Skip to the text

Caput XVIII. Idem demonstratur ex sessione xl, et octodecim tum propositis reformationis articulis

Idem demonstratur ex sessione xl, et octodecim tum propositis reformationis articulis.

Atque his quidem sessionis xxxix canonibus, synodus Constantiensis reformationem aliqua ex parte delibavit : cæterum tantum opus ad vivum aggressura erat, postquam unus Pontifex constitutus esset. Cum ergo res eo devenisset, ut abjectis aliis, unus Summus Pontifex crearetur, tum vero, sessione xl, octodecim articuli reformationis diu examinata, ac per nationes in reformatorio oblati, proponuntur cum hoc decreto : quod « futurus Pontifex per Dei gratiam de proximo assumendus (post octo scilicet dies) cum hoc sacro concilio, vel deputandis per nationes, debeat reformare Ecclesiam in capite et in membris, et Curiam Romanam,... antequam hoc concilium dissolvatur, super articulis qui sequuntur, » octodecim illis scilicet sæpe memorandis. Hinc autem multa argumenta consurgunt.

Primum, quod jam tetigimus : Reformatio in capite et in membris, quo sessionis v decreta collimabant, exciso penitus schismate et electo Pontifice, praecessura erat : ergo in eo decreto præscripta obedientia cuilibet, cujuscumque status vel dignitatis , etiamsi papalis existat, non ad schismatis tempus, sed ad ipsum quoque, omnium consensu, constitutum Pontificem pertinebat.

Atque ut pateat sanctum synodum, in sessione v, nihil aliud animo designasse, quam id quod postea executura erat, stet istud argumentum : In sessione xl, sancta synodus Pontifici statim à se eligendo legem dixit : ut nempe, cum ipsa synodo, Ecclesiam et Curiam in capite et in membris, super certis articulis à synodo præscriptis, reformaret : atqui Pontifex mox eligendus, futurus erat certus et indubitatus Pontifex : ergo sancta synodus certo etiam ac indubitato Pontifici legem dixit.

Quid quod articuli omnes, vel fere omnes, Ecclesiam Romanam ac Sedem apostolicam spectabant ? Id vel tituli docent : « De numero et qualitate cardinalium ; de reservationibus ; de annatis ; de gratiis expectativis ; de confirmationibus electionum ; de causis in Romana Curia tractandis ; de appellationibus ad Romanam Curiam ; de officiis cancellariæ et pœnitentiariæ ; de dispensationibus ; de provisione Papæ et cardinalium, » et ejusmodi cæteris : quæ cum absurdum sit ad schismatis tantum tempora, et ad dubios tantum Pontifices pertinere, omnia tempora et indubitatum quoque Pontificem designabant.

Neque obest quod de his parum in synodo actum, sive curiales reformationem eluserint, seu Patres, negotiorum mole obruti, secuturo concilio multa reservarint. Neque enim hic inquirimus quid gestum sit, sed in sessionibus iv et v quæ mens synodi fuerit. Certe constat eam fuisse mentem, ut vel maxime reformatio fieret. Ergo etiam constat eam fuisse mentem, ut indubitatus, et ab ipsa synodo constitutus Papa, quam maxime synodo obediret. Nec elusa reformatio probat synodi auctoritatem infirmam, sed forte hominum animos nimium fuisse perversos.

Huic probationi magnum robur accedit ex articulo xiii octodecim illorum, qui sessione xl propositi sunt : Propter quæ et quomodo Papa possit corrigi et deponi. Atque equidem miror, quosdam Lovanienses aliosque censores nostros, eo loco abusos, ut sessionem v everterent : quasi sancta synodus sessione xl, omnibus jam obedientiis congregatis, in integro reliquerit, an Papa in concilii potestate esset. Neque adverterunt ea, quæ sessione v generatim designata essent, de Pontifice scilicet debite puniendo, sessione xl plene atque integre perficienda proponi, expositis specialibus causis atque agendi modis ; quæ adeo non pugnant cum iis, quæ sessione v gesta erant, ut alterum alteri necessario conjunctum colligatumque sit. Porro certissimum est sessionis xl decretum ita esse conditum, ut post extinctam schisma et sub indubitato Pontifice valeret. Ergo sessionis v decreta, ex mente concilii, etiam extincto schismate et sub indubitato Pontifice valitura erant.

Chapter 174 of 396