Skip to the text

Caput primum. Duo dissidia Basileensia distinguuntur : res in primo dissidio gestæ

Duo dissidia Basileensia distinguuntur : res in primo dissidio gestæ.

Nunc concilii Basileensis, et Eugenii IV recensenda gesta. Duo quidem dissidia extitere inter Eugenium et Basileense concilium : primo in dissidio vicit synodus, tenuere Patres, ut auctore Pontifice decreta sua valerent : alterum immedicabile dissidium fuit : Eugenius, frustra renitente synodo, in cathedra Petri mansit. Hic constituendum tantis in dissidiis tantoque animorum æstu, quid fixum inviolatamque steterit. Nos Constantiensia decreta et intacta et immota perstitisse, imo expressissimè confirmata, eoque, quem dicimus, sensu intellecta fuisse, ex actis docebimus.

Sessione i, Basileæ habita septima die Decembris anni 1431, Juliano præside, lecta sunt ea decreta, quibus synodus iniretur, imprimis caput Frequens concilii Constantiensis, Senensis concilii decretum de Basileensi concilio celebrando, Martini approbatio de eodem habita, synodi convocatio, ac designatio Juliani cardinalis præsidis, ad eumdem Eugenii IV eadem de re datæ litteræ. His lectis, à synodo tot tantisque firmata præsidiis, decretum est : sacrum generale concilium Basileæ stabilitum, canonice esse fundatum, quo prælati omnes accedere tenerentur.

Sessione ii, 15 Februarii anno 1432, decretum est : « Sacram Basileensem synodum, sacris Constantiensi et Senensi conciliis generalibus decernentibus, et auctoritate apostolica interveniente, fuisse debite legitimèque ac rite initiatam. » Constantiensis concilii sessionis v decreta repetita ea, quæ à clero Gallicano laudata, atque à nobis sæpe relata sunt ; nempe quod omnes, etiam ipse Papa, concilio subsit in causis fidei, schismatis ac reformationis. Ea vero decreta gestis inseruntur ; cum nullum schisma esset, cum Pontifex indubius, missis legatis, synodo præsideret : quo fixum, non ad schismatis, sed ad omne tempus ea decreta pertinere, eoque sensu ab omnibus fuisse intellecta.

Eodem anno 1432, 29 Aprilis, sessione iii, hæc legimus : perlatum ad sacrum concilium, Eugenium, « ex sinistra informatione motum, dissolutionem ipsius concilii attentasse. » Nempe ab Eugenio edita erat Bulla, qua synodum prorogabat, Basileensem dissolvebat, novam synodum Bononiam, elapso anno integro cum dimidio, atque iterum post decennium, ex ordinatione Constantiensis concilii , Avenionem convocabat. Hæc autem decreta, non statim perlata sunt ad synodum ; et qui temporum notas pontificiis Bullis et conciliaribus decretis adhibitas inter se contulerit, statim animadvertet Basileensem synodum vix inchoatam, jam ab Eugenio fuisse diremptam, et Juliani cardinalis opera factum, ut decreti promulgatio aliquantulum differretur.

Allatæ sunt dissolutionis causæ : Clerus in Allemaniâ multipliciter diformatus ; qua causa synodus acceleranda potius quam dissolvenda erat : Clericorum in ipsa urbe Basileensi trucidatio, exemplo Bohemorum ; quod erat Basileæ ignotum : pericula ex bello inter Burgundum et Austriacum ducem , queis Patres minime movebantur. Alia edit æque vana, quorum Eugenium pudere videbatur ; addebat enim postea causas occultas, suam valetudinem obtendebat ; et quid non ? Nempe volebat ipse adesse concilio Bononiæ celebrando : modo scilicet unius anni cum dimidio spatium lucraretur. Sic Eugenius concilium cupiebat, aperto ludibrio. Ita Patres, ita legatus Iulianus, ita christiani omnes, atque etiam, ut videbimus, ipse Eugenius judicavit. Cæterum è re nostra est intelligere Eugenium IV nihil omnino conquestum de Constantiensibus sessionis v decretis, Basileæ sessione ii repetitis ; quippe cum Constantiensia decreta ab omnibus inviolata sanctaque haberentur.

Et hoc ad elucidationem rerum pertinet, hanc quoque dissolvendae synodi causam fuisse allatam, quod Græci Ecclesiæ Romanæ conjungendi, Bononiensi synodo adfuturi essent ; quas statim Basileæ non posset tot exoptata votis reformatio fieri ; ac tum, si res posceret, nova synodus convocari Bononiam. Sed Eugenio Græcis quoquo modo opus erat, ut consiliis suis aliquem colorem obtenderet.

Grave visum est Patribus reformationem elusam toties, et in longum ire spem orbis, synodumque Basileensem duorum generalium conciliorum, duorum Pontificum, ipsiusque adeo Eugenii IV auctoritate, tanta solemnitate, tanta orbis christiani expectatione inchoatam, in ipsis initiis ab ipso Eugenio repente dissolvi : obtendi bella, obtendi pericula, quæ Basileæ agentibus imminerent : hiemem etiam, morbos, alia incommoda exaggerari Romæ, quæ ipsi Basileæ nequidem cogitarent : tum novarum synodorum injici spem, cum interim jam convocata, jam felicibus auspiciis inchoata solveretur. Editum ergo à synodo, sessione iii, caput Considerans , quo decernit : « Præfatam dissolutionem contra decreta Constantiensis concilii, » magno fidei periculo, magno populi christiani scandalo factam, « nullatenus fieri potuisse ; quinimo ipsa minime obsistente ad persecutionem eorum, quæ laudabiliter sunt incœpta, esse cum sancti Spiritus gratia procedendum. »

Illud diligenter annotandum, Basileenses Patres concilii dissolutionem irritam declarasse, Constantiensibus decretis sessionis v nixos : iis enim niti se profitentur, eaque decreta iterum repetunt, suoque decreto inserunt ; quod quam ad rem nostram spectet, lector per sese intelligit, et sequentia demonstrabunt.

Hoc decreto edito, de dissolutione revocanda, multa Pontificem, multa cardinales monent ; ad inchoata porro pergunt.

Pridem omnes suspicabantur Martinum V et Eugenium IV abhorrere à conciliis celebrandis, ac reformationis opus cunctanter et dissimulanter aggressos. Quare Patres ægre ad concilia veniebant, quæ Pontificibus invisa, ac statim re infecta solvenda esse crederent. Et ipse Eugenius Juliano cardinali succensebat, quod res concilii citius optato processissent. Cum vero solvendi concilii missa est facultas, Julianus pro eo ac debuit, ad Pontificem scripsit : « In concilio orbis christiani spem unicam esse repositam ; fidei extrema imminere pericula ; nec se facile potuisse adduci, ut crederet tantam rem à Pontifice dissimulanter aut negligenter actam ; sibi quidem decretum, non exercere dissimulatoris officium, cum de correctione cleri, præsertim in Germaniâ, nulla spes superesset, futurum ut in nos irruant laici more Hussitarum, hoc est, more ferarum, ac prægnantes hominum animos in immane aliquod facinus erupturos, atque instar sacrificii putaturos, si spoliarent clericos primævæ disciplinæ ac pietatis oblitos, aut etiam trucidarent. » Jam enim christianum orbem dira fata agebant, imo adversus effrænas cupiditates divina ultio ac virga vigilabat : postremo vitiorum tanta colluvies, et grassantes Viclefi, Hussi, Bohemorum hæreses, tetrum reformatorem portendebant, ac parturiebant Lutherum. De Græcis libere respondebat Julianus : « Absurdum videri, ut propter incertam reductionem Græcorum, permitti debeat, quod Germania nunc et semper labatur in hæresim Bohemorum. » Denique omnia egit, quasi jam instaret, et ob oculos versaretur infanda et horrenda illa discessio, quam postea vidimus. Altera epistola urgebat vehementius ; Patribus videri dissolutionem ab Eugenio factam nullam et irritam fuisse ; in concilio enim Constantiensi, sessione xxxix, capite Frequens , signanter cautum, ut tempus synodi abbreviari à Pontifice, non autem prorogari posset, ac multo minus dissolvi incœpta jam synodus ; tum illud definitum in sessione v, cuilibet concilio generali, etiam à Papa , morem geri oportere ; cujus concilii, si decreta vana essent et frustratoria, tum Pontificum electiones, et cætera quoque concilia, totumque Ecclesiæ statum vacillare.

Hæc de concilio Constantiensi dixit vir hujus ævi maximus, longèque doctissimus atque sanctissimus, et in synodo Florentinâ, causæ catholicæ adversus Græcos præcipuum firmamentum. Rainaldus multas in hunc fere sensum, maximi cardinalis profert epistolas, quas omnes referre nihil attinet, cum summam teneamus,

Cæterum ipse in concilio perstitit, neque, revocatus licet, ab officio præsidis destitit. Mansere in concilio alii cardinales : in his Dominicus Capranica vir maximus, Martino V primum à secretis ; rati omnes una cum cæteris Patribus, gesta ab Eugenio ad synodum dirimendam, cassa et irrita esse.

Sessione iv, synodus cardinales vocat : definit « quod in eventum vacationis Sedis apostolicæ, hoc sacro generali durante concilio, electio Pontificis in loco concilii, non alibi, celebretur ; in contrarium attentata, quavis auctoritate, etiam papalis nullius roboris ipso jure esse decernit. » Id decretum pro rei gravitate sessione vii repetendum censuit.

Exinde contra Eugenium proceditur : sessionibus viii et ix accusatur, citatur, ac demum sessione xii, capite quod incipit Sancta catholica, nisi intra sexaginta dies , Bulla edita, resipiscat, ab officio suspenditur, ut subversor Constantiensium decretorum sessionis v, et capitis Frequens ; quæ decreta iterum atque iterum repetuntur, inculcantur, gestis inseruntur.

Ex his intelligitur, quo maxime fundamento Patres Basileenses Eugeniana decreta solverent. Nempe quod Eugenius caput Frequens contempsisset, quod quidem ad reformationem pertineret, imo vero quo tota, prout tunc res erant, reformatio nitebatur. Quo canone contempto, Eugenius ipsa sessionis v fundamenta quatiebat. Hæc igitur synodus Basileensis egit. At adversus decreta Basileensia edit Eugenius Bullam Inscrutabilis , et Bullam In arcano : atque hac ultima Bulla expresse reprobat Basileense decretum Sancta catholica , sessionis xii, quo ipse intra sexaginta dies resipiscere jubebatur.

Interea ad synodum Basileensem Sigismundus imperator accesserat, is qui in Constantiensi quoque concilio tanta gesserat. Is ubi primum intellexit synodum ab Eugenio dissolutam, nihil commotus iis, quæ ad ipsum Eugenius ea de re scripserat, palam Eugenio significat, se nihil adversus Bohemos armis profecisse ; « nec jam, inquit, aliqua sperantur remedia, quam hoc sacrum Basileense concilium, quod Deus omnipotens hoc tempore tribulationis ab alto concessit, et in quo omnis virtus contra hanc pestem hæreticam, omnisque salus et spes omnium consistit. » Itaque profitetur se hanc synodum omni ope tuendam suscepisse ; in eamque synodum sessione ix, 22 Januarii anni 1433, magna, ut par erat, Patrum gratulatione, exceptus est. Neque alia sentiebant alii orthodoxi principes, præsertim Francorum rex, sacrosanctæ synodi defensor eximius.

Sessione xi, decernitur ut « Basileense concilium per neminem, etiamsi papalis fuerit dignitatis, sine consensu duarum partium concilii, dissolvi, aut de loco ad locum mutari possit. » Sic concilium suam in Pontificem potestatem, non modo explicabat decretis, sed etiam reipsa exercebat.

Imperator ac reges agebant cum Eugenio, ut dissolutionem revocaret. Cum ergo, sessione xiii, Papæ contumacia accusata esset, instaretque terminus praefixus à synodo, atque imperator triginta dierum dilationem impetrasset, quibus elapsis contra Eugenium jure ageretur, nisi decretis synodi satisfaceret ; victus est Pontifex synodi auctoritate, principum precibus, Ecclesiæ periculo, gravique sui nominis infamia. Quare ex præscripta per ipsam synodum, sessione xiv, adhæsionis formula, sessione xvi concilio se adjunxit.

Quæ autem sessione xiv gesta sint, cum his maxime causa nitatur, diligentius considerare oportet.

Prorogatur Eugenio terminus, ea conditione, ut nisi satisfecerit, « pœnæ in decretis monitorii ac prorogationis contentæ, eo ipso inflictæ sint et esse intelligantur. » Tum in ipsa synodo confecta Bulla, quam Eugenius ederet et ad synodum mitteret Hujus initium : Dudum sacrum ; summa vero hæc est.

Primum : « Concilium à die inchoationis legitime continuatum fuisse et esse. »

2- Dissolutionem ab Eugenio promulgatam, irritam et inanem.

  1. Tres Bullas adversus concilium editas, nullas et irritas fuisse. Primam Inscrutabilis , secundam In arcano, supra memoratas ; tertiam Deus novit .

  2. Quæcumque à se contra synodum ejusque membra, atque etiam in cardinales synodo adhærentes edicta essent, æque nulla.

  3. An ejus legitima citatio et defensio fuerit, stare se ipsius synodi judicio.

Hæc si Eugenius faceret, tum, « si quid culpæ commissum est, attentando dissolutionem, aut in confectione et publicatione trium Bullarurn, sacrum concilium penitus abolet. » Quæ omnia superioris adversus inferiorem esse, omnes intelligunt.

Hæc tamen decreta sessionis xiv Basileensis expresse ab Eugenio approbata et confirmata esse, et apud omnes constat, et Rainaldus confitetur, et Acta ipsa demonstrant. Nempe sessione xvi, allata Bulla Eugenii Dudum sacrum : in ea verba quæ synodus praescripserat ; quæ data 18 Kalendarum Januarii 1433, Basileæ in sessione xvi legitur publicatur, approbatur, gestis inseritur.

Sic tanto molimine ab Eugenio tentata ac decreta synodi dissolutio, ab eodem Eugenio revocatur ; declaraturque sanctam synodum non modo continuandam ; sed ipso reclamante licet, vere ac legitime continuatam fuisse : habitæque pro nullis tanto strepitu editæ, Bulla Inscrutabilis , ac Bulla In arcano ; Bulla vero Deus novit , tametsi ab Eugenio respuatur ut falsa neque unquam à se edita, ad cautelam tamen etiam ipsa revocatur.

Notatu dignissima Eugenii verba, quibus eas Bullas revocat. Declarat enim revocari à se eas, « ut, inquit, mentis nostræ integritas ac devotio, quam ad universalem Ecclesiam et sacrum generale concilium Basileense gerimus, omnibus constet evidenter. » Sic Basileense concilium, in eoque repræsentatam universalem Ecclesiam, non tantum honore, sed etiam devotione prosequitur, sibique anteponit : cujus quippe jussu, sua quoque decreta, tota quanta erant auctoritate prolata, antiquat et revocat.

His lectis, synodus hanc tulit sententiam : « Sacra synodus decernit, Eugenium per has litteras satisfecisse plenarie monitioni, citationi et requisitioni sacri concilii, prout in decreto in xiv sessione promulgato, et in schedulâ in eodem decreto inserta continetur : » patetque omnino ex Actis supremam synodi œcumenicæ auctoritatem, etiam in ipsum Papam, eumque indubitatum, non modo à synodo declaratam, sed etiam à synodo exercitam ; atque ab eodem Papa fuisse agnitam, edito quoque » quo nihil solemnius esse possit, diplomate, in œcumenica synodo promulgato, ac Patrum sententiis roborato.

Chapter 197 of 396