Caput XXII. Quod inter catholicos certum sit, concilium Constantiense jam inde ab initio, et ante adunatas obedientias fuisse œcumenicum : Bulla Inter cunctas à Martino V, sacro…
Quod inter catholicos certum sit, concilium Constantiense jam inde ab initio, et ante adunatas obedientias fuisse œcumenicum : Bulla Inter cunctas à Martino V, sacro approbante Concilio, edita Constantiæ.
Denique, ut uno verbo totum negotium transigamus, judicata res est ; totaque illa de duabus obedientiis absentibus, deque sessionibus nullo Pontifice habitis, argumentatio sponte jacet. Nemo enim negat decreta sessionum viii, xiii, xv, circa Viclefum et Hussum, et circa communionem sub una specie, et circa Joannis Parvi propositionem de cædendis tyrannis, aliaque de fide, plena œcumenicæ synodi auctoritate esse facta. Atque illas sessiones æque ac quartam et quintam constat esse celebratas, antequam omnes obedientiæ convenissent. Ergo ante conjunctionem illam, concilii generalis apud Constantienses valebat auctoritas, ac sessionum iv et v decreta pari cum cæteris potestate omnino constant.
Respondent, quæ adversus Viclefum et Hussum decreta fuerant, à Martino V fuisse approbata, Decretali Inter cunctas : nihil autem præterea ab eo Pontifice confirmatum.
Verum enim vero attendere debuissent nihil hic novi decrevisse Martinum : sed quæ à concilio œcumenico, de Viclefi atque Hussi erroribus recte jam et ordine gesta essent, episcopis et inquisitoribus exequenda mandasse. Id ipsius diplomatis probat series. Hæc deinde Martinus V interrogata subdit, quibus tentari debeat is, cujus fides suspecta sit : « Utrum credat quod quodcumque concilium generale, et etiam Constantiense, universalem Ecclesiam repræsentet ? Item quod illud, quod sacrum concilium Constantiense Ecclesiam universalem repræsentans, approbavit et approbat in favorem fidei et ad salutem animarum ; quod hoc est ab universis Christi fidelibus approbandum et tenendum, et quod condemnavit et condemnat, esse fidei vel bonis moribus contrarium. »
En quod sancta synodus approbavit et condemnavit circa Viclefi, Hussique propositiones sessionibus viii et xv, nondum licet adunatis obedientiis ; en quod approbandum et condemnandum Martinus præcise proponit, ut jam approbatum et condemnatum à concilio œcumenico, quod Ecclesiam catholicam repræsentaret. Pergit : « Utrum credat quod dictæ condemnationes per sacrum generale concilium rite et juste factæ sunt : » rite, quoad ordinem ; juste, quoad rem ipsam : quod iterum iterumque inculcat et urget ; ut quod in concilio generali decretum et peractum erat, jam observandum omnibus credendumque relinquatur. Qui ergo concilio Constantiensi ante adunatas obedientias œcumenicam detrahit auctoritatem, non modo toti synodo, verum etiam Martino V et fidei catholicæ contradicit.
Neque vero his nocet, quod Martinus V sessionum iv et v nullam fecerit mentionem ; neque enim aut memorat prolatam de Joannis Parvi hæresi sententiam, quæ haud minus habetur pro œcumenici concilii sententia : neque aliud quidquam præter ea, quæ in Viclefum Hussumque gesta sunt. Quin etiam vidimus Bullæ Inter cunctas, insertam à Martino V censuram concilii in Viclefi propositionem xli, qua censura constet, Ecclesiam Romanam ita supremam esse, quatenus eo nomine universalis Ecclesia, aut concilium generale intelligitur : Papam vero ita supremum, quatenus primatum habet super alias ecclesias particulares. Hæc exscribit Martinus V : hæc ad fidem catholicam pertinere intelligit. Quæ nos ex sessionibus iv et v manasse, cum iisque apta et connexa esse, luce clarius demonstravimus : quo liquet Martinum V iis sessionibus assensisse, qui connexa et consentanea probaverit.
Neque mirum. Ipse enim Martinus, unus fuit eorum cardinalium, qui subscripsit cum aliis ei declarationi, qua Papam œcumenicæ synodo subesse testabantur. Is eo fundamento nixus, in Pisano concilio et Constantiensi, nunquam ab aliorum Patrum sententia discrepavit. Itaque cum Bulla Inter cunctas , primarum sessionum decreta, tanquam œcumenicæ synodi acta veneratur, id tantum Pontifex mandat exequendum, quod Prælatus et cardinalis cum aliis jam fecerat et constituerat.
Pari ratione solvitur ea objectio, quod absente Papa, synodi œcumenicæ auctoritas constare nequeat : cum iis sessionibus, quas Martinus V, tota synodo approbante, pro œcumenici concilii veris sessionibus agnoscit, haud minus quam sessionibus iv et v Romanum Pontificem defuisse constet.
Quamobrem ruit funditus illa objectio, quæ ex diversis obedientiis nondum adunatis petebatur. Nec ullum periculum nostrorum Parisiensium sententiæ imminet ab aliis obedientiis, quæ primum unanimi consensu Bullam Inter cunctas Martini V approbarint, tum declarationi ipsius concilii Constantiensis primis sessionibus superstructæ, in idem ædificium, atque omnino in idem corpus coaluerint, totamque sacræ synodi doctrinam imbiberint ; cujus quidem doctrinæ, si quam partem suspectam habuissent, nonnisi ea expresse reprobata synodo adhæsissent.
Chapter 178 of 396