Caput XXVI. Ex ipsa rerum serie antedicta confirmantur
Ex ipsa rerum serie antedicta confirmantur.
Quin ipse rerum tenor eam œconomiam probat, quam assertum imus. Neque enim aut Gregorius, ejusve seu Benedicti asseclæ, cum ad synodum accederent, id sibi vindicarunt, ut ante gesta velut ad incudem revocarent ; aut ab iis postulatum, ut ea, tanquam essent infirma vel dubia, approbarent, rataque habere vellent ; sed ea omnia, non aliter quam ipsa rerum serie et consecutione firmantur. Id ipsa in Benedictum gesta manifestant. Certe enim post susceptos, sessione xxii, Aragonenses, sessione xxiii adversus Benedictum juridica informatio decernitur, idque sub œcumenicæ synodi titulo, nihil expectatis Navarricis, prope diem, sessione scilicet xxvi, adventuris : quibus advenientibus, nova licet convocatione facta ac deposito tantisper synodi œcumenicæ titulo, non tamen ante gesta iterantur ; sed tenore suo causa procedit. Itaque, sessione xxiv, Benedicti citatio promulgatur ; sessionibus xxix et xxxiii declaratur contumacia, sessione xxx, subtracta Benedicto obedientia approbatur, aliaque multa fiunt maximi ad causam ponderis. Quæ omnia, Castellanis adventantibus, sessione xxxv, novaque concilii convocatione promulgata, adeo non infirmantur, ut statim, sessione xxxvii, ultima et peremptoria adversus Benedictum sententia pronuntietur : quæ tamen non valeret, nisi et informatio, et citatio, et contumaciæ declaratio antea valuissent Certum igitur est, novis illis synodi convocationibus, pacis studio ex indulgentia factis, nihil ipsius synodi auctoritatem infringi ; idque agnitum ab iis etiam qui eas fieri postulassent.
Quod si respondetur valuisse illa quidem, sed tamen ex consensu tacito Navarricorum, aut etiam Castellanorum, qui ultimo loco advenerint ; quanquam id absurdum est, tamen ad rem nostram sufficit. Sic enim omnino constat quaecumque ab initio à Joannis XXIII obedientia gesta, ea, advenientibus reliquis obedientiis, ipsa conjunctione ac rerum prosecutione valuisse. Neque enim retractatum quidquam de rebus antea, atque ab initio ipso, in synodo gestis ; neque magis de sessione viii actum est, ubi damnatus Viclefus, ante susceptum Gregorium, aut de sessione xv, ubi damnatus Hussus, proscriptaque propositio Joannis Parvi de cæde tyrannorum, ante Hispanos adunatos, quam de iv et v sessionibus, ubi conciliorum supra Pontificem declarata est potestas. Nihil, inquam, de iis actum, nihil retractatum fuit ; sed ipsa conjunctione membrorum Ecclesiæ, hæc atque illa decreta æque firmata sunt.
Neque objicias, ideo constitisse facta adversus Viclefum Hussumque decreta, quod Bulla Inter cunctas, qua hæc decreta firmantur, omnibus obedientiis adunatis, sacro approbante concilio ; sit edita. Hoc enim ipsum est, quo vel maxime vicimus, cum demonstratum fuerit. Viclefi et Hussi propositiones ita referri in Bulla Inter cunctas, non ut quæ tunc à synodo generali damnentur ; sed ut quæ jam antea à synodo generali, Constantiensi scilicet, quod universalem Ecclesiam repræsentaret, damnatæ atque proscriptæ sint : quod cum approbarint Gregoriani atque Hispani præsules, nihil aliud egerunt, quam ut sessiones, ipsis quoque absentibus celebratas, ut veri œcumenici concilii sessiones et acta approbarent.
Non ergo ab illis requirendum fuit, ut sessionum iv et v decreta expresse approbarent, cum præsertim ea essent, quibus universa synodi acta, et ante adunatas, et post adunatas obedientias niterentur. Hoc fundamento nixi Hispani, cum reliqua synodo Benedictum suum deponebant ; quem usque adeo pro vero certoque habebant Pontifice, ut synodo declararent, non posse ullum à se pro Pontifici agnosci, nisi Benedicto mortuo, vel renuntiante, vel deposito canonice. Ergo eum à synodo deponi, ejus sententias, ejus anathemata solvi postulabant, atque ita ex decretis sessionum iv et v ipsum Pontificem, à se verum habitum, synodo submittebant.
Neque alio ex fonte illa repetita toties de reformatione decreta manarunt. Neque enim eam in capite et membris fieri, una Joannis XXIII obedientia ; verum id vehementissime, et Gregoriani sessione xiv, et Hispani Benedicti asseclæ sessionibus xx et xxii, postulabant. Denique quoties aliqua Ecclesiæ pars Constantiensi se synodo adjungeret, toties inculcatum, ut in capite et membris fieret reformatio ; idque sacræ synodi auctoritate, quæ proinde caput suum sua potestate suisque decretis comprehensura esset.
Huc spectant ea decreta, quæ omnibus obedientiis adunatis, unanimi consensu sunt promulgata. Unanimi consensu tres obedientiæ unitæ protulerunt caput illud Frequens aliaque capita, ubi futuris quoque certis Pontificibus legem dictam demonstravimus. Unanimi consensu, à Papa eligendo, una cum concilio, reformationem etiam in capite faciendam decreverant ; neque, antequam fleret, synodum dissolvendam. Unanimi consensu compegerunt octodecim illos reformationis articulos, quibus Curiam Romanam, uti prædiximus, coercitam volebant ; quæ omnia demonstravimus, non nisi ex iis decretis manare potuisse, quæ concilio Pontificem subjicerent ; nihil ut à tota synodo magis stabilitum inculcatumque fuerit ; certumque omnino sit Patres Constantienses, quotquot sunt, qui diversis temporibus sacro se conventui adjunxerant, omnes in omnibus, ut communione, ita sententia et doctrina convenisse.
Et certe, si à concilio Constantiensi, sessionibus iv et v, prolata doctrina, fere hæretica est, ut Bellarminus ; si schismatica saltem aut periculosa, ut quidam alii haud minus inconsiderate jactant ; favebant hæresi, favebant schismati, quotquot supervenerunt, quotquot adhæserunt, quotquot communicaverunt, longe magis, quotquot consentanea decreverunt, ac tali fundamento nixi sunt ; atque omnes obedientiæ totaque Ecclesia ea communione et consensione commaculata, hanc labem eluere nulla ratione queat. Martinus quoque V ipse schismaticorum non modo communicator, sed eliam approbator, Romanam ea labe conspurcavit Ecclesiam ; quippe qui schismaticos, et suum Petrique, si censoribus nostris creditur, primatum evertentes, non modo consortes habuerit, cum esset cardinalis, sed etiam postea ad ipsam Petri sedem capessendam auctores secutus, eosque jam Pontifex sua charitate complexus, insuper edita Bulla Inter cunctas, tribus jam obedientiis adunatis, eorum cœtum tam perspicue ac toties, ab ipsis quoque initiis, concilii œcumenici nomine celebrandum putavit.
Chapter 182 of 396