Skip to the text

Caput XVI. Petri Meldensis episcopi ad Eugenium IV, Caroli VII nomine, gesta legatio ; an Odorico Rainaldo eam objicienti prosit ?

Petri Meldensis episcopi ad Eugenium IV, Caroli VII nomine, gesta legatio ; an Odorico Rainaldo eam objicienti prosit ?

Dum in rerum Basileensium seriem ac summam intendimus, tantisper distulimus eam, quam Odoricus Rainaldus refert, Petri Meldensis episcopi, anno 1441 gestam ad Eugenium IV, cum Florentiæ ageret, Caroli VII nomine legationem.

Hujus legationis causa erat, ut Eugenius, synodo Basileensi condemnata, Florentina vero absque ulla Ecclesiæ reformatione facta ; novam synodum generalem, idque in Galliis indiceret, haud ita facile dissolvendam ; atque hactenus factum pii omnes ingemiscebant. Quod ergo vir prudentissimus verba sua sensusque ad definiendum Eugenii animum accommodat, ut eum omni arte perpellat ad synodum, totum id Odoricus Rainaldus eo refert, ut Basileenses regi horrori fuisse, pontificia vero monarchia super omnem conciliorum auctoritatem provecta et exaltata fuisse videatur.

At ille sua dicta sic temperat, ut cum cæteris theologis Gallicanis conciliarisque potestatis defensoribus, summa ipsa conveniant- Monarchiam commendat ecclesiasticam, pacis unitatisque conciliatricem. Nihil mirum : quippe quam catholici omnes, præsertim Parisienses, laudent. Basileenses suggillat, qui eam nunc abolere et supprimere contendunt . At illud verbulum, nunc, à prudentissimo oratore interjectum, ad posteriora Basileensia adjicit animos : priora, quæ conciliarem potestatem recto ordine asserebant, sana esse significat. Quare oratione tota quidquid improbat in Basileensibus gestis, ad Eugenii depositi ac Felicis substituti tempora manifeste refert, quæ Gallia non probabat ; multique viri præstantes, concilians etiam potestatis rectæ et ordinatæ strenui defensores, omnia Basileæ tum, ab incondita multitudine, per seditionem ac tumultum fieri querebantur. Hæc ergo nunc gesta, quæ pacem unitatemque convellant, orator memorat ; interim, cum supremam in Romano Pontifice potestatem agnoscat, uti omnes catholicos, ac præsertim Parisienses facere vidimus, hoc addit : « Patres constituisse decreta et regulas pro ipsius usu gubernando et regulando ; quicumque, inquit, præter has regulas hac potestate utitur, superbit, et potestatem exercet, sicut principes gentium, quod prohibuit Christus. »

Quo loco subdit duas extremitates jam in Ecclesia esse : alteram quidem exacutam in concilio olim Basileensi ; qua voce, olim, iterum ostendit, et viguisse olim concilium illud, et nunc concilii ioco non esse ; alteram in Florentino : atque in concilio quidem Basileensi unam extremitatem nimis exacui extincta potestate ; alteram à Florentino concilio nimis exacui visam, potestate quidem agnita, sed nulla re facta pro regulando usu hujus potestatis ; quod quid est aliud, quam theologorum Parisiensium more, supremam ac plenam in summo Pontifice revereri potestatem ; sed eam per canones et concilia regulandam, ut etiam in Gallicana Declaratione est positum, agnoscere.

Addit noster Orator : « Quod ad has extremitates evellendas non sufficit auctoritas Papæ sine generali concilio : Etsi, inquit, Eugeni, in favoribus principum confidas absque generali concilio, procul dubio arundineum baculum tenes : » quibus aliisque patet, in ea legatione, rejectis sine contumelia Basileensibus, sed tantum posterioribus gestis, pro vera conciliorum auctoritate, summa quidem modestia, ne Eugenium exasperaret ; sed tamen strenue esse certatum. Quam autem rex christianissimus Basileensium Patrum ad finem usque honori consuluerit, acta eo auctore, sub Nicolao V jam relata testantur . Quare hic finem ea de legatione dicendi fecimus.

Chapter 212 of 396