Skip to the text

Caput XXIV. Exemplum singularis, in ejusdem schismatis casu, indulgentiæ et condescensus

Exemplum singularis, in ejusdem schismatis casu, indulgentiæ et condescensus.

Scilicet ut tuta præstarent omnia, omnes in unum titulos congerebant, ne ex levi quoque scrupulo, tanquam ex tenui scintilla tota exosi schismatis flamma resurgeret. Quod tunc usque adeo hærebat animis, ut Martinus V, duodecimo pontificatus anno, cum per tot annorum spatium, ac tota jam Ecclesia egregius ac stabilitas Pontifex coleretur, fictitii Clementis cessionem, Petri cardinalis Fuxensis opera impetratam, magni beneficii loco duceret.

Hæc advertat lector diligens. Petrus de Luna in Constantiensi concilio à tribus jam obedientiis anathemate damnatus, desertusque à suis pene omnibus, et tamen in papatu tuendo ad mortem usque obstinatissimus, nescio quem Ægidium Munionem, canonicum Barcinonensem, successorem habuit. Is anno 1422, Petro mortuo, à tribus cardinalium larvis electus, Clementis VIII nomen accepit Tota illi Ecclesia erat Paniscolensis rupes, in Catalonia castellum exiguum, extremum Petri de Luna schismatisque perfugium. Favebat occulte rex Aragonum Alphonsus, Martino V infensus, tantoque Pontifici inane Pontificis spectrum opponebat, tota Ecclesia partim irridente, partim etiam indignante. Et tamen, ut ea larva è medio tolleretur, pace jam cum Alphonso rege facta, missi regii oratores ; in his Alphonsus Borgia, postea Calixtus (III) Pontifex maximus, qui falsum Clementem ad abdicationem inducerent. Missus Petrus cardinalis Fuxensis vir per eam ætatem, et genere, et rerum gestarum gloria clarus, qui reliquias schismatis extingueret ; cujus acta sic habent apud Odoricum Rainaldum, ad annum 1429 : « Dominus Ægidius in sessione publica, indutus papalibus insigniis, in castro Paniscolæ, primitus et ante omnia pro serenitate conscientiae suæ et suorum sequacium, ut dixit publice et solemniter, omnes processus, sententias, fulminationes et censuras, depositiones, inhabilitationes, per suum prædecessorem Benedictum Papam XIII in sua obedientia nuncupatum, et ipsum in suo prætenso pontificatu, contra omnes et singulos ei non obedientes, specialiter contra Odonem de Columnis, quem secundum eorum opinionem reputabant antipapam et schismaticum, et omnes sibi adhærentes, factas, pronuntiatas et fulrninatas, per suas litteras et prætensas Bullas plumbeas expresse revocavit ; et omnes illos, qui præfato Domino Odoni adhæserant, et specialiter ipsum Odonem de Columna ad omnes dignitates et honores, et specialiter ad papatum habilitavit, restituit, et redintegravit. Deinde idem Ægidius proposuit solemniter coram omnibus, qualiter electus ab ibidem præsentibus suis fratribus, praetensis cardinalibus, papatum recepit ; non ad alios fines, quam ad hoc principaliter, ut per ejus medium Dei Ecclesiæ vera et indubitata unio sequeretur : etiam à primis diebus suæ novæ assumptionis ad apostolatum veraciter in animo disposuit, pro tanto bono unionis Ecclesiæ Dei, sponte et liberaliter se velle renuntiare honori et officio papali. » Quod revera præstitit ; « confitens expresse viam renuntiationis hujusmodi esse viam planiorem, utiliorem, securiorem et breviorem ad consequendam veram et indubitatam unionem Ecclesiæ Dei. »

Quin etiam umbraticus Pontifex Bullam plumbeam super cessione sua edidit, sub hoc titulo : Clemens Episcopus, servus servorum Dei, cujus hæc verba referre placet : « Hinc est quod nos propensius attendentes, quod quanto validiora, certiora et firmiora sunt in hujusmodi apostolatus officio jura nostra, tanto laudabilius ea ducimus pro pace ac redintegratione religionis christianæ relinquere. » Quo fundamento posito hæc subdit : « Omni juri papatus, oneri et honori, ejusque titulo et possessioni..., quam habemus... ; non vi, dolo seu metu..., sed simpliciter, pure, libere et sponte, ac ex certa scientia, et de plenitudine potestatis, assistentibus nobis venerabilibus fratribus nostris sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalibus, necnon præsentibus... Alphonsi regis Aragonum... ambassiatoribus..., cedimus et renuntiamus... ; papalia deponentes insignia, ad efficaciam veræ ac desideratissimæ unionis Ecclesiæ sanctæ Dei... Datum Paniscolæ Dertusensis diœcesis, 7 Kalendarum Augusti, pontificatus nostri anno quinto. » Prorsus eo more rituque, atque etiam verborum majore magnificentia, quam Angelus do Corario seu Gregorius XII, abdicaverat.

Neque eo contenti fuere ; sed post eam abdicationem falsi Clementis, ejus cardinales, tanquam vacante Sede, ad novum Pontificem eligendum, locum conclavis postularunt, quo pro more conclusi, « nemine discrepante, per viam Spiritus sancti, reverendissimum in Christo Patrem et Dominum Odonem de Columna, in sua obedientia nominatum Martinum V, quem ipse Dominus Clemens.....ante suam cessionem, tollendo sententias et processus contra ipsum ratione schismatis latos et factos, habilitarat, de apostolicae potestatis plenitudine, usque ad summum pontificium inclusive, in Romanum Pontificem... ac beati Petri successorem concorditer elegerunt. » Atque hujus electionis publicum instrumentum ab Alphonsi regis oratoribus pontificio legato statim est traditum.

Quid igitur ? Nisi larva Pontificis Martinum V habilitasset ad pontificiam dignitatem ; nisi loco cessisset ; nisi umbratici cardinales eumdem Martinum elegissent, non ei tota sua constabat auctoritas, ac decreta Constantiensia fluctuabant ? Absit. Sed tamen hæc omnia facta sunt, quod catholici spectarent, non solum vera jura titulorumque certam auctoritatem, sed etiam firmum et tutum consensionis effectum, ut infirmi nihil haberent quod jam mutire possent.

Quæ quidem cum accepisset Martinus Pontifex, referente Rainaldo, ingenti gaudio affectus est, datisque litteris, legato cardinali plurimum gratulatus ; Ægidium Munionem Baleari episcopatu, Alphonsum vero Borgiam, quo suadente abdicaverat, Valentino archiepiscopatu donavit. Tanta mercede eos honestavit, tantaque opera, etiam profligata schismate, tamen ad muniendam pacem, inania etiam jura inanesque titulos conquirebant.

Non ergo mirum, si eodem adhuc vigente schismate, Constantienses Patres Gregorio XII tanta permiserint ; cum pariter declararent, hanc convocationem et auctorizationem Gregorii admittendam esse, quantum ad ipsum spectare videretur : non quantum ad synodum, neque ex necessitate, sed ex abundanti esse, ut et Gregorii ejusque sequacium scrupulis caveretur et sua interim sacrosanctæ synodo constaret auctoritas.

Chapter 180 of 396