Skip to the text

Caput V. De secundo Basileensi dissidio : quid ab initio reconciliato gratiæ, usque ad secundi dissidii initium, à synodo gestum sit per biennium

De secundo Basileensi dissidio : quid ab initio reconciliato gratiæ, usque ad secundi dissidii initium, à synodo gestum sit per biennium.

Jam ex altero Basileensi dissidio haud minus valida argumenta promemus. Verum, ut intelligantur, rerum summa, ab ipso principio reconciliatæ cum Eugenio gratiæ, ex actis recensenda est : qua in re mihi certum de ipso dissidio non ferre sententiam ; quippe quod ad rem nostram non pertinet. Neque par est hujus disputationis, satis per se gravis, cursum, accersitis difficultatibus, impedire. Id agam, ut reseratis dissensionis causis, ipsaque quæstione inter Eugenium et Patres ex gestis constituta, canones Constantienses, quos tuemur, pro certis et immotis ab utraque parte habitos esse appareat ; quod unum ad Gallicanam Declarationem pertinet.

Postquam igitur Eugenius, sessione xvi, synodo satisfecit, ejus legati, in his ille qui nunquam à synodo aut officio præsidis recesserat, Julianus cardinalis, admittuntur, et synodo incorporantur, dato prius sacramento, nominibus propriis, de defendendis decretis sessionis v Constantiensis concilii sæpe memoratis ; atque ea decreta iterum gestis inseruntur, die Sabbati 24 Aprilis 1434.

Postea decernitur, ut legati jurisdictione coactiva careant, utque ea quæ à sacra synodo decreta fuerint, ipsi, aut, ipsis absentibus vel recusantibus, primus prælatorum synodi nomine concludat atque pronuntiet : quo sublato, nulla concilii libertas, imo nullum concilium ; sed omnis ejus actio in legatorum potestate esse videretur. Itaque hæc, præsente imperatore, legatis annuentibus, solemnissimo ritu confecta sunt, sessione xvii. Sessione xviii, sessionis v Constantiensis decreta innovantur ; atque in his omnibus, Augustinus Patricius, hujus ævi auctor diligens, Eugenianarum partium, nihil hic turbæ refert, cum accurate soleat hujusmodi memorare casus.

Sessione xix, multa de Græcis et cum Græcis aguntur, legatique Græci imperatoris audiuntur, ejusque ac Patriarchæ leguntur scriptæ ad synodum litteræ ; atque inita cum ipsis, de suscipiendo itinere atque habendi concilii modo, pacta firmantur ; proponuntur à Græcis loca, quibus utriusque Ecclesiæ conventus habeatur ; Patres legationem decernunt, qua Græci inducantur, ut in civitatem Basileensem velint assentire : veriti ne, translationis specie, aliquid ab Eugenio novaretur. Hæc gesta 7 Septembris anno eodem 1434.

Sessione xx, de reformatione multa, eaque egregia decernuntur ; continuatur reformatio. Sessione xxi, de divino Officio multa præclare ; sed quo Romana Curia maxime moveretur, vetitæ sunt Annatæ sub pœnis adversùs simoniacos inflictis, cum hac clausula : « Et si, quod absit, Romanus Pontifex, qui præ cæteris universalium conciliorum exequi et custodire canones debet ; adversus hanc sanctionem aliquid faciendo Ecclesiam scandalizet, generali concilio deferatur : » 9 Junii anno 1435. Quæ postea Ecclesiarum consensione mutata, hic tamen necessaria memoramus ad gestorum seriem, non ad contendendi libidinem.

Memorat Augustinus Senensis, archiepiscopum Tarentinum et Episcopum Paduanum legatos apostolicos, Pontificis nomine protestatos ; Patres in sententia perstitisse ; decretum à Iuliano cardinale præside conclusum esse.

Anno 1436, 25 Martii, sessione xxiii, multa decernuntur, « de electione ac professione Summi Pontificis, de numero et electione cardinalium, de sacris electionibus celebrandis, de tollendis reservationibus de Clementinâ litteris ; » quæ Sedem apostolicam maxime concernebant. Hæc Augustinus Senensis in publica sessione, communi consensu, rite decreta esse confirmat.

Sequente mense Aprili, die 14 mensis, sessione xxiv, multa item de Græcis et cum Græcis acta. Legati Græci imperatoris ac patriarchæ, totius Orientalis Ecclesiæ desiderium exponentes, sacram synodum excitant, ad tam sancti operis prosecutionem ; illud imprimis « firmiter constanterque asserentes, unionem ipsam, nisi in synodo universali, in qua tam Ecclesia Occidentalis quam Orientalis conveniat, fieri nullatenus posse : » quo vel uno capite concilians auctoritatis summa necessitas, communi Occidentis Orientisque consensu stabilitur.

Hinc salvus conductus Græcorum imperatori ac patriarchæ totius Orientalis Ecclesiæ Græcisque, sacri concilii nomine est datus, concessaque à synodo plenissima indulgentia, in favorem subsidii pro Græcis reducendis, ea plane forma, qua similis indulgentia in Senensi synodo, sub Martino V, legatis præsidentibus atque assentientibus, Martino nihil repugnante, data erat.

Eodem anno, Nonis Maii, sessione xxv, decernitur de ioco, quo in Græcorum gratiam synodus cogeretur, et designata est certis conditionibus Avenionensis civitas. Hinc nova cum Eugenio jurgia, et concilii Ferrariam translatio sequitur. Sic à sessione xvi, qua Eugenius, prima dissolutione revocata, synodo conjunctus est, continuatae per biennium publicæ sessiones, tantisque de rebus decreta sunt edita. Nunc quid Eugenius egerit ex gestis recensendum.

Chapter 201 of 396