Skip to the text

Caput XIX. Recapitulatio eorum quæ de mente concilii dicta sunt : solutio objectorum cap. iii

Recapitulatio eorum quæ de mente concilii dicta sunt : solutio objectorum cap. iii.

Profecto hæc concilii mens, hic sensus : ac si, malis urgentibus ac praevalentibus, tanti concilii, de reformatione ad unguem perficienda, vota frustrata sunt ; certa tamen fundamenta, quibus ea niteretur, posuisse juvabat. Denique si quis diligenter antedicta perpenderit, quove statu res Ecclesiæ essent, quidve illa optaret, quidve metueret, et quo indigeret, tot malis undecumque prementibus, et infando schismate ad cumulum fere auctis, facile intelliget, quam ad sananda Ecclesiæ vulnera pertineret, ne ad solum schismatis, aut dubii Pontificis tempus, provisa remedia ipsaque adeo concilii decreta traherentur. Et ipsum quoque schisma aliud postulabat, cum unicuique factioni addicti, suum Pontificem pro certo jactarent, ac pontificii nominis auctoritate mali abuterentur, boni etiam plerique turbarentur ; atque inter schismatis mala, ac prodendæ pontificiæ majestatis metum fluctuarent. Quas inter angustias tantaque præsentia et ingruentia mala, si Patres Constantienses sibi asseruissent supremam potestatem in dubios tantum Pontifices, næ illi Ecclesiæ morbis inane remedium attulissent. Quare dubii Pontificis, nulla vel tenui mentione facta altiore et communiore ratione subnixi decreverunt, « quemcumque hominem, quacumque dignitate, papali etiam, cuicumque concilio subjici oportere ; » ut postea omnes christiani, quocumque tempore et quocumque rerum statu, sive in schismate, sive extra schisma, seu dubium Pontificem, seu certum esse crederent, supremam conciliorum agnoscerent potestatem, in eâque acquiescerent. Quod quidem sancta synodus eo luculentius et firmius declarare ac definire teneretur, quia pars malorum maxima inde provenerat, quod multi non satis synodo Pisanæ credidissent. Jam vero, his explicatis, nihil est facilius quam adversariorum omnia argumenta, atque axiomata in eorum caput retorquere.

Nempe his agebant regulis : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi. Nos vero id fecimus, atque ex causis collecta est synodus ; cum illæ, non ad schismatis tantum ; aut ad dubii Pontificis tempus, sed ad omnia Ecclesiæ tempora referantur, ejus quoque decreta ad omnia tempora patere docuimus, Ex contextu facienda est interpretatio . Nos vero gesta omnia ab ipsa origine repetita revolvimus, atque hinc doctrinam et Parisiensium et ecclesiæ Gallicanæ fixam invictamque esse monstravimus. Ubi est apparens aliqua contradictio, capienda interpretatio est, quæ tollat contradictionem . Id vero meminerint ; id enim semper agunt, ut synodi inter se decreta committant, nec unum ex alio elucident, sed evertant. Sic ea quæ in Viclefum à synodo Constantiensi intorta sunt sessione viii ; sic reformationem sessione xl propositam, in ipsis synodi sessionibus iv et v decreta convertunt. Nos ita conciliamus omnia, ut sibi cohærere et eodem ubique tenore processisse constet. Jam cum ex optimis regulis, quas ipsi adversarii adducebant, sacrosanctæ synodi mentem in sessionum iv et v decretis liquido exposuerimus, haud minus luculenter earum sessionum invictam auctoritatem adstruemus.

Chapter 175 of 396