Caput XIX. An Constantiensibus decretis nixa sententia ad fidem catholicam pertineat ?
An Constantiensibus decretis nixa sententia ad fidem catholicam pertineat ?
Quæres, cum ea doctrina, quam tuemur, à Constantiensi concilio definita sit ; illudque decretum à Sede apostolica totaque Ecclesia comprobatum ; an igitur ad fidem catholicam pertineat : contraria vero sententia an hæretica judicari debeat ?
Nostri, atque imprimis pius ille doctusque Gerson aperte pronuntiavit hæreticam esse, quæ synodi Constantiensis œcumenicæ definitioni adversetur. Sic enim incipit decretum sessionis v de qua agimus : « Hæc sancta synodus Constantiensis, generale concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata ordinat, definit, decernit, et declarat ut sequitur. »
Porro dubitari nequit quin res, de qua agitur pertineat ad interpretationem divini juris. Quæritur enim quam potestatem Petro ac successoribus, quam Ecclesiæ atque conciliis Christus dederit ? Definit synodus, eam conciliis potestatem à Christo immediate datam, cui etiam Petri successorem subesse oporteat. Ergo clare agitur de interpretatione divini juris, adeoque de fide, de doctrina catholica à Deo revelata ; neque Bellarminus aut ejus asseclæ diffitentur.
Certe quod hæc verba, « quicumque, cuiuscumque dignitatis, etiam papalis, hujus et cujuscumque concilii generalis legitime congregati statutis obedire contempserit, » illi interpretantur, non de quocumque, sed de dubio tantum Papa ; neque de quocumque concilio generali, sed de concilio in schismate habito : tanquam aut certus Papa, non sit maxime Papa ; aut concilium in pace habitum, non sit vel maxime legitime congregatum ; id ostendimus esse meram puramque tergiversationem et cavillationem verbis concilii apertissime repugnantem ; quod autem de concilii Constantiensis fluxa auctoritate dicunt, non minus clare ostendimus, id nonnisi conculcata conciliorum generalium, Romanorumque Pontificum auctoritate dici posse : ut nihil obstare videatur, quominus ea sententia hæretica ait, quæ concilii œcumenici definitioni tam perspicue adversetur *.
Unum illud obest, quod est ab adversariis non indiligenter notatum : his decretis pro more synodorum de fide agentium ; atque hujus quoque synodi, Viclefum, Hussum ac Joannem Parvum damnantis, non fuisse adhibitam anathematis pœnam ; ac nequidem dictum, ita secundum fidem catholicam esse tenendum.
Addimus synodum Basileensem in anterioribus probatissimis gestis, Constantiensia decreta repetentem, iisdem duntaxat verbis usum esse. Quod autem tres suas veritates ex Constantiensi synodo repetitas ad veritatem fidei catholicæ ita pertinere sancit, ut qui his pertinaciter repugnet, sit censendus hæreticus, factum id post translatum Ferrariam concilium : quæ posteriora gesta anterioribus æquiparari non posse antedicta demonstrant.
Responderi potest, non propterea videri adversarios omnis condemnationis immunes. Neque enim apostolos Hierosolymitani concilii decreto adhibuisse anathematis pœnam, sed ita conclusisse : À quibus custodientes vos bene agetis : cæterum postquam edixerant : Visum est Spiritui sancto et nobis ; satis significatum, non sine pœna gravi futuros esse eos, qui sancti Spiritus judicium contempsissent : ita existimandum de Constantiensi synodo, postquam edixit : « Hæc sancta synodus, generale concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata, ordinat, decernit, definit et declarat ut sequitur : » pœnam enim, etiam minime declaratam, ex decreti ac sancti Spiritus auctoritate statim in contumaces sequi.
Huc etiam referri potest Clementis V in concilio generali Viennensi definitio, quæ incipit : Fidei catholicæ ; ad hoc, Clementina unica : De summa Trinitate. Hic duæ theologorum opiniones referuntur, quorum quidam dicerent « per virtutem baptismi parvulis culpam remitti, sed gratiam, non conferri : » alii autem assererent, « quod et culpa remittitur, et virtutes, et informans gratia infunduntur, quoad habitum, etsi non illo tempore quoad usum. » Has inter opiniones synodus sic decernit : « Nos opinionem secundam, tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiæ magis consonam et conformem, sacro approbante concilio, duximus eligendam. »
Huic ergo decreto nulla licet adhibita aut hæreseos nota, aut anathematis pœna, catholici omnes ex auctoritate concilii paruere. Quanto ergo magis parere debuerunt Constantiensi concilio, non tantum declaranti, probabiliorem opinionem, sed absolute edicenti : « Hæc sancta generalis synodus, in Spiritu sancto congregata, ordinat, definit, decernit et declarat ut sequitur. »
Atque illud quidem Constantiense decretum est ejusmodi, ut ab eo cætera tanti concilii acta pendeant. Hinc Viclefi de primatu Romanæ Ecclesiæ error condemnatus : hinc destituti Pontifices, etiam is qui à synodo totoque fere christiano orbe colebatur : hinc alter substitutus, eique creando forma præscripta : hinc de conciliis generalibus convocandis canon conditus, ordinata reformationis structura, ac fundata spes orbis ; ut cum eo decreto tota Constantiensis synodus prosternatur.
An ergo satis constet ex omisso anathemate Constantiense decretum non pertinere ad fidem catholicam, id nostris censoribus coram Deo arbitro dijudicandum relinquimus. A gravi certe nota immunes esse non possent, nisi bona fide agentes, non satis attenta re, excusari viderentur.
Ac si illi, qui electam à Viennensi concilio probabiliorem seu probatiorein sententiam contempserunt, à Tridentina synodo tandem anathemate damnati sunt ; videant contemptores decreti Constantiensis, quanta illis immineant, qui plenam et absolutam tanti concilii definitionem abjecerint.
Cæterum id cogitent, à synodo Constantiensi nec prætermissam pœnam. Ecce enim apertissime decernit, « ut ipse etiam Papa, si obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignae pœnitentiæ subjiciatur, ac debite puniatur ; etiam ad alia juris remedia, si opus fuerit, recurrendo. » Qualia vero sint juris remedia, quam fortia, quam gravia, nemo nescit. Quæ remedia si expedit synodus in Papam quoque obedire recusantem, quanto magis in eos, qui tali inobedientiæ, contempto synodi decreto, faveant ac serviant. At clerus Gallicanus huic sententiæ adversantes, neque perduelles, neque contumaces reputat ; priscamque sententiam retinere et declarare contentus, ab omni non modo anathemate, verum etiam censura temperavit, tantamque rem Ecclesiæ catholicæ judicio reservat.
Quin etiam nec sollicite quærendum ducimus erroneane an etiam hæretica sit ea sententia, quam adversarii bona fide tenere videantur. Non enim plerique perspiciunt satis, doctrina concilii Constantiensis quam sit in certis casibus Ecclesiæ necessaria : qui casus cum in frequentes sint, non omnes facile eorum cavendorum necessitatem advertunt. Nos autem sat scimus, si quidem eveniant, totam facile, ac Romanam omnium matrem præ cæteris evigilaturam Ecclesiam ; rerumque humanarum conscii, summæ utilitatis esse ducimus, ut futuris periculis, utcumque, Deo sinente, eventura sint, provisa a Patribus, Spiritu sancto auctore, remedia, sua auctoritate ac veritate constent.
Chapter 215 of 396