Skip to the text

Caput XXIX. An sessionum iv et v decreta iis accenseri debeant, quæ Martinus V, ut conciliariter facta, confirmavit

An sessionum iv et v decreta iis accenseri debeant, quæ Martinus V, ut conciliariter facta, confirmavit.

Ne quis tamen scrupulus superesse possit, addimus decreta ea sessionum iv et v de quibus agimus, et ad fidem pertinere, et conciliariter facta esse.

Ad fidem quidem pertinent, quæ pertinent ad interpretationem divini Juris, et ad traditam immediate à Christo Petri successoribus, atque episcopis in concilio generali sedentibus, potestatem : neque Bellarminus aut alii diffitentur.

Quod autem conciliariter facta sint, constat, cum in publica sessione, imo in duabus publicis sessionibus, prolata sint, ut vidimus. Et quidem adversarii vocem hanc, conciliariter planissimam ac simplicissimam, per vim manifestam ad vana et aliena detorquent : nec tamen in unum convenire potuerunt. Sic nempe Bellarminus ludit, conciliariter factum dici quod more conciliorum, matura deliberatione factum esset ; quasi Martinus V Constantiensis concilii primis sessionibus, quarum ipse pars fuerat, indiligentiam exprohrare vellet. Alii vanum commentum aspernati, conciliariter gestum dicunt, adunatis obedientiis gestum ; neque aliud quidquam à Martino probatum. Quasi vero in Viclefum et Hussurn et in Joannem Parvum gesta reprobentur, quæ ante adunatas obedientias gesta sint.

Sed profecto nos ludunt : Martinus enim conciliariter gesta memorabat, vulgari et populari sensu, quem Poloni et omnes intelligerent, et ipsa rerum ostendit series. Nempe ad Polonorum respondet propositum. Illi namque petebant, quem librum « à fidei deputatis, ac per omnes nationes, ac per cardinales condemnatum dicerent, eum in sessione publica per sacrum concilium condemnari, vel condemnatum pronuntiari ; » tanquam confecta res, sua tantum quadam, ut ita dicam, formula vestienda remaneret. Quæ Martinus refutabat, à se pro conclusis, decretis, determinatisque haberi dicens, quæ conciliariter , et in sessione publica decreta fuissent ; non ea perinde, quæ per congregationes, seu per nationes, atque deputatos, vel eliam per cardinales fuissent examinata : hæc enim tractata tantum, digesta, expolita, et quodam modo præparata ; non autem decreta, conclusa, determinataque fuisse, aut solemniter et conciliariter judicata, et per se perspicuum est et gestis consentaneum.

Chapter 185 of 396