Caput XIII. Ad Constantiense concilium devenitur : ejus causæ atque initia referuntur : rerum series usque ad sessionem v : hinc confutati qui ad schismatis tempus decreta restr…
Ad Constantiense concilium devenitur : ejus causæ atque initia referuntur : rerum series usque ad sessionem v : hinc confutati qui ad schismatis tempus decreta restringunt.
Jam ergo ad Constantiensem synodum devenimus. Eam Joannes XXIII, Alexandro V mortuo substitutus ; convocavit, ut Pisana synodus continuantur.
Causæ continuati concilii in Bulla convocationis expressæ : ut schisma finiretur, ut hæreses damnarentur, ut ecclesiasticæ disciplinæ reformatio fieret.
Schisma quidem vivebat adhuc ; ac si Pontificum atque obedientiarum numerum aspiceres, non excisum, sed auctum esse videbatur ; et falsorum Pontificum fautores, pauci licet comparatione reliquorum, Hispani præsertim, quo iniquius, eo obstinatius eos tuebantur ; neque immerito timebatur, commotis adhuc animis, ne ex scintilla majus incendium resurgeret. Jam Vicletiana hæresis tota in Ecclesia grassabatur, quodque malorum omnium caput erat, jacebat ecclesiastica disciplina ; tantæque morum corruptelæ inerant, ut vel ea causa synodus necessaria haberetur, cum ex ea radice et schismata et hæreses prodiisse constaret.
His de causis Constantiensis synodus est convocata, ac Joanne XXIII Sigismundoque imperatore præsentibus, inchoata. Primum omnium sacra synodus recipit Papæ sponsionem, sponte quidem oblatam, sed postea juramento Bullaque insuper edita confirmatam, quod cessurus esset papatu, non tantum si Petrus de Luna et Angelus de Corario cederent ; verum etiam, si id è re Ecclesiæ esse synodo videretur : eo nempe fundamento, quod verus quoque et certus Pontifex, quo magis, quo verius, quo denique certius pater pastorque esset, eo magis honori suo Ecclesiæ pacem et gregis salutem anteponere teneatur.
Hac sponsione facta, Bullàque promulgata, Pontifex die 20 Martii, Majore hebdomada imminente, clam aufugit Constantia, atque in vicinum oppidum Scaphusense se contulit, ubi sub tutela Friderici ducis Austriæ morabatur. Multum ea fuga commota est synodus, nec deerant Papæ adulatores pessimi, qui synodum solvere molirentur ; sed habita est frequente consessu, die 25, sessio iii, post Papæ recessum prima, in qua decernitur, quod « Constantiae in Spiritu sancto Synodus generalis, pro reformatione et unione Ecclesiæ in capite et in membris, fuit et est rite et juste convocata, initiata, celebrata ; » quod per recessum Papæ aut aliorum quorumcumque, hoc sacrum concilium non est dissolutum : neque transferri debeat, nisi assensu concilii, aut omnino dissolvi, « usque ad extirpationem præsentis schismatis, et quousque Ecclesia sit reformata in fide et moribus, et capite et membris. »
Quid sit apud synodum, et hujus ævi scriptores, in Ecclesia reformari fidem, omnes faciie intelligunt. Non hoc est, restitui collapsam, cum nunquam Ecclesiæ collabatur fides ; sed, ea firma et integra, damnari hæreses, hæreticos Ecclesia ejici, quo clariore luce fides enitescat. Cæterum Ecclesiam « in fidei veritate semper immaculatam permanere, et de hæresibus semper triumphare, » alibi dicet Synodus, Viclefum condemnans : atque hoc obiter dictum oportuit ; ne quis in ambigua reformatos fidei voce falleretur.
Verum id diligentissime advertendum, tres concilii causas ab ipso concilio statim ac diserte expressas : fidem, schisma, reformationem generalem in capite et in membris. His ut reliqua consentanea essent, sessione iv, ubi ad ipsos Pontifices devenitur, ad easdem tres causas, debita ab ipsis obedientia refertur, nempe ut huic synodo obedire debeant in his quæ ad fidem pertinent, quæque ad extirpationem hujus schismatis, quæque ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris.
Dum hæc agerentur, et sessio iv fieret, renuntiatum est sacro concilio, Papæ nomine, ipsum non alia causa quam propter sanitatem corporis, Constantia recessisse, atque omnino impleturum omnia quæ sacræ synodo promisisset . Hæc in acta relata sunt. Quin ipse Pontifex, data schedulâ propria manu aliisque multis testificationibus, idem confirmavit.
Sacra tamen synodus intellexit ex ejus recessu, quocumque colore quæsito tegeretur, nonnihil turbarum eventurum, multaque eum de disturbandâ synodo moliri ; nec deesse adulatores, qui pessima suaderent. Sex enim cardinales palam pronuntiaverant, ejus absentia jam solutum esse concilium, ac Rainaldus memorat plerosque cardinales, alios post alium, ad Papam confugisse ; edictumque Papæ valvis affixum repertum fuisse, quo Curia omnesque officiales, ut ad ipsum accurrerent, sub excommunicationis ac privationis pœna citabantur : quæ omnia ad dissolvendam synodum pertinerent.
Scribunt et alii, Patres cardinalibus indignatos id etiam cogitasse, ut prohiberentur à sessionibus concilii, ubi de Papa ageretur, cui se turpes adulatores præstitissent ; Petrum de Alliaco cardinalem, æquum omnibus nec minus Ecclesiæ Romanæ, quam ipsius concilii studiosum, his obstitisse, et cardinalium defendisse dignitatem. Nec interim deerant, qui pessimo adulandi studio, pontificiam potestatem immodice afferrent. Quæ cum ita se haberent, necessarium erat Patribus, ut conciliarem auctoritatem magis magisque inculcarent. Quare sessione v, non modo sessionis iv canonem iterarunt, sed etiam hæc duo addiderunt : primum, ut explicatius diceretur, cujuscumque alterius concilii generalis decretis Papam subjici ; alterum, ut si contumaciter obedire contempserit, debite puniatur ; ne scilicet, quod plerique jactabant, honeste potius quam necessario obstringi obedientiæ videretur, tantaque Patrum consensione finita est sessio, ut actis hæc verba inserantur : « Quibus constitutionibus lectis, concilium eas uniformiter approbavit et conclusit. »
Hi sunt illi duo canones relati superius, de quorum sensu agitur. Sed ipsa, credo, rei series persuadet, non alium esse posse, præter eum quem tuemur : nempe ut in fidei, schismatis, reformationis casu, non tantum Constantiensi, sed etiam cuicumque, quocumque tempore, et quacumque causa congregato concilio generali, obedientiam, à Papa etiam, præstari oporteat,
Chapter 169 of 396