Caput VII. Ad sensum Constantiensium canonum constituendum, præmittitur brevis historia schismatis : eæ ipso schismate fidei periculum, Sedis apostolicæ contemptus, morum corrup…
Ad sensum Constantiensium canonum constituendum, præmittitur brevis historia schismatis : eæ ipso schismate fidei periculum, Sedis apostolicæ contemptus, morum corruptela, ac necessaria reformatio.
Jam Constantiensium decretorum textu constituto, certum sensum ac mentem exponimus. Verum ante omnia brevis est præmittenda schismatis et conciliorum, Pisani scilicet et Constantiensis, de schismate agentium, historia. Hinc enim causæ status constituendus, et Constantiensium decretorum exponenda ratio, qua difficultates omnes facile evanescant.
Notum omnibus post translatam ad Gallias, ibique septuaginta fere annorum spatio collocatam Sedem apostolicam, Gregorium XI tandem Romam Avenione rediisse, ibi non ita multo post obiisse, anno scilicet 1378 ; populum Romanum magna vi egisse cum cardinalibus, quorum pars maxima Galli erant, ne fieret Pontifex, qui regrederetur ad Gallias ; atque ideo non tantum insanis clamoribus, sed etiam certæ necis intentato metu postulasse, ut civem Romanum in Sede apostolica collocarent : quibus maxime permotos, ad id devenisse, ut, extra cardinalium collegium, Bartholomæum Barensem archiepiscopum, Urbanum VI eligerent, non quidem Romanum, sed tamen Italum ; quem in Italia, ipsa patriæ charitas detineret. Atque is, delinita plebe, in pontificia cathedra constitutus et ab omnibus agnitus. Neque eo secius post aliquot menses, Robertus Gebennensis, Clemens VII dictus, Anagniæ electus est, quod plerique cardinales Urbanum vi electum contenderent : se quidem metu adactos, ac data copia, statim ex urbe Roma tanquam ex custodia effugisse. Urbanus Romæ, Clemens à Gallis agnitus, Avenione sedit. Urbano Bonifacius IX, Innocentius VII, Gregorius XII ; Clementi Benedictus XIII Hispanus suffectus est. Has inter turbas christiana respublica infando schismate, quadraginta fere annorum spatio, laborabat. Quærebatur primum, an is metus fuisset, qui graves et constantes viros merito permoveret, atque electionem irritam faceret ? Tum si electio per vim et seditionem extorta ab ipsa origine nulla esset, an secuta consensione, atque agnitione Urbani VI rata haberetur ? An vero omnia per se, etiam ipsa agnitio atque consensio, eodem scilicet metu præstita, irrita caderet ? et quidem satis constabat à cardinalibus, quanquam non per omnia plebi furenti obsecutis ; quippe cum non Romanum, sed Italum duntaxat Pontificem providissent, tamen electionem ipsam, non uti sacri canones postulabant, plena libertate fuisse celebratam ; neque integrum fuisse eis, ut, more majorum, ex tota republica christiana eligerent, qui toti præfuturus esset. Utcumque est (neque enim juvat hic tantam innovare litem), est certum rem doctis etiam sanctisque viris adeo obscuram esse visam, ut nationes, regna, principes, sacrorum antistites,. illique etiam ipsi, qui vitæ sanctitate atque miraculis celebres habebantur, in re hactenus inaudita, juris et facti ambiguitate, in diversa studia traherentur.
Sæpe interim de pace actum, sed inani opera ; neque persuaderi potuit utriusque partis cardinalibus, ne Sede vacante, novo Pontifice constituto, schisma propagarent ; neque ipsi contendentes, ut vocabant, hoc est, Angelus de Corario, Gregorius XII, ac Petrus de Luna, Benedictus XIII, qui se pro Pontificibus gererent, sæpe licet polliciti, adduci potuere, ut reipsa loco cederent, ac pacem honori suo anteponerent : adeo imperii dulcedine capti, vanis pollicitationibus ac pactis, etiam sacramento confirmatis, nihil aliud quam suam conscientiam, ac publicam fidem, totumque adeo orbem christianum, ludere videbantur.
Sane uterque profitebatur se à pontificatu pacis ecclesiasticae gratia discessurum ; sed ea conditione, si prius aemulus loco cederet, paxque et unio, ut vocabant, statim coalitura videretur. Sed cum alter alterum expectaret, neuter inciperet, nihil interim fieret, resque in infinitum extraheretur, totum id, quod inter ipsos, missitatis ultro citròque legatis, agebatur, fœdæ ludificationi quam seriæ tractationi similius habebatur.
Haud me fugit Gregorium XII, virum bonum ac simplicem, meliore fide egisse visum ; Benedictum XIII, subdolum, pervicacem, atque obstinatæ mentis, eo tantum collimasse, ut in æmulum continuati schismatis invidiam derivaret. Sed nec ipse Gregorius erat innocuus : quippe qui ad pacem et abdicationem per se ipse pronus, tamen à dimittenda potentia, nepotum quibus ingenti studio addictus tenebatur, artibus ac ludificationibus vetaretur. Placet referre Leonardi Aretini Gregorianarum partium elegantissimi et candidissimi historici de ipso Gregorio verba memoranda. « Paulatim res labascere coeperunt, et cuncta in dies deteriora fieri ; voluntas enim illa Pontificis recta, nequaquam satis habere firmitatis reperta est ad pontificatum deponendum. Cujus rei culpam multi in propinquos ejus referebant. Ab his enim formidines inanes, et adumbrata pericula quotidie fingi, ac instillari ejus auribus prædicabant. » Neque ab his abludit Theodorus à Niem, earumdem partium historicus : neque quidquam visum est gravius quam cum Gregorius, abjectis veteribus cardinalibus, qui studerent paci, eorum loco cardinales fecit Antonium Corarium fratris filium, et Gabrielem Condolmerium sororis filium, postea Eugenium IV. Ac multa eum cognatorum turba circumdabat, qui ad retinendum Pontificatum adigerent ; nec imbecillem senem puduit abdicationem pacisci ea lege, ut Faventinus et Foro-Juliensis principatus nepotibus traderentur. Nihil ergo mirum, quod tanta coorta sit christiani orbis indignatio adversus ambos Pontifices, qui septuagenariis majores, fluxi honoris cupiditate, rempublicam christianam certam in perniciem agerent.
Et quidem ab aliquot sæculis fœda erat Ecclesiæ facies, soluta disciplina et corruptis moribus ; et ab ipsa curia Romana prima totaque fere mali labes, unde remedium expectare debuit : adeo omnia avaritia ac libido pervaserat, ac plerique Pontifices vix aliquid prisci moris cogitabant, satis superque se Pontifices arbitrati, si dispensationibus, reservationibus, indictionibus, decimationibus aliisque mandatis extraordinariis, cuncta ad se traherent. Venalia omnia, totaque Ecclesia prædæ fuit. Hæc à sancto quoque Bernardo Sedis apostolicæ studiosissimo memorata, nec referenda arbitrarer, nisi de reformationis summa necessitate, vel maxime agendum incumberet. Et satis constabat post sancti Bernardi tempora res in deterius quoque fluxisse. Verum in tanto schismate magis magisque omnia pessum ire, in Italia tyranni invalescere, ingruere undique bella ; et quisque tutandi sui Pontificis specie, hostes insectari, vicinos diripere, omnia miscere, simonia in domo Dei præsidere, eripi Ecclesiæ libertates. Hæc universitas Parisiensis datâ ad Carolum VI epistola querebatur.
Ad hæc profligata disciplina, hæreses gliscere, Viclefi, Hussi aliorumque scelere consecuti Ecclesia ; periclitari fides ; Sedes apostolica, conciliatrix unitatis, veluti schismatum altrix, contemptui haberi. Testantur enim universitatis Parisiensis sanctissimæ et gravissimæ litteræ ad Clementem VII, Avenione sedentem, « eo rem processisse per schisma, ut plures passim et publice non vereantur dicere nihil curandum sintae duo, vel tres aut decem, vel duodecim Papæ : imo et singulis regnis præfici posse nulla sibi auctoritate prælatos ; quod in detrimentum sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ, ecclesiasticæ politicæ et religionis catholicæ. »
Sic ex schismate tam diuturno, tam fœdo, addita audacia Sedis apostolicæ contemptoribus ; unde emersit illa, in synodo Constantiensi relata, Viclefi propositio : « Post Urbanum VI non est aliquis recipiendus in Papam, sed vivendum est more Græcorum. » Eo apostolicæ Sedis totiusque Ecclesiæ catholicæ res per schisma devenerant.
Cæterum apud pios bonosque inconcussa manebat sacratissimae Sedis auctoritas, Ecclesiæ catholicæ petra, fidei magistra, mater unitatis, atque inter pravos mores et horrendi schismatis mala, subibat tot sanctorum Pontificum recordatio. Et satis constabat super omnes ecclesias Romanam Ecclesiam, ut dignitate, ita disciplinæ pietatisque laude diutissime præstitisse, tum ejus auctoritate vel maxime, quocumque tempore prostratas hæreses, fidem catholicam christianamque pacem ubique viguisse ; quæ labentibus sæculis mala evenissent, iis non infringi Christi promissa ; tentari nos à Domino, an in his promissis firma fide maneremus, nec suæ Ecclesiæ defuturum. Ea spes animos sustentabat : quoque vehementius concussa erat apostolica Sedes, eo magis in eam piorum incensa studia. Sed labascebat infirmorum fides, atque omnino navicula, veluti dormiente Christo, mergi fluctibus videbatur.
Chapter 163 of 396