Skip to the text

Caput VI. Sessionis v, qua potissimum utimur, lectionem, neque in dubium revocari posse, neque unquam in dubium revocatam

Sessionis v, qua potissimum utimur, lectionem, neque in dubium revocari posse, neque unquam in dubium revocatam.

Sed quandoquidem contendit Schelstratus in sessionis iv verbis, nonnihil variasse codices sive manuscriptos sive etiam excusos ; ne quis suspicetur idem in sessione v, qua potissimum utimur, evenire potuisse ; notatum hic volumus, primum ab omnibus, et ab ipso Schelstrato, ejus lectionem ut certam agnosci : tum vero, adeo esse firmam, ut nunquam in dubium revocari possit

Et quidem ea sessio acta est die sabbati, 6 mensis Aprilis, anno 1415, ut ipso initio sessionis inscriptum est. At eodem anno, 21 die mensis Julii, cum Sigismundus imperator, pacis ecclesiasticæ gratia, in Hispaniam profecturus esset, ac pro ejus itinere, sacræ synodi decreto, Missæ ac Litaniæ solemnes haberentur, quibus omnes prælati interessent ; coram tanto cœtu Joannes de Gersone, universitatis Parisiensis cancellarius, et Caroli VI christianissimi regis legatus, sermonem habuit : quo quidem in sermone, et sessionem v memorat, et ejus decreta, quæ supra retulimus, de verbo ad verbum refert, ne uno quidem apice immutato ; subditque continuo : « Conscribenda prorsus esse mihi videretur in eminentioribus locis, vel insculpenda per omnes ecclesias saluberrima hæc determinatio, lex, vel regula, tanquam directio fundamentalis, et velut infallibilis, adversus monstruosum horrendumque offendiculum, quod hactenus positum erat per multos de Ecclesia in itinere mandatorum, determinantes ex textibus glossæ, non ad regulam evangelicam et æternam acceptis, Papam non esse subjectum generali concilio, neque judicari posse per ipsum. » En quæ quatuor mensibus post sessionem v, coram Patribus sacroque concilio dixerit christianissimi regis legatus : en, inquam, quid pro suggestu, nemine improbante, dixerit, praedicaverit de sessionis v decretis, quibus regnum Franciæ ejusque legatos intercessisse Schelstratus memorat ; ut et hoc in antecessum de ea intercessione dicamus.

Idem Joannes Gerson coram sancta synodo sermonem habuit anno Domini 1417, dominica die, 17 Januarii, quo in sermone dixit : « Quamvis ultra multiplicare sermones quid opus est super ea veritate, cujus decisio clarissima solidissimaque facta est per hoc sacrum concilium, cui non licet obniti, nec ipsam in argumenta deducere. » Ac paulo post refert decreta sessionis v, quemadmodum vulgata sunt ; quæ nihil hic referre totidem verbis attinet, cum diligenter exscribat duo sessionis v decreta integra ; iisdemque verbis quæ jam descripsimus, ne immutato quidem apice. At prætermitti non debent, quæ statim ipse subdit : « Huic veritati fundatæ super petram sacræ Scripturæ, quisquis à proposito detrahit, cadit in hæresim jam damnatam, quam nullus unquam theologus, maxime Parisiensis, et sanctus asseruit. » En qui decretis Constantiensibus sessionis v intercessisse memoratur.

Sic quippe censebant, sic prædicabant ; fidei veritatem fundatam supra petram assidue inculcabant ; neque contrariæ sententiæ notam hæresis inurere verebantur, à nullo reprehensi ; imo à Patribus totoque concilio in pretio habiti summisque præpositi negotiis. Nimii, inquient, qui hæresim improperant, quod nec nos nunc facimus. Hæc quidem suo loco propria quæstione habita exponemus : nunc sane quid, synodo audiente, Gerson à nemine reprehensus praedicaverit, audisse sufficiat.

Idem, tractatu : An liceat in causis fidei à Summo Pontifice appellare, eadem decreta sessionis v, die 6 Aprilis, anno 1415 habitæ, de verbo ad verbum exscribit ; eorum quoque summam Petrus cardinalis Alliacensis repræsentat tractatu, quem anno 1417, vigente concilio, de Ecclesiæ auctoritate, Constantiae edidit.

Jam anno 1431, cum Basileensis Synodus haberetur, sessione n, Patres hoc rerum gerendarum fundamentum ponunt : « Et ne de ejusdem sacræ Basileensis Synodi potestate à quoquam dubitetur, ipsa eadem synodus duas declarationes ex decretis synodi Constantiensis in præsenti sessione, aliis suis decretis editis seu edendis inserendas ordinat et decernit, quarum quidem declarationum, tenor primæ sequitur, et] est talis. » Subdunt postea sessionis v Constantiensis decreta duo, quæ supra descripsimus, ne immutata quidem virgula.

Cum postea Eugenius IV pravo maloque consilio, ut etiam eventus docuit, synodum Basileensem dissolvere niteretur, Julianus cardinalis, ejus in eadem synodo legatus ; ad Pontificem hæc scripsit : « Asserunt etiam (Patres Basileenses) prædictam dissolutionem fieri non potuisse, obstante quidem decreto Constantiensis concilii, quod cuicumque concilio generali legitime congregato, in his quæ pertinent ad fidem et extirpationem schismatis, et ad Ecclesiæ reformationem in capite et in membris, quemlibet cujuscumque conditionis, etiam papalis, teneri obedire decernit. » En igitur integer decreti Constantiensis tenor, qualem nunc habemus, certi fundamenti loco constitutus.

Subortis deinde gravibus dissidiis, innumerabiles loci sunt in Basileensi synodo, quibus decreta Constantiensia sessionis v repetuntur, innovantur, ac de verbo ad verbum gestis inseruntur. Neque Eugenius IV hæc decreta falso relata querebatur : imo vero edidit in Florentina synodo Decretalem Moyses, qua tres veritates concilii Basileensis damnat, ea etiam causa, quod concilii Constantiensis sensui contrariæ essent : adeo in confesso erat eos canones, vero tenore verborum à Basileensibus fuisse prolatos.

Quo etiam tempore, coram eodem Pontifice, Joannes à Turrecremata cum legatis concilii Basileensis publice disputavit : canones Constantienses passim citabantur ac referebantur eo tenore verborum, quem sæpe diximus. Eos Turrecremata exponebat, elevabat, eludebat, ut poterat : genuinum legitimumque Constantiensis concilii fuisse fœtum ubique fatebatur.

Atqui certissimum est Eugenium IV et Turrecrematam adfuisse Constantiensi concilio, ipsumque Eugenium IV jam fuisse cardinalem, iisque temporibus adfuisse, quibus Joannes Gerson ea quae memoravimus prædicavit. Jam commemorare nihil attinet quoties hujus ævi scriptores, Thomas de Corcellis, Antonius de Rosellis, Dionysius Carthusianus aliique innumerabiles, hujus sessionis decreta exscripserint : ne quis forte Schelstratus hic unquam aut falsitatem, aut variam lectionem suspicari possit

Chapter 162 of 396