant, hic iterare non est necesse). Inter illa regna erat Hungaricum, misso quoque legato pro toto hoc regno Lamberto de Grolia ; quod ideo annotamus, ut intelligant censores nostri, majores quoque suos cum nostris majoribus in unam sententiam convenisse. Harum nationum regnorumque antistites ac legatos in eo catalogo legimus, quo descripta sunt illorum nomina, qui fœdus Narbonense cum Aragonensibus pactum approbarunt.
Ut ut sit, inquiunt, duæ obedientiæ deerant. Certe ; sed omnes convocatæ, et quidem auctoritate veri Pontificis, et ex decreto Pisani concilii generalis. An vero propter Hispanos et Scotos, aut etiam Apulos damnatis Pontificibus adhærentes, perditam Ecclesiam oportebat ; nec licebat, tot tantisque ecclesiis vero Pontifici obedientibus, personam agere Ecclesiæ, resque ejus componere, aut earum agendarum fundamenta collocare ? Esto, fuerint excusabiles, aut tolerabiles, qui Gregorio Benedictoque adhærebant. An propterea reliquam Ecclesiam, ipsa nixam veritate, auctoritate spoliabant, ac prohibere poterant, quominus veris certisque decretis, saluti animarum atque extinguendo schismati provideret ?
Sed addit Bellarminus : « Non aderat tum certus Papa in Ecclesia ; sine quo dubia de fide definiri non possunt. » Certus, quem omnes omnino reipsa agnoscerent, fateor ; certus, qui merito pro certo haberetur, et quem multo maxima pars Ecclesiæ reipsa pro certo haberet, cæteris tantæ multitudinis comparatione perpaucis ; nec ipse Bellarminus inficias eat.
Instat : « In concilio nullus erat Papa : Joannes enim XXIII, qui concilium inchoaverat, jam inde recesserat, cum quarta sessio haberetur : » quasi è concilio turpiter aufugisse, hoc esset synodo abrogare potestatem. Atqui ipse Joannes postridie quam abiit, missis ad imperatorem et ad synodum legatis, dataque creditivâ littera testabatur se propter sanitatem corporis secessisse. Hanc turpi fugæ excusationem obtendebat ; cæterum omnia impleturum quæ synodo promisisset .
Bellarminum secutus auctor anonymus Doctrinæ Lovaniensium hæc addit : « Nec desunt qui asserant, quod non omnes illius primæ congregationis consenserint illi decreto sessionum iv et v ; » nec ipse Joannes XXIII adhibuit « consensum, vel auctoritatem suam : dicitur enim fuisse conquestus, post abscessum suum aliqua esse decreta erronea et falsa adversus auctoritatem Romani Pontificis. » Hæc ille ex Joanne Turrecremata retulit. Quo loco multum utuntur, qui nostra impugnant, ac præsertim ille, qui de Libertatibus Gallicanis scripsit auctor anonymus. Atque is quidem laudat Joannem à Turrecremata cardinalem, ut « de rei veritate optime instructum, ac gestorum ex parte oculatum testem, ac pro suo merito fide dignum. » Id prætermisit, ab eo cardinale hæc fuisse scripta post Basileense dissidium : quo tempore Turrecremata Eugenianarum partium antesignanus, cum Constantiensis concilii auctoritate premeretur, nullum videbat effugium, nisi, quoad poterat, Constantiensium canonum et sensum obscuraret, et auctoritatem infringeret. Itaque cum acta publica deessent, ipsos etiam rumores aucupatus, ea scripsit quæ Joannes XXIII coram oratoribus Gallicanis iratus effudisse diceretur. Jam vero quis dicat admittenda quidem ea quæ ab uno viro eoque addicto partibus, memorantur ; contemnenda vero quæ sunt in actis publicis expresse notata ? Nempe hæc consensum et auctoritatem publicam manifeste exprimunt, non item quod incerta tantum quorumdam relatione nititur. Nec vero aliud innuit Turrecremata, dum nullo tantæ rei appellato teste, solum ait : « Dicitur enim fuisse conquestus post abscessum suum aliqua esse decreta erronea et falsa adversus auctoritatem Romani Pontificis. » Hæc anonymus repetit. At virum gravem non decet his moveri, quæ dicantur, et in aera jactentur, dum interim ex actis ipsis synodi, duo hæc constant ; nempe sessioni iv ducentos Patres adfuisse ; et sessioni v adscriptum, lectis articulis, concilium eos uniformiter approbasse et concludisse. De Joanne vero XXIII quid dicam, quem ex actis constet, etiam post fugam synodo adhœsisse, ac postea iteratis vicibus ultro confessum « quod turpiter à concilio recesserat ; quod vellet stare definitioni concilii ; quod Constantiense Pisani continuativum errare non posset ; quod synodi sententiam, etiamsi in se latam, cum birreti depositione acciperet, confirmaret, approbaret quantum in se esset ? » Quæ ergo synodus intelligeret, eo vel invito per sese valitura, quis, eo quoque assentiente, valere negaverit ?
Neque vero nostra interest, quid ipse Joannes privatim aut clanculum demurmuraverit ; sed quid ad synodum aperte professus sit. Neque ego diffiteor ei adfuisse, ut principibus solent, adulatores pessimos cum ab Alliacensi cardinale notatum videam quemdam, « qui inter fautores et adulatores ejus, velut anguis in herba latitaret, qui eum lacte erroris nutrientes, ad exterminium deduxerunt. »
Neque etiam moror quid illi Pontificis insusurraverint auribus fœdi adulatores ; sed quid ipsa synodus votis communibus atque suffragiis definiverit ; quod unum inquirimus. Auctor anonymus, aliique passim mirum in modum se efferunt his Joannis Gersonis verbis : « Ante celebrationem sacrosanctæ hujus Constantiensis synodi, sic occupaverat mentes plurimorum litteralium, magis quam litteratorum ista traditio, ut oppositorum dogmatizator fuisset de hæretica pravitate suspectus vel damnatus. Hujus rei signum accipe, quia post declarationem, et quod urgentius est, post determinationem et practicationem ejusdem sanctæ synodi inveniantur qui talia passim asserere non paveant. »
Quæ cur viri graves tanti faciant, non equidem hactenus intelligere potui. Quid enim novi quod, ante rem definitam, in diversam sententiam multi abierint ? Aut quis nesciat post res etiam definitas, non defuisse synodis, etiam optime gestis, obtrectatores suos ? Sane quod Gerson memorat : « Qui Constantiensia dogmata tuerentur, ante sacræ synodi celebrationem de hæretica pravitate suspectos vel notatos, » ad Benedicti XIII, cui Galli parebant, tempora pessima referendum. Is enim superbissimus atque ambitiosissimus, qui contra se hiscere auderent ac synodum implorarent, diris devovebat, quod jam ex actis constitit. Atque hunc pessimum morem, et ab alto imbibitum adulationis virus Gerson irridens, traditionem vocabat, qualem certe in Judæis improbavit Christus. Ipse cum cæteris veram et apostolicam traditionem tuebatur. Jam qui hæc objiciunt, viderint an litigia judiciis, ipsisque judicibus in Ecclesiæ catholicæ cœtu sedentibus, obtrectatores anteponendos putent.
Chapter 177 of 396