Skip to the text

Caput V. Schelstrati, de falsata sessione iv Constantiensi, fabula confutatur : probitas Patrum Basileensium omnium scriptorum consensu asseritur : B. Ludovici Alamandi, ejus cœ…

Schelstrati, de falsata sessione iv Constantiensi, fabula confutatur : probitas Patrum Basileensium omnium scriptorum consensu asseritur : B. Ludovici Alamandi, ejus cœtus principis, eximia sanctitas.

Ac primum quidem, nemo sanus dixerit tantum coetum in tantum facinus consensisse. Sit enim, quantum Schelstrato placuerit, Basileensis synodus reprobata : tamen iis viris constabat, qui bona fide agerent, miroque reformandae ecclesiasticæ disciplinæ studio tenerentur. Præerat tanto conventui beatus Ludovicus Alamandus cardinalis, archiepiscopus Arelatensis, tantæ sanctitatis, ut profecto tali viro, et quidem tantum facinus nulla satisfactione purganti, falsitatem imputare, non modo summæ temeritatis, sed etiam manifestæ impietatis esse constet.

Aderant in eadem synodo episcopi ac doctores pietatis ac doctrinæ nomine commendati : neque Æneas Sylvius, Pius II Pontifex factus, qui in gestis Basileensibus præclara eorum facinora memoravit, est inficiatus unquam ; et, in retractatione sua, doctrinam quidem ejuravit, quam Basileæ tenuisset, historiæ vero suæ non detraxit fidem : ut profecto tantos viros errasse bona fide, atque ulterius quam oporteret, studio reformationis abreptos suspicari liceat, falsi insimulare impium absurdumque sit.

Faciamus tamen eos vel facinorosissimus fuisse. Quo tandem artificio latere se posse confiderent ? Quid tanto numero tantum facinus conscivissent ? At illi nihil occulte moliebantur, qui teste Schelstrato, decreta Constantiensia extrahenda mandassent duobus cardinalibus, duobus episcopis, duobus theologiæ doctoribus, et archidiacono Zagrabiensi, Joanni scilicet illi Segoviensi, cujus pietatem ac doctrinam Æneas Sylvius tot laudibus cumulavit.

Præterea ex præfatione synodi Basileensis, editioni Hagenovensi praefixa, constat fuisse inter illos deputatos, Thomam Corcelleum, quem « inter sacrarum litterarum doctores doctrina mirabilem et modesta quadam verecundia amabilem, » idem Æneas Sylvius commendavit : quos profecto tot ac tantos in scelus consensisse, neque sibi mutuo erubuisse, seque et synodum infamasse, ne infensissimos Basileensium hostes credituros putamus, ne ipsum quidem Schelstratum, si reviveret, iterato dicturum, si sua dicta perpendere potius quam perfracte tueri vellet.

Quod enim tantum operæ pretium fuerit, ut illud facinus molirentur ? Nempe ait Schelstratus, ut labascentem concilii Basileensis auctoritatem, edito concilio Constantiensi, firmarent. At pessumdarent potius tam aperta falsitate, seque orbi christiano irridendos propinarent, tantum scelus aggressi, ut sessione iv corrupta et adulterata, nihil tamen haberent, quod non totidem verbis in sessione v integra et illibata haberetur. Quid, quod, Schelstrato teste, Basileenses Patres, ne id quidem curabant, ut duarum sessionum decreta iisdem verbis ederentur, cum idem Schelstratus verba illa, ad fidem, quæ in sessione v habentur, in extractis Basileensium deesse testetur.

Patet ergo optima fide egisse eos, quæque in manibus habebant Constantiensia decreta ad verbum exscripsisse, neque quidquam fraudis molitos fuisse.

Neque vero ea falsitas ac Basileensium scelus, Eugenium IV aut Joannem à Turrecrematà latuisset, qui tot inter invectivas, nihil unquam tale Basileensi synodo exprobarunt. Neque Pius II, rerum Basileensium testis oculatus ac scriptor egregius, tale quid aut in historia privatus, aut in retractatione Pontifex protulit : ut profecto temere nimis Emmanuel Schelstratus, post duo fere sæcula cœperit sollicitare Basileensium fidem, quam eodem ævo infensissimi Cardinales atque Pontifices minime accusarint.

Cur autem in eorum extractis, seu potius in extractorum quibusdam exemplaribus, ac deinde in quibusdam quoque libris editis desit illud, ad fidem, quod, teste Schelstrato, in antiquis verisque codicibus habeatur ? Quis non potius librariorum aut typographorum indigentiæ quam Basileensium tot ac tantorum deputatorum errori, nedum perfidiae tribuat ? Quem librariorum errorem, cum in his verbis, ad fidem , ipse Schelstratus agnoverit, mirum cur non intellexerit in Constantiensibus illis, quos laudat, manuscriptis, circa reformationis mentionem eumdem lapsum contingere potuisse.

Latet profecto neminem persæpe variare codices manuscriptos, faciendum delectum, favendumque ei editioni quæ à doctioribus viris, atque ex melioris notæ codicibus recensita, apud eruditos invaluerit, qualis illa est Petri Crabbii, religiosissimi ac diligentissimi viri, quam Roma ipsa probavit, editio.

Neque quemquam movere debet, in quibusdam conciliorum vetustiorum editionibus desiderari quædam ; cum item in recentioris synodi Tridentinæ quibusdam editionibus, atque in ea ipsa quæ stante concilio, facta est, constet abesse à decreto sessionis v de peccato originali, exceptionem eam, quam beatæ Virginis Deiparæ gratia, à sancta synodo adhibitam fuisse, nemo sanus diffitetur. Cæterum multi sunt synodi Constanti ensis in celeberrimis Bibliothecis, Regia, Colbertinâ, inclyti Victorini Cœnobii et regii Collegii Navarrici vetustissimi codices, quorum etiam quidam ab ipsa urbe Constantia concilii tempore transmissi, ex adscripti s epistolis demonstrantur, in quibus decretum sessionis iv eodem tenore legitur, quo est in vulgatis ; ut non immerito Petrus Crabbius, vir diligentissimus, ita ediderit, Romanaque editio eamdem lectionem confirmaverit. Qua quidem in editione Romanâ ipsa Præfatio testatur, Pontifici Romano « nihil fuisse antiquius, quam ut post divinarum Scripturarum editionem, concilia universalia, quam maxime fieri posset, emendata proferrentur. »

Neque omittendum est Odoricum Rainaldum, Baronii continuatorem, in edenda concilii Constantiensis historia, antiquissimis et amplissimis, ut sæpe testatur, codicibus usum, ita retulisse sessionis iv decretum, ut est in editione Romana positum. Atque decretum illud, idem Odoricus Rainaldus docet optima ratione, et in sessione iv conditum et in sessione v ad infringendas Joannis XXIII improbas molitiones, instauratum fuisse : ut profecto sit certum Emmanuelem Schelstratum inani opera laborasse, qui in elevanda decretorum Constantiensium auctoritate, etiam Odoricum Rainaldum superare voluisse videatur.

Quin ipsa sessio iv si attente consideretur, vulgarem lectionem satis adstruet ; sic enim ejus verba Schelstratus ipse refert : « Hæc sancta Synodus pro extirpatione præsentis schismatis, et unione ac reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris flenda, ad laudem omnipotentis Dei, in Spiritu sancto legitime congregata, ad consequendum facilius, securius, uberius ac liberius unionem ac reformationem Ecclesiæ Dei, ordinat, diffinit, statuit, decernit et declarat ut sequitur : » quibus verbis significat hoc decretum, non modo ad reformationem maxime pertinere, verum etiam ad eam collimare tanquam ad scopum. Quæ postquam præfata est sancta synodus, sui oblita videretur, si, in ipso decreto ; reformationem in præfatione praemissam omitteret.

At enim, ait Schelstratus, « inde sequeretur ab eodem decreto sessionis iv abesse debere vocem fidei, utpote de qua in præfatione allata nulla mentio est. » Unde etiam consequatur, decretum præfationi in omnibus correspondere debere. » Vanum suffugium : nam ab ipso initio, synodus fidem designaverat hoc decreto sessionis iii. « Ut non dissolvatur (synodus) usque ad extirpationem schismatis, et quousque Ecclesia reformata sit in fide et moribus et capite et membris. » Quod semel dictum et fundamenti loco positum hærebat animis ; neque in sessione iv, post triduum habita, iterari oportebat ; cum præsertim reformationis nomine intelligenda veniret ipsa reformatio in fide et moribus recentissime in sessionis iii decreto memorata. At sessione iv, si de reformatione tanta præfati, de ea in decreto penitus conticesceret, nimis oscitanter ipsum rerum caput prætermittere viderentur.

Itaque Pater Gonzalez laudatis licet impensissime Schelstrati probationibus, ultro tamen confitetur auctores solutionis illius, qui ad Papam dubium verba sessionis iv Constantiensis adstringunt, « non insistere in Schelstrati notitiis, sed procedere supponendo decretum sessionis iv conceptum fuisse prout modo habetur in editionibus omnibus. » Nempe adversante publicorum omnium codicum turba, parum fidere ausus Schelstrati notitiis, piæ que, ut vocat, sententiæ . Qua voce Schelstrato pietatem magis quam veritatem certam asserere videatur.

Cæterum ex antedictis sat liquet à Schelstrato assertum temere, sessionem iv à Basileensibus Patribus corruptam : cum tamen, si id maxime probavisset, nihil adversus nostros concluderet, quibus in sessione v satis amplum Armumque præsidium superesset.

Chapter 161 of 396