Caput IV. Turrecrematæ et Rainaldi aliorumque suffugia
Turrecrematæ et Rainaldi aliorumque suffugia.
Id argumentum, quanquam obvium, neque Bellarminus, neque Lupus, neque Disquisitor, neque auctor Doctrinæ Lovaniensium, neque ille, qui diligentissimus videri voluit, rerum quoque Milium investigator et collector anonymus, neque alii quique attigere. Unus Turrecremata videre visus est ; sed qui ejus dicta exscribere solent, eos credo referre puduit quæ huic argumento ille responderit.
Primum ergo Bullas, quibus Eugenius dissolutionem suam esse judicavit, vi extortas fuisse Turrecremata significat, idque à pluribus magnæ gravitatis viris dictum esse in Curia. Esto : dictum ab aulicis, sed ullis Actis probatum, nullo scriptore proditum, et ab ipso Eugenio negatum, ut mox videbimus : neque et rationi Turrecremata insistit, et nos contemnimus.
Sed enim Turrecremata Florentiæ hæc dicentem audivit ipsum Eugenium « in disputatione publica : Nos quidem bene progressum concilii approbavimus volentes, non tamen approbamus ejus decreta, » Tunc ergo ejusmodi colloquiis dictisque, quorum penes te fides, evertenda aut etiam interpretanda putas, ea quæ synodice gesta, decreta, judicata et approbata sunt ? Audi tamen Pontificem : Approbavimus volentes ; non ergo extortæ Bullæ ; atque illi viri graves, qui id in Curia dicerent, nugabantur.
At enim, inquiunt, urgebat synodus, urgebat imperator christianique reges, totaque Ecclesia connitente, Eugenius metu schismatis synodum frustra dissolutam fatebatur. Ita, inquit Pater Gonzalez, ex Spondano docente, Sullam revocatoriam ambiguis verbis esse conscriptam Sic Ecclesiæ, sic Romano Pontifici consultum volunt, qui ab eo fatentur ambiguis verbis ludificatam Ecclesiam : nec tamen verum est. Verba relegantur : clara sunt : sua omnia irritat : conciliaria omnia valuisse declarat. Quidquid ergo Spondanus dixerit, Actis conciliaribus, non posterioris ævi scriptis credimus. Quid autem ? An metu schismatis facta, ad violentiam refers ? Addere debuisses per vim extorqueri quæ metu peccandi fiant. Cogebat imperator, inquiunt : imo suadebat, urgebat, nihil tamen per vim. Quid si synodo regiam manum secundum canones implorant !, ne schisma fieret, ne hæreses atque corruptelæ gliscerent, auxilium præstitisset ; eane vis esset : non autem æqua, legitimaque actio advocati ac protectoris Ecclesiæ ?
Quid quod Eugenius omnibus Bullis fatebatur non valere à Pontifice facta, quæ totam Ecclesiam perturbarent ? Quid quod Duvallius, aliique confitentur Pontifici talia attestanti, vim inferri fas esse ? Ergo qui vim comminiscuntur, omnia Ecclesiae jura, atque eliam Eugenii decreta convellunt
Quod autem Turrecremata cardinalis addit à Pontifice non approbata decreta Basileensia, quæ nunquam vidisset neque examinasset fallit aut fallitur. An ergo hæc decreta non satis divulgata erant ? An Pontifex non viderat, neque examinaverat, quae in se facta ipse damnaverat ? An vero valitura ea non intelligebat, post sententiam suam ab ipso revocatam ? Denique an damnatis à se Basileensibus decretis, Constantiensia decreta inserta non legerat ? Vana hæc et ludicra à tractationibus theologicis procul absint.
Urget ; sed quod Eugenius decrevit synodum Basileensem à se licet dissolutam, tamen rite et ordine continuatam fuisse, id non est referendum ad defectum potestatis, quasi Eugenius synodum dissolvere non potuerit ; sed quod dissolutio non veris rationibus niteretur. Contra, asserit synodus, nec potuisse dissolvi, quod ea dissolutione subverteretur caput Frequens, quo reformatio nitebatur. At Eugenius hæc decreta synodica, à se licet condemnata, valere voluit. Ergo et id probavit, synodum à se nec dissolvi potuisse. Sed esto : sint vera quæ tu dicis. Ergo, te fatente, falsum illud jactatum ab Eugenio, potuisse à se dissolvi synodum, pro suæ libitu voluntatis, nullis licet veris causis. Denique vel ex te duo habemus : primum, dissolvendi causas ad examen venire, atque illud examen pertinere ad synodum ; non ipsam à Pontifice dissolutionem factam, statim ex se ipsa stare ; alterum, utcumque sit, vel renitente Pontifice certo, indubitato, nec hæretico, valere et stare semel inchoatam synodum universalem.
At enim, inquit, aliud est progressum concilii, aliud decreta probari. Sed qui decreta synodi sciat, nec improbet et edita Bulla synodo adhæreat, quid aliud quam approbat, aut Ecclesiam ludit ; quanto magis cum ab ipso expresse damnata decreta synodica, ipso quoque auctore postea convalescunt ; cùmque eas delet, quas impresserat notas ac censuras, uti jam diximus ?
Asserit Turrecrementa à concilio petitam aliam approbationem, nec impetratam. Gratis dicit, nullis actis probat, causæ suæ favet.
Denique hoc addit : « Non esset passura, inquit, Sedes apostolica à Papa confirmari talia decreta, quæ ab evangelica veritate et sanctorum Patrum doctrina aliena videbantur. » Respondemus : Ergo Sedes apostolica Pontifici obstitisset : quanto magis Ecclesia catholica adunata id facere potuit ? Prosequitur : « Neque per illam revocationem voluit Dominus Eugenius se et sua abnegare, quæ juxta Scripturas et sanctorum Patrum sententias apostolicæ Sedi divinitus sunt concessa, cum hoc non posset facere ; inter quæ est illud de dependentiâ conciliorum à Papa, non è converso. » Quid audio ? Papa non id facere potuit, et tamen factum est : et ipse Pontifex judicio synodi stare se declaravit, et id es præscripto synodi egit, et quæ de conciliorum potestate, Constantiae primum, deinde Basileæ, toties definita erant, sibi licet nota, non modo immota reliquit, sed etiam inustas à se revocavit notas. Non ergo Scripturis, non sanctis Patribus, non sanctæ Sedi divinitus concessis privilegiis adversari intellexit.
Postremo cogitent dictum illud Eugenii sua decreta revocantis : « Ut nostræ mentis integritas et devotio, quam ad universalem Ecclesiam et sacrum generale concilium Basileense gerimus, omnibus constet evidenter, quidquid per nos, aut nostro nomine contra hujus concilii auctoritatem factum, seu attentatum et assertum est, cassamus, irritamus. » Quid illa devotio erga Basileense generale concilium, nisi gestorum in eo apertissima comprobatio est ? Ergo comprobavit quæcumque Basileæ pro suprema conciliorum in Papam potestate gesta, decreta, et ex Constantiensi synodo repetita erant : nisi forte schismatica improbata, atque exosa, ipse quoque honore, imo etiam devotione prosequitur.
Rainaldus objicit Eugenium, cum hæc faceret, pacis studio, jure suo cessisse, idque ab ipso ad imperatorem esse perscriptum. Illud perscriptum quidem epistola privata ; sed hujusmodi epistolis negamus jura contineri. Tu mihi id respice, quid synodice gestum sit sessione xiv concilii Basileensis. Non id à Pontifice postulatum, ut jure suo sponte decederet ; sed ut perperam incœpta jussu synodi omitteret, atque revocaret. Sessione xvi, Eugenius à Synodo admissus est, ut qui synodi monitioni ac citationi satisfecisset, hoc est, procul dubio paruisset. Totam ipse causam in synodi potestate esse professus est ; sed jussus, ut vidimus ; sed præscripta formula. Non ergo jure suo sponte decessit, qui ex lege in ipsum lata egit.
Sic quæstio nostra iterum, nec tantum Constantiæ, sed etiam Basileæ à concilio œcumenico, Papa approbante, judicata est. Quippe de superiori Papæ vel concilii potestate agebatur : synodum œcumenicam rite inchoatam Papa dissolvit : decretum de dissolvendo concilio à Papa editum synodus antiquavit : quæsitum, cujus superior sit potestas ; at, Eugenio quoque judice, superior est synodus, quæ ab Eugenio dissoluta, Eugenio renitente frustra, ac tandem obtemperante, stetit et valuit ; quia ex dissolutione fidei periculum, Ecclesiæ scandalum, reformationis necessariæ mora. Quanto ergo magis synodus prævaleret, si, quod maxime quærimus, de fide, de schismate, aut de reformatione directe ageretur ?
Notent nunc, damnent, improbent quæ tantis in dissidiis Sedes apostolica intacta esse voluit, imo apertissime comprobavit : evertant quæ fundamenti loco magna consensione utrinque sunt posita ; suo certe pondere firma erunt, ad quæ quisquis impegerit, se potius quam illa confringet.
Chapter 200 of 396