Caput XXIV. Acta Parisiis apud Prædicatores, Edmundo Richerio syndico, anno 1611
Acta Parisiis apud Prædicatores, Edmundo Richerio syndico, anno 1611.
Quibus curae erat occultis machinationibus absolutam potestatem tueri, ac pontificiam auctoritatem omnibus conciliis totique adeo Ecclesiæ anteferre, Galliam obstare suis consiliis sentiebant ; idque aulicis artibus agebant, ut apud nos quoque adulatoriæ sententiæ irreperent. Cæso igitur per infandum parricidium Henrico Magno, pupillo sub principe regina matre ac tutrice Itala atque Italis septa, opportunum tempus mutationibus nacti, spargere libellos curiali doctrina plenissimos, doctoribus adblandiri, sacram Facultatem quacumque arte poterant in partes trahere, si possent ; sin minus graves ciere motus, et intestinis agitare dissidiis.
Erat tunc Syndicus sacræ Facultatis Edmundus Richerius, acer homo, et priscorum academiæ Parisiensis decretorum tenax. Is igitur ultramontanis conatibus vehementissime repugnabat.
Anno 1611, capitulum generale Prædicatorii Ordinis Lutetiæ Parisiorum habebatur ; quibus in conventibus solent theses proponere solemnissimo more. His inseruerunt : « Romanum Pontificem in fide et moribus errare non posse : in nullo casu concilium esse supra Papam : ad Papam pertinere dubia decidenda in concilio proponere, decisa confirmare vel infirmare, partibus silentium perpetuum imponere. » Multæ turbæ. Grave videbatur hæc publice in Gallia agitari ; ac Richerius syndicus virum clarissimum Nicolaum Coeffeteau, doctorem Parisiensem et Prædicatorum priorem, in ipsis pergulis, quo loco in publicis disputationibus considere doctores solent, coram doctoribus compellabat : « Rem indignissimam ac minimè ferendam : tentari patientiam Gallorum : si praedicti articuli intacti maneant, statim Gallos atque exteros sibi persuasuros Sorbonam isto silentio à majorum suorum placitis desciscere : publicum errorem publica satisfactione eluendum. » Hæc gravissime questus, jamque intercessurus, hoc responsum à priore tulit : « Se quidem inscio hæc facta : injunctum sibi à regiis cognitoribus, caveret diligenter, ne quis in eos articulos disputaret : patrem generalem præsidi ac respondenti strictissime præcepisse, ne de illis partibus responderent : has si quis attingeret, palam declararent sibi minime esse licitum de illis agere, » Gratum Richerio id publice edi ; ita enim constiturum, non probari, ut hæc in Gallia libere propugnentur. Itaque ejus jussu quidam Baccalaureus argumentari cœpit ; quod in thesi legeretur : In nullo casu concilium esse supra Papam, concilio œcumenico Constantiensi et legitimo thesim esse contrariam, adeoque hæreticam. Quo argumento facto præses semel et iterum pronuntiavit, « se has conclusiones non posuisse animo offendendæ academiæ, aut facultatis Parisiensis, quam velut academiarum omnium matrem agnosceret ; sed tantum veritatis disquirendæ gratia : neque hanc partem velut de fide, sed velut problematicam posuisse ; siquidem constaret multas universitates hanc conclusionem tueri contra sententiam academiæ Parisiensis. »
Aderant frequentissimo cœtu viri omnium Ordinum illustrissimi ; eminebant cardinalis Perronius ac Sedis apostolicæ nuntius : aderat eliam Academiæ rector- Nuntius apostolicus jubebat disputationem procedere : baccalaureus iterum atque iterum hæresim esse inculcabat : vocatus à Perronio Richerius, synodi Constantiensis auctoritatem asserebat ; thesim publice propositam publice confutari oportere. Tandem Perronius sæpe professus quæstionem problematicam esse, disputationi finem imposuit, alia tractari jussit ; constititque omnino coram tanto cœtu ac nuntio apostolico, etiam professione præsidis theses proponentis, quænam sententia Facultatis esset, quamque hæc innoxie tueretur. Rei gestæ seriem actu authentico Richerius edidit, quæ narratio publici juris facta in omnium est manibus. Subscripsere rector Academiæ, ipse Richerius syndicus, vocatique ab ipso testes, ac Bidellus seu notarius sacræ Facultatis.
Chapter 220 of 396