Skip to the text

Caput IX. Nullum remedium nisi in conciliorum generalium superiore potestate : an ea sit agnita in causa schismatis tantum, an ideo collata ad schismatis causam, quod in aliis q…

Nullum remedium nisi in conciliorum generalium superiore potestate : an ea sit agnita in causa schismatis tantum, an ideo collata ad schismatis causam, quod in aliis quoque causis prævalere soleret ?

Conciliorum generalium jam inde ab initio nascentis Ecclesiæ summa auctoritas habebatur ; ac tum vel maxime è re Ecclesiæ erat ut eam auctoritatem omnes agnoscerent. Quippe contendentes pontificiam potestatem immodice extollebant, et Gregorius quidem aperte dicebat : « Ego sum Papa, ego sum supra jus. » Cùmque cardinales, ab eo dira omnia comminante ad concilium œcumenicum appellarent, sic ipse respondit : « Hæc appellatio est contra sacros canones : hæc appellatio non defendit, sed gravat : hæc appellatio implicat ignorantiam vel malitiam, vel falsitatem. »

Benedictus autem eo superbior, etiam datis bullis, excommunicaverat qui à se aut à successoribus, Romanis Pontificibus appellarent. Quin etiam Francorum regem Carolum VI, à se discedentem, admonet, « nullo casu à Romano Pontifice appellare licitum : » simul regis subditos à juramento fidelitatis absolvit : adeo tumidos vel in adversa fortuna gerebat spiritus.

At quotquot erant schismatis inimici, præcipue vero Universitas Parisiensis, quam pacis auctorem et sanæ doctrinæ fontem universa tum suspiciebat ecclesia, hæc opponebat : « Papa matri suæ, hoc est sanctæ Ecclesiæ, quam fidelium omnium matrem esse constat, si ipse catholicus est, materno jure subditur, ut et Christus matri : » tum illud : « Cum neuter nos audiat, nihil superest, nisi ut dicamus Ecclesiæ : » addebat « utrumque Pontificem aperte hæreticum, quod schisma inveteratum sit hæresis : » denique, « reformationem omnino necessariam ; cum nisi Christus provideat, in ruinam irreparabilem ventura sint omnia ; » ac propterea « synodum universalem congregandam, cui auctoritatem consensus omnium fidelium daret. » Quam sententiam Benedicti cardinales, datis ad eum litteris, confirmabant.

Neque Gregorii cardinales minore studio concilii œcumenici auctoritatem prædicabant ; quippe qui et ad illud appellarent, et appellationi hæc intersererent : « A vobis, Pater sancte, Vicario, ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui iudicaturus est vivos et mortuos et sæculum per ignem : item ad generale concilium, à quo et in quo solent gesta etiam summorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari : item ad Papam et Pontificem futurum, cujus est gesta inordinata sui prædecessoris in melius reformare, » etc.

Hinc patet quam falsi sint, qui tum primum, occasione schismatis, ortam putant de conciliorum superiore potestate sententiam, quique memorant appellationes ad generale concilium, rem novam, quam hujus schismatis necessitas expresserit. Neque cogitant à Bonifacio VIII, regem et regnum Galliæ cum universis Ordinibus appellasse ad futurum concilium ; suoque loco referemus ejusmodi appellationes, saeculis anterioribus, à catholicissima tum Ecclesia Anglicana celebratas. Sed ut hæc et alia vetustiora omittamus, in modo recensitis actis vidimus, appellationem interpositam à Gregorio XII ad generale concilium, ut à quo et in quo solent gesta summorum Pontificum judicari. Ergo concilii superiorem potestatem, ut rem solitam, non ut causa schismatis recens excogitatam implorabant ; neque à Papa ut dubio, sed generatim à Papa recurri ad concilium fatebantur ; duæque obedientiæ, hoc est tota Ecclesia catholica agnoscebat hanc concilii superiorem potestatem, in qua una fidelium conscientia acquiesceret.

Nam quod quidam commemorant, contendentium cessione seu abdicatione præstantissimum atque tutissimum remedium contineri, ex parte quidem verum est ; sed rem penitus inspicienti vanum. Quid enim revera tutius atque præstantius in omni lite, quam ut litigantes ultrò paciscantur ? Sed cum id impetrari à pertinacibus sit difficillimum ; hinc fit ut necessaria sit judiciaria auctoritas, quæ cuncta constituat. Quare concilium, quod litem disceptaret, atque ambos contendentes in ordinem cogeret, omnes requirebant.

Huc accedit, quod, ambobus etiam loco cedentibus, quæstio superesset, spontene an coacti papatum abdicarent. Neque enim persuaderi poterat auctoritate pollentibus ut cederent ; ac si id deserti facerent, vis quædam illata videbatur, resurgebantque vanæ spes tuendæ dignitatis, atque in pristina mala relabebatur Ecclesia. Nullum ergo remedium, nisi in suprema concilii generalis auctoritate atque judicio.

Chapter 165 of 396