Skip to the text

Caput VIII. Ex actis ab Eugenio IV adversus Basileenses, in Ferrariensi quoque seu Florentino concilio editis, probatur priora Basileensia, quibus Constantiensia confirmantur, i…

Ex actis ab Eugenio IV adversus Basileenses, in Ferrariensi quoque seu Florentino concilio editis, probatur priora Basileensia, quibus Constantiensia confirmantur, integra auctoritate esse.

Ne quem lateat, quid ex actis monumentisque ordine recensendis probatum velimus, hæc summa est : postrema Basileensi contentione quæsitum id tantum : an Pontifex ea auctoritate fuisset, ut synodum renitentem alio transferre posset : cæterum Constantiensia decreta sessionis v, atque his connexa priora Basileensia valuisse ; neque quidquam ab Eugenio (edicto sane publico) commotum in iis, quibus se synodus, ex decretis Constantiensibus, in fidei, schismatis reformationisque negotio, Papæ anteponeret.

Primum ergo publicum monumentum illud sit, Decretalis Salvatoris , supra memorata, qua Eugenius IV decretum Hæc sacrosancta synodus , sessionis Basileensis xxv, ut legitimi concilii verum ac legitimum decretum firmat, ac Florentiam, vel Utinam, ex eodem decreto futuræ synodo habendæ designat. Ergo Basileensibus gestis ad xxv sessionem innititur, nedum ea edicto improbant.

Secundo loco prodeat illud ipsum Eugenii, de concilio Basileensi Ferrariam transferendo, decretum, quod incipit : Doctoris gentium , anno 1437, quo quidem decreto commemorat decretum Hæc sacrosancta , sessione xxv editum, quo ipsa translatio innitatur. Ad hæc de Basileensibus multa conquestus est, nihil vero de iis, quæ ad Constantiensia decreta spectarent. Non igitur ea sollicitari voluit.

Tertium sit decretum sessionis primæ habitæ Ferrariæ, anno 1438, ante adventum Græcorum, quo decreto statuitur, synodum Ferrariensem Basileensis continuationem ac prosecutionem esse. Igitur adeo non improbat anteriora Basileensia decreta, ut iis innitatur et ea continuet.

Denique in medium adducimus Eugenii præsentis in synodo Ferrariensi decretum, sacro approbante concilio , editum, quo signanter declarat, gesta concilii, à die translationis , nullius esse roboris. Ergo nec ipse Pontifex anteriora gesta rescissa esse voluit.

Cur autem Basileensia hæc posteriora rejiceret, hanc causam affert : « Nos igitur attendentes excessus eorum adeo notorios, ut non possint aliqua tergiversatione celari, quodque error, cui non resistitur, approbari videtur, et latum pandit delinquentibus iter is qui eorum conatibus non resistit, » etc. Atqui haud minus notoria erant, quae pro Constantiensibus decretis Basileenses gesserant, ante dissolutionem quidem sessione ii ; post instauratam vero synodum sessionibus maxime xvi et xviii. Ergo si Eugenius improbanda ea esse censuisset, et tamen conticesceret, veritatem prodidisset. Conticuit autem ; non ergo improbanda censuit. Ex his omnibus liquet Basileensibus gestis detractam auctoritatem, eis quidem præcise, quæ post translationem facta sint ; anterioribus vero minime ; atque ea non infracta, sed Ferrariæ continuata esse. Quare anteriora Basileensia decreta, quibus Constantiensia confirmantur, repugnante nemine, imo tota Ecclesia iis decretis nixa, plena auctoritate constant.

Quaeres an igitur adhuc valeant Basileensia decreta sessionum xxi et xxiii, quibus de Annatis, deque electionibus, atque aliis disciplinam spectantibus, tot ac tanta statuta sunt.

Respondemus, quæ ad dogma ecclesiasticum pertinent, magno discrimine distinguenda ab iis quæ ad disciplinam. Hæc à conciliis quoque œcumenicis facta, variis de causis, consentiente Ecclesia, mutari possunt : illa immota et perpetua esse constat. Cum ergo decreta, quibus Basileenses sessionis v acta Constantiensia repetunt et inculcant, ad dogma pertineant, neque ea unquam Eugenius edicto edito reprehenderit, imo ut œcumenicæ veræ ac legitimæ synodi decreta agnoverit, non est cur de eorum auctoritate dubitemus.

Quid quod in synodo Florentina, auctore Eugenio, Constantiensia decreta expresse approbata sunt, flagrantibus dissidiis ? Id vero demonstrabit sequens monumentum.

Chapter 204 of 396