Skip to the text

Caput IV. Novum Emmanuelis Scheltrati de textus falsatione commentum

Novum Emmanuelis Scheltrati de textus falsatione commentum.

Primum igitur perpendamus novam, quam Schelstratus, de falsatione textus synodi Constantiensis, componit historiam. Et ille quidem memorat sessionis iv decretum, à nobis descriptum, synodi Basileensis jussu anno 1432 fuisse corruptum, additaque illa verba, quibus Papa concilio subesse dicatur, non in his quæ pertinent ad fidem et extirpationem schismatis, sed in his quæ ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei, in capite et in membris. De his postremis verbis Schelstratus litem movet. Cæterum ea verba æque cum reliquis, ac reformationem generalem in capite et in membris, cum fide et schismate, in sessionis v decreto junctam recognoscit ; sessionemque v nullius falsitatis accusat : atque adeo ex Schelstrato constat, Patres Basileenses eam falsationem aggressos, non ut Papam haberent etiam in generali reformatione subditum : id enim in sessione v contineri liquet et ipse confitetur, sed ut bis haberent, quod semel profecto habuisse sufficiat. Hic tanti facinoris fructus Basileensibus fuit

Quæ cum ita sint, nemo est, qui non in ipso quæstionis titulo Schelstratum rideat, tot ac tantos viros gratuiti sceleris accusantem. Sed tamen videamus quemadmodum suam texuerit fabulam : simulque memorabimus et dissertationem primam, quam ipse Antuerpiensem vocat, et tractatum de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilii sessionis iv et v, quem adversus Maimburgum hujus dissertationis tuendæ gratia, Romæ typis sacræ Congregationis de Propaganda fide, secundo Ioco edidit.

Is igitur, variis concilii constantiensis editionibus memoratis, hæc subdit : « Ut autem manifestum fiat, ex quonam codice prædicta Constantiensis synodi acta primum edita sint, et quænam illi fides adhiberi valeat, notandum est concilium Basileense, cum jam videret auctoritatem suam apud plerosque vilipendi, cogitare cœpisse de publicandis actis Constansiensis concilii ; ideoque mandasse duobus cardinalibus, duobus Episcopis, duobus theologiæ doctoribus, et archidiacono Zagrabiensi , ut es actis Constantiensis synodi decreta extraherent. » Tot ac tanti futuri erant meditati sceleris administri.

Quis non hic statim exclamaverit, contemnendam potius quam confutandam esse Schelstrati fabulam ? Sed tamen reliqua audiamus. Addit hoc opus totum ex actis synodi Constantiensis extractum, anno 1432 fuisse absolutum, pendenteque Bulla plumbeâ bullatum ; atque ex copia inde fideliter extracta Hagenovensem editionem, anno 4499 prodiisse ; quam deinde secutæ sint Mediolanensis anni 1318 ; Parisiensis, Jacobi Merlini Doctoris Parisiensis, anni 1524 ; Coloniensis, anni 1530.

Has tres editiones Schelstratus memorat, in excudendo sessionis iv decreto ab aliis discrepare ; sed ea una in re, quod ab his absit hæc vocula ad fidem : atque omnino primum omnium, qui fidei vocem decreto addiderit, fuisse Petrum Crabbium , qui nulla facta correctionis mentione nulloque codice citato anno, 1538, suam editionem adornarit, quam reliquæ deinde secutæ sint. Hæc quidem Schelstratus ; quæ ad Basileensem synodum ab eâque corruptam, ut is auctor jactaverat, concilii Constantiensis sessionem iv nihil omnino pertinent.

An ergo id agit, ut particulam ad fidem è sessione iv Constantiensi eradamus, Petroque Crabbio eam inserenti falsitatem imputemus ? Ne id quidem ; imo ipse acta Constantiensia ea laudat pro antiquissimis atque authenticis, in quibus diserte in sessione iv Constantiensi expressa legatur particula ad fidem, quæ Hagenovensi editioni deest ; testaturque insuper antiquissima manuscripta concilii Constantiensis , quæ quidem ipse viderit, particulam illam, ad fidem, habere. Ergo profecto hactenus, neque Basileensis concilii, neque Petri Crabbii laborat fides ; aliasque editiones quæ ipsum antecesserint, mancas esse necesse est.

Ubi ergo tandem locus ille à Basileensibus corruptus ? Nempe hic est : « Ostendimus, inquit, supra ex compilatione deputatorum Basileensis concilii, editam fuisse synodum Constantiensem in oppido Hagenow, in qua editione decretum sessionis iv habet adjuncta hæc verba : Et reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris : et hæc sunt, quæ à decreto sessionis iv abesse debuerunt. » Hic ergo est ille locus Basileensium auctoritate *corruptus.

Id vero, ut demonstret, hæc affert : « Tres, inquit, codices manuscripti continentes acta Constantiensis concilii à notariis ipsius conscripta, ex quibus Basileenses decreta compilarunt, non habent illa verba in primo decreto sessionis iv : et ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris. » Sic Basileenses accusat, ut qui acta Constantiensia, etiam sibi visa, mala fide descripserint ; nulla probatione ; neque enim ullum monumentum affert, quo tres illi codices Basileensibus visi ac descripti doceantur. Addit Schelstratus : sex alios codices manuscriptos antiquissimos, qui non habeant illa verba, de reformatione ; unde concludit, « in sessione v solummodo clausulam illam ( de reformatione scilicet) adjungendam esse ; ut, inquit, indubitatum sit, prædicta verba (de reformatione) à Basileensibus erroneo decreto sessionis iv adjuncta, et à collectoribus conciliorum, errore Basileensium deceptis, typis fuisse edita. »

Hæc est illa historia, quam orbi christiano primum à se proditam, Emmanuel Schelstratus toties gloriatur. Hæc illa falsitas, quam Patres Basileenses in sessionis iv Constantiensis decretum invexerint, ut etiam in sessione iv legeretur, quod in v legi nemo, ac ne ipse quidem Schelstratus, negat.

Chapter 160 of 396