Skip to the text

Caput XX. An ea, quam vocant Parisiensium sententiam, occasione schismatis exorta sit : acta in Joannem de Montesono, anno 1387

An ea, quam vocant Parisiensium sententiam, occasione schismatis exorta sit : acta in Joannem de Montesono, anno 1387.

Petri Alliacensis Joannisque Gersonis atque aliorum Parisiensium de potiore conciliorum potestate sententiam, quam postea synodus Constantiensis amplexa sit, multi eo nomine suspectam habent, quod eam non sponte ac veritate duce exortam, sed vi quadam extortam putant ; nempe occasione schismatis, seu litigationis ejus, quæ inter Gregorium XII ac Benedictum XIII extitit. His respondemus, primum quidem remedia, quibus laboranti Ecclesiæ providetur, ex ipsa traditione atque ex ipsa veritate esse deprompta : neque unquam Ecclesiæ opus est, ut novam doctrinam excogitet ; malisque occurrentibus id effici potest, non ut novitates pariat, sed ut antiqua dogmata diligentius proponat atque explicet ; quod non infirmandæ, sed potius asserendæ confirmandæque doctrinæ sit. Quare ex actis patuit eos, qui occasione litigationis hujus conciliarem potestatem extollendam putarunt, illud remedium non proposuisse ut novum, sed ut consuetum, et in illa necessitate diligentius adhibendum. Multa quoque suo loco suppetent, quibus constet eam sententiam, quam tota tunc Ecclesia, et synodus Constantiensis amplexa est, ex antiqua et certa traditione manasse. Nunc ea commemoramus, quæ anno 1387 Facultas nostra gessit atque decrevit, schismatis quidem tempore, sed antequam illa de utroque Pontifice in ordinem cogendo dissidia orirentur.

Facultas ergo theologica Parisiensis Joannis de Montesono, Ordinis prædicatorum, assertiones (xiv) condemnavit. De immaculata Deiparæ Virginis Conceptione imprimis agebatur. Censura Facultatis episcopali judicio confirmata, Joannes de Montesono ad Clementem VII, Avenione agentem, quem Gallia venerabatur, appellavit : delecti qui causam Facultatis coram Clemente agerent : Petrus de Alliaco, tum regii et celeberrimi collegii Navarrici magister, legatorum princeps, in consistorio coram Pontifice, omnium nomine peroravit ; atque imprimis : « Protestamur, inquit, quod nostro proprio aut personali nomine nihil omnino in hujus causæ prosecutione dicemus, sed solum ex parte et illorum nomine, qui nos mittunt. » In uno ergo Alliacensi Facultatem universam audiemus.

Sic autem causam ipsam aggreditur : « Joannes, inquit, de Montesono id ad suæ appellationis fundamentum principaliter assumit, quod solius Sedis apostolicæ est, circa fidem declarare, damnare et reprobare ; et iterum, quod eorum, quæ tangunt fidem, ad solum summum Pontificem pertinet examinatio et decisio. »

Ad illud fundamentum Joannis de Montesono, Petrus de Alliaco duo respondebat ; primum : « Hoc dictum continet manifestam hæresim ; » secundum : « et est dictum sibi repugnans et contrarium. » Hoc postremum sic probat, « supponendo quid sit Sedes apostolica ; nam ipsa, vel est universalis Ecclesia, vel aliquod generale concilium, universalem Ecclesiam repræsentans, vel particularis Ecclesia Romana, in qua scilicet Ecclesia sedet, id est, cui præsidet Summus Pontifex ; et ideo ipse et Sedes apostolica non sunt idem sicut non sunt idem sedes et sedens. Ex quibus clare patet, si ad solam Sedem apostolicam pertinet circa fidem declarare et reprobare, quod ad solum Summum Pontificem hoc non pertinet et à contra, si ad solum Summum Pontificem pertinet eorum quæ sunt fidei examinatio et decisio, hoc ad solam Sedem apostolicam non pertinet ; et sic apparet, quomodo in illo dicto manifesta est repugnantia. »

Jam quæ sit illa hæresis, quæ in Joannis de Montesono dictis continetur, sic exponit : « Quod ad solum Summum Pontificem pertinet eorum, quæ tangunt fidem, examinatio et decisio, continet manifestam hæresim, imo multas hæreses. » Tres autem commemorat ; primam : « Quia per illam exclusionem excluditur universalis Ecclesia et generale concilium eam repræsentans, quod est hæreticum ; quia in causis fidei à Summo Pontifice appellari potest ad concilium, sicut patet xix dist. cap. Anastasius ; et manifestum est quod ad ipsum pertinet concilium de causis fidei definire, sicut patet ex auctoritate Gregorii XV dist. cap. *Sicut. »

Secunda hæresis : « eo quod per illud excluditur Sedes apostolica, ut dictum est (nempe quatenus sedenti opponitur, et manere censetur, obeunte Pontifice), et est manifeste hæreticum. »

Tertia hæresis : « eo quod excluduntur episcopi catholici ab omnimoda cognitione, examinatione et decisione eorum quæ sunt fidei ; quod est contra jus divinum et humanum. »

Unde concludit condemnandum Joannem de Montesono, « et propter prava asserta, et propter frivolas appellationes ; quia alioquin verisimiliter formidandum erit, quod deinceps apud judices ordinarios nemo compellatur erroneas suas assertiones revocare. Dubitabunt enim per varias appellationes, per processus longos, per graves impensas vexari, vel per falsas accusationes in fama aut alias lædi : quod quam magnum et apertum esset in fide ac moribus periculum, satis notum est. »

Hæc nos ex regestis vetustissimis descripsimus ; hæc in bibliothecis habentur, nostrisque omnibus nota et confessa sunt. Sic sacra Facultas Sedis apostolicæ et episcoporum jura defendit ; et, quod in rem nostram conducit maxime, in causis fidei à Papa ad concilium appellari posse docet : tum concilii esse officium de causis fidei definire, ea definitione scilicet, à qua appellare non liceat.

Hæc uno ore docebant theologi Parisienses ; hæc docentes Clemens VII suscepit ; censuram Facultatis confirmavit : atque hinc Joannis de Montesono in Clementem odia, ac scripta permulta pro Pontificibus qui Urbano VI successissent : quæ scripta Odoricus Rainaldus sæpe laudat ; quo fonte profecta sint tacet.

Neque objicias nullam esse auctoritatem Clementis, utpote Antipapæ : pro vero enim Papa in Gallia ac media Ecclesiæ parte colebatur, adeo probabili ratione, ut multi sanctitate ac miraculis clari ei adhærerent. Itaque ab eo ejusque successore Benedicto, cum aemulis æquo jure certatum fuisse vidimus ; tum ejus sententia plenam executionem habuit, probante Gallia, ac nemine per totam Ecclesiam reclamante, ne Urbano quidem VI, quique ipsi adhærerent.

Et illi quidem, quo erant in Clementem Clementinosque odio, exprobrassent violatam Sedis apostolicæ dignitatem ; victusque Montesonus Urbanum VI ac Bonifatium IX, quos omni ope tuebatur, acribus stimulis in adversarios instigasset.

His ergo perspicue refelluntur ii, qui Parisiensium de potiore concilii potestate sententiam Constantiæ demum emersisse memorant ; aut ad extremum Pisis inter ea certamina, quibus de aemulis Pontificibus tollendis litigabant. Ecce enim triginta annis ante Constantiense concilium, cum necdum quidquam moveretur ad ambos contendentes in ordinem conciliari auctoritate cogendos, nostri in causis fidei à Papa appellari posse ad concilium, coram eo quem colebant Papa ejusque consistorio, nemine reclamante, asserebant.

Quod autem in causis fidei synodus anteponenda crederetur, hinc sequi putabant absolutam concilii supra Papam auctoritatem, quia indeviabile, nempe concilium, deviabili, nempe Papæ, anteponi necesse sit.

Quo argumento usos in ipso Constantiensi concilio Petrum de Alliaco, ejusque discipulum Joannem Gersonem, nostrorum antesignanos ac sacræ synodi duces, alibi demonstravimus ; ut profecto constet, ad schisma extinguendum, nihil novi à nostris ; sed quæ prius animo haeserant, adversus ecclesiasticæ pacis ac reformationis hostes fuisse deprompta.

Chapter 216 of 396