Skip to the text

Caput XXIII. An novæ concilii convocationes, Gregorii et Benedicti obedientiis Constantiam advenientibus, pacis studio factæ, antecedentium sessionum auctoritatem infringant ? A…

An novæ concilii convocationes, Gregorii et Benedicti obedientiis Constantiam advenientibus, pacis studio factæ, antecedentium sessionum auctoritatem infringant ? Ac primum de suscepto Gregorio, sessione xiv.

Neque illa obstat ab auctore anonymo Doctrinæ Lovaniensium aliisque jactata, adunatis demum obedientiis, nova concilii convocatio, quæque ad eam mentem facta sunt. Hæc enim sunt synodi, non de sua auctoritate dubitantis, sed apostolica charitate sustentantis infirmos. Jam quidem fortiores animæ, amborum contendentium, tanquam sua quærentium, jugum excusserant, ac maximam Ecclesiæ partem ad pacem adduxerant ; sed tamen infirmi supererant, qui ad hæc fortia exsurgere, aut ex obortis dubiis, quæ saltem probabilia viderentur, extricare se non poterant. Quid igitur agendum ? Multi suadebant bello adigendos ad obedientiam ; atque erat, quam viam belli vocabant. At Petrus de Alliaco et Academia Parisiensis, et optimus quisque, et sacrosancta synodus, cruenta remedia respuebat. An igitur in fœdo schismate relinquendi ? Alia omnia postulabat fraterna ac materna charitas, et apostolicum illud, ut firmiores imbecillitates infirmorum sustinerent . Hinc novæ illæ convocationes admissæ sunt, illæsa synodi auctoritate, cum nihil profecto lædat, quæ omnia potius sanat, charitas.

Quare sessione xiv, cum accederet ad synodum jam Constantiae congregatum Gregorii XII obedientia ; nova quidem facta est ipsius Gregorii nomine, per ejus procuratores convocatio et confirmatio, Sed postquam ea omnia facta sunt, synodus sic pronuntiat : « Eam convocationem, auctorizationem, approbationem et confirmationem à Gregorio nunc factas, quantum ad ipsum spectare videtur, in omnibus et per omnia admitti : quia abundans ad certitudinem pro bono cautela nemini nocet, sed omnibus prodest. » Hæc docent synodum per se stantem, convocatam tamen à Gregorio, non quidem absolute, sed quantum ad ipsum spectare videbatur : neque ex necessitate, sed ex abundanti .

Eadem ratione sacra synodus Joannis XXIII jam depositi consensionem, et quantum in ipso esset , sententiæ synodalis confirmationem admisit. Quas res Joannes Gerson præsens, earumque pars maxima ad cautelam et humili quadam condescensione factas , et ipse credidit, et coram tota synodo concione habita prædicavit. Neque convocatorium Gregorii decretum in provincias pro more missum est ; sed tantum in synodo lectum, ut ea convocatio ad œconomiam quamdam atque indulgentiam, non ad ipsam rei, ut vocant, substantiam pertineat. Sic synodus suæ conscia majestatis, et constantiae retinens, infirmis quoque ac dubiis animis consulebat.

Eodem pacis intuitu, in eadem sessione admissum est Gregorii de papatus abdicatione mandatum, cum hac professione, quod cum hunc papatus titulum clarum certumque haberet, permissum etiam ei sit, ut quibuscumque verbis papatum tueretur, quem reipsa abdicaret.

Quamobrem in eodem diplomate procuratoribus seu legatis suis facultatem dabat, « vice sua convocandi et auctorizandi generale concilium, remota tamen, inquit, omnino Baltasaris præsidentia et præsentia ; » quæ quidem sancta synodus nullo suo detrimento concedebat ; cum Joannes jam depositus sententiæ acquievisset, cautumque esset, ne aut ipse, aut Gregorius, aut Benedictus eligi possent.

Chapter 179 of 396