Caput X. Concilium Pisanum ab utriusque obedientiæ Cardinalibus convocatum, quo jure ? Ejus concilii acta
Concilium Pisanum ab utriusque obedientiæ Cardinalibus convocatum, quo jure ? Ejus concilii acta.
Cum ergo omnes faterentur generalis concilii opem esse Ecclesiæ necessariam, quæstio supererat, quis illud concilium convocaret. Nam et priscis canonibus erat cautum, ne absque Romano Pontifice Ecclesiæ convenirent ; et id à contendentibus expectare, ut totam Ecclesiam in duas distractam obedientias convocarent, nihil aliud erat quam operam ludere. Neque enim quisque eorum concilium ullum convocaturus erat, nisi à quo pro vero certoque Pontifice coleretur. Id etiam experimento claruit : ecce enim Gregorius, Senas ; Benedictus, Perpinianum petiit. Ibi diversissimis mundi partibus constituti, suam quisque synodum, Gregorius, Austriam Aquileensis diœcesis, vix notum in Utini vicinia oppidulum ; Benedictus Perpinianum Elnensis diœcesis, convocarunt. Quo fine ? Nempe eo, ut, quemadmodum erat prædictum à cardinalibus, « unus ad Occidentem, alter ad Orientem, gressibus directis, ad schisma perpetuandum, et unionis spem penitus evacuandam pergerent : » nihilque aliud afflictæ Ecclesiæ superesset, quam illud propheticum, quod iidem cardinales merito inculcabant : « Venite, congregamini omnes bestiæ terræ ; properate ad devorandum : ecce derelictus est grex. »
Cum igitur eo loco res essent, ipsa necessitas extorquebat, ut quocumque modo Ecclesia conveniret : quæ ubi semel coacta et adunata esset, ejus auctoritatem summam et indetrectabilem futuram, pacis studiosi consentiebant omnes. Quare cardinales utriusque partis, id sibi uno ore decernunt licere ; ut in tanto discrimine concilium convocent. Et diserte Benedicti XIII cardinales : « Ubi concilium est convocandum, sicut in casu nostro, et Papa unicus (quanto magis dubius) non vult, negligit, aut non potest, vel est furiosus ; non dubium quin cardinales possint ; nec necesse est ut convocans habeat auctoritatem supra concilium, cum ab archiepiscopo convocante, ad concilium appelletur. »
Id ipsum professi Gregorii XII cardinales, et utrumque collegium, à suis Pontificibus discessione facta, concilium generale Pisas convocant. Qua vero auctoritate in casu tam extraordinario staret illud concilium, noster Gerson exponebat anno 1408, facta propositione coram Anglicis ad synodum Pisanam delegatis, in hæc verba Osee : « Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum. » Docebat autem hæc, consideratione iv : « Congregatio filiorum Israel et Juda pariter sumit suam efficaciam et virtutem à divino semine, quod per ecclesiasticum corpus, tanquam sanguis vivificus, diffusum est, et radicaliter seu inseparabiliter insertum. » Tum commemoratis permultis sane casibus, quibus Ecclesia sine Papa congregari possit ; « In talibus, inquit, casibus, congregatio ecclesiastica sumit auctoritatem, et virtutem se ipsam uniendi, ex divino semine per universum corpus diffuso ; quod est ipsa fides, ipsa charitas, ipse utriusque ductor Spiritus, ipse Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis... augmentum facit. » Plura in eam rem postea referemus ; nunc ista sufficiant ; cum præsertim nemo dubitet jure ipso naturali communitatem omnem, nativo licet capite destitutam, quanto magis Christi Ecclesiam ab eo optime constitutam, suæ unitati ac saluti summa auctoritate et efficacia providere posse.
Hac igitur auctoritate fulti cardinales utriusque partis, Pisano concilio, ipsi primi omnium numero viginti tres adsunt ; adcurrunt undique principes ecclesiarum, fidei periculo et tanta necessitate permoti ; trecenti episcopi cum totidem fere abbatibus, omnium pene religiosorum Ordinum superiores et generales, legati regum, principum, regnorum, provinciarum, ex celeberrimis capitulis et academiis deputati, atque innumerabiles sacræ theologiæ et canonici juris doctores. Fit « sancta et universalis synodus universalem Ecclesiam repræsentans, Spiritus sancti gratia in majori Ecclesia Pisanâ congregata. » En qua auctoritate freti ; nempe universalis Ecclesiæ, quam repræsentarent , sanctique Spiritus, cujus gratia coalescerent ; qua deinde auctoritate citantur contendentes, et contumacia declaratur ; ac demum sessione xv, uterque « de papatu damnabiliter contendentes (seu potius colludentes), ut notorii schismatici et antiqui schismatis nutritores, notorii hæretici et à fide devii, notoriisque criminibus enormibus perjurii et violationis voti irretiti, et universalem Ecclesiam notorie scandalizantes ; atque adeo ipso jure dejecti » declarantur, deponuntur, ab Ecclesia præciduntur. Sessione xvi, antequam eligatur Pontifex, fit decretum cardinalium sacramento confirmatum, « de continuando concilio, quoad rationabilis, debita ac sufficiens reformatio universalis Ecclesiæ, et status ejus tam in capite quam in membris facta sit, et quod sede vacante continuetur concilium, et ad reformationem procedatur. » His pactis atque decretis, anno 1409, sessione xvii, Petrus Philargus Cretensis, ex Minorum familia, vir sanctus ac doctus, à cardinalibus eligitur, et assumpto Alexandri V nomine in Petri Cathedra collocatur. Denique cum multi antistites ac legati discessissent, sessione xxi, ab Alexandro V, sacro approbante concilio, dimittuntur Patres, ac triennii tempus indicitur, quo elapso tempore, continuetur concilium. Atque hæc, quæso, lectores diligenter advertant, nec schismatis tantum, sed etiam reformationis gratia, Pisanam synodum institutam et continuatam esse recordentur. Ne miremur Constantiensem synodum, Pisanæ continuationem, de reformandi auctoritate tanta dixisse ; quæ tamen Schelstratus non modo dissimulaverit, verum etiam, quoad potuit, eversa voluerit.
Chapter 166 of 396