Skip to the text

Caput III. Ordo disputationis hujus : censores nostri tria objiciunt : primum quidem de textu ; alterum de sensu ac mente ; posterum de auctoritate decretorum Constantiensium

Ordo disputationis hujus : censores nostri tria objiciunt : primum quidem de textu ; alterum de sensu ac mente ; posterum de auctoritate decretorum Constantiensium.

1° Multum laborandum fuit iis qui decreta Constantiensia elevare et obscurare conati sunt. Itaque primo textum ipsum sollicitant. Res quidem intenta hactenus, canonesque integros, uti eos retulimus, ex Romana editione descriptos, omnes admiserant. Sed anno demum 1683, quinquaginta scilicet et ducentis annis postquam Constantienses canones conditi sunt ; Emmanuel à Schelstrate, sacræ theologiæ Doctor, Bibliothecæ Vaticanæ præfectus, repente prodiit, qui cum Constantiensis concilii nova acta proferret, statim in ipso titulo, ejusdem concilii primum decretum sessionis iv à Basileensibus corruptum esse testetur : et uno ictu scilicet Basileensem synodum et Constantiensem confodiat.

2° Aiunt concilii mentem nostros non esse assecutos : trahi quippe ad alias synodos atque causas, quæ de Constantiensi proprie ac de schismatis causa decreta sint ; et cum sanctæ synodi verba proferuntur, reponunt notum illud : « Intelligentia dictorum ex causis assumenda dicendi ; et : Secundum subjectam materiam intelligenda sunt verba : » atque adeo synodi ad tollendum schisma institutæ, ad solum schismatis tempus decreta referenda ; non ad id trahenda tempus, quo indubitatus Pontifex in Petri cathedra sedeat. Addunt ab ipsa synodo Constantiensi adversus Viclefum, supremam Papæ agnitam auctoritatem : non ergo absolute, sed tantum schismatis causa eam concilio esse subjectam : quo referunt illam regulam : « Quod ubi est apparens aliqua contradictio, singulis legibus adaptanda est facti species ; distinguendi casus eaque capienda interpretatio, quæ tollat contradictionem. » Denique urgent illud : « Ex contextu facienda interpretatio, nec attendenda tantum nude sessionum iv et v verba, sed et sequentia, quæ Pontificis absolutæ potestati faveant. »

3° Auctoritatem decretorum oppugnant ; intellexerunt enim quam difficile sit ad unum schisma revocare, quod universim à synodo dictum esset. Quare eo maxime machinas omnes intendunt, ut tantæ synodi auctoritatem evertant.

Sic igitur illi Constansiensium canonum textum, sensum, auctoritatem oppugnant. Nos vero nostro more gesta referemus ; quibus quidem gestis, ipsaque celeberrimi ac maximi negotii serie, adversariorum objecta suo quæque ordine conabantur.

Chapter 159 of 396