Skip to the text

Caput XXVII. Antiquæ Ecclesiæ exemplis concilii Constantiensis œconomia asseritur

Antiquæ Ecclesiæ exemplis concilii Constantiensis œconomia asseritur.

Jam ad eam, quam tuemur, concilii Constantiensis œconomiam atque indulgentiam asserendam, ex ipsa antiquitate exempla prodeant. Primum episcopi Africani, ductore potissimum Augustino, maximo illo post apostolos charitatis et auctoritatis ecclesiasticæ assertore. Hi ergo cum Donatistis schismaticis toties victis, toties ab Ecclesia et imperio condemnatis, quasi æquo jure disceptant ; nec verentur de catholicæ Ecclesiæ causa, sub Marcellino comite iterum litigare, hac quoque ultro conditione oblata : « Veritate confisi illo nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint... subito ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati : si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola æterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. » An cunctabundi, an dubii, an catholicæ Ecclesiæ ejusque auctoritatis incerti, qui eam tot tantisque documentis non modo certam, sed etiam perspicuam demonstrabant ? Absit. Verum id agunt, « ut si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet aut edomet. » Advertatur illud, vel infirma, vel dura ; ut nec ipsa pertinacia duros animos ab Ecclesiæ indulgentissima charitate posset excludere. Pergunt : Si victores ipsi fuerint, pervicerintque adversus Donatistas, Ecclesiam non periisse, « sic ejus, inquiunt, teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed ne honorem episcopatus amittant. » Hinc illa conditio, ut in qualibet civitate catholicus ac Donatista episcopus, utrique pari jure, servato episcopatu, vicissim sedeant eminentius ; aut si populi christiani episcopalis dignitatis studio hoc refugiant, « utrique, inquiunt, de medio secedamus, et ecclesiis... in unitate pacifica constitutis,... singuli constituantur episcopi. » Sic victi victoresque æque loco cedebant, potioremque volebant esse Donatistarum conditionem, à quibus victoribus nihil sibi honoris reservari postulabant. An obliti Ecclesiæ majestatem ? Nullo modo ; sed charitate et humilitate victi, reducendis schismaticis, contra ecclesiasticam disciplinam, talia indulgebant. « Quid enim, inquiunt, dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre ? An vero ille de cœlis in humana membra descendit... et nos, ne ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendero formidamus ? » Cum hanc œconomiam erga perditissimos schismaticos pacis studium suaserit, an vererentur constantienses Patres, de sublimi veluti solio œcumenici concilii tantisper videri descendere, et cum fratribus æquo jure disceptare, ut eos ab schismate revocarent, in quo plerique non malo animo, sed infirmæ conscientiæ scrupulis permanere videbantur ?

Quid Cyrillus Alexandrinus ? Nonne ille conscripserat adversus Nestorianam perfidiam duodecim illos Anathematismos maxime theologicos atque veridicos, à Sede apostolica atque œcumenica Ephesina synodo aliquatenus comprobatas ? Nonne illos Theodoretus, jussu Joannis Antiocheni, et omnium Orientalis diœceseos episcoporum, omni execratione prosecutus erat ? Nonne Orientalis synodus eosdem Anathematismos ut hæreticos proscripsit, Cyrillum et Memnonem sacræ synodi duces episcopatu dejecit, totam œcumenicam Ephesinam synodum anathemate condemnavit ? Quid postea ? Facta pax est : quasi æquo utrinque jure rebusque integris, nulla Anathematismorum beati Cyrilli, nulla Orientalis schismaticæ synodi, nulla etiam, ut paria omnia esse viderentur, synodi Ephesinæ œcumenicæ mentione facta ; idque tantum actum, ut iis omnibus prætermissis, vera fides, et ecclesiarum facta adunatio firmaretur. An igitur aut Orientalis synodus stetit, aut Anathematismi pro hæreticis habiti, vel synodi Ephesinæ catholica definitio concussa est ? Imo hac indulgentia vel condescensione firmata ; retulitque id in illo dissidio pars sanior et potior, non solum ut veritate, sed etiam ut charitate vinceret.

Neque illud omittendum, quod à Magno Gregorio Papa per mirificam indulgentiam reginæ Longobardorum Theodelindæ concessum est. Ea nempe cum quintæ synodi occasione, se ab Ecclesia abrupisset, ita ei Gregorius satisfieri voluit, ut laudatis tantum quatuor primis synodis, quibus summa fidei continetur, quinta synodus ac trium capitulorum damnatio, ut minus necessaria, taceretur ; neque propterea quintæ synodi, à se toties comprobatæ, auctoritatem infregit.

Quo sanctorum Patrum spiritu acta sacra Constantiensis Synodus, sui tantisper oblita, sed recordata pacis, suam auctoritatem et omittit et firmat ; seque vere probat œcumenicam synodum in Spiritu sancto legitime congregatam, dum spiritu charitatis animata nihil prætermittit, quo Hispanicos fastus definire, aut duritiem frangere, aut infirmas conscientias tranquillare possit.

Chapter 183 of 396