Skip to the text

Caput XXI. Facultatis articuli adversus Joannem Sarrazinum Prædicatorem, paulo post Constantiense concilium, ac Martino V sedente

Facultatis articuli adversus Joannem Sarrazinum Prædicatorem, paulo post Constantiense concilium, ac Martino V sedente.

Jam postquam de ambobus contendentibus in ordinem cogendis finita lis est, quid nostra universitas cum aliis universitatibus, imo cum iota Ecclesia pro conciliorum potestate egerit, decreverit, scripserit ; ut quæ Pisanæ et Constantiensi synodis præluserit, supra exposuimus. Sed quandoquidem ea ad schismatis tempus, non autem ad omnia Ecclesiæ tempora pertinere fingunt, operæ pretium erit sacræ Facultatis audire sententiam Constantiensi jam transacto concilio, compositis rebus ac Martino V sedente.

Anno igitur Christi 4429, Martini undecimo, Facultas, priscis nixa dogmatibus, articulos refellebat, quibus Joannes Sarrazinus, ex Prædicatorum Ordine licentiatus, evertebat Constantiæ stabilitam de conciliorum auctoritate doctrinam.

Hi articuli sæpe vulgati jam in omnium sunt manibus. Ex his aliquot seligemus.

Primus Joannis Sarrazini articulus : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ à papali potestate, sunt à Papa ipso, quantum ad institutionem et collationem. » Sic Turrecremata postea, sic deinde Cajetanus ; sic moderni Lovanienses aliique censores nostri conciliorum potestatem in ipso fonte labefactant, dum omnem potestatem ac jurisdictionem ecclesiasticam à Papa esse contendunt At sacra Facultas hæc reprobans jubebat à Sarrazino hunc pronuntiari articulum : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ à papali, sunt ab ipso Christo quantum ad institutionem et collationem primariam, à Papa autem et ab Ecclesia quantum ad limitationem et dispensationem ministerialem. »

Exquisitissimis verbis institutionem et collationem primam Christo attribuebat, à quo nempe constabat apostolatum, verbi causa, et esse institutum et certis hominibus collatum : at limitationem ad certa quædam loca, certamque dioecesim, quam à Christo immediate non esse constabat, non Papæ quidem soli, sed Papæ et Ecclesiæ tribuebat.

Joannis Sarrazini secundus articulus : « Hujusmodi potestates non sunt de jure divino, nec immediate institutæ à Christo. » Ejusdem tertius articulus : « Non invenitur Christum tales potestates, scilicet alias à papali, expresse ordinasse, sed tantum supremam, cui commisit Ecclesiæ fundationem. » At sacra Facultas contrarios articulos à Sarrazino defendi jubet.

Ex his tribus articulis Sarrazinus inferebat quartum, nempe : quod « tota auctoritas, dans vigorem statutis (conciliaribus) in solo Summo Pontifice resideret. » At Facultas jubebat ab eo sic pronuntiari ; « Quandocumque in aliquo concilio aliqua instituuntur, tota auctoritas dans vigorem statutis, residet non in solo Pontifice, sed principaliter in Spiritui sancto et Ecclesia catholica. » Recte : neque enim Petrus ait : Visum est Spiritui sancto et mihi ; sed Ecclesia collecta et Pastores adunati : Visum est Spiritui sancto et nobis .

Ludit suo more anonymus Gallicanarum libertatum hostis , dum hæc ita torquet : « Potest Ecclesia sumi repræsentative, hoc est pro fidelium omnium pastoribus ; atque in isto sensu, verum est Ecclesiam dare vigorem statutis ; nec enim nihil faciunt reliqui episcopi ad robur decretorum synodalium ; sed Summus Pontifex, ut caput illius mystici corporis, plus cæteris confert. » Quæ nihil prorsus ad rem. Neque enim quærebatur utrum episcopi ad robur decretorum facerent nonnihil, ut frigide ac misere dicit anonymus ; neque an Summus Pontifex plus conferret cæteris, utique singillatim sumptis ; sed in quo supponenda foret vis principalis conjuncta Spiritui sancto : decernebatque Facultas vim illam principalem, non in uno Pontifice, sed in ipsa Ecclesiæ collectione ac repræsentatione esse positam, quod negabat Sarrazinus.

Jam articulo vii, ex pessimis dogmatibus, idem Sarrazinus pessimum corollarium istud inferebat : « Sicut nullus flos et nulla pullulatio, nec etiam omnes flores et pullulationes possunt aliquid in arborem ; quia hæc sunt propter arborem instituta et ab arbore derivata ; sic omnes aliæ potestates nihil de jure possunt contra summum Sacerdotium : » quæ sacra Facultas revocari jubebat his verbis : « Aliqua potestas, scilicet potestas Ecclesiæ, de juro potest aliquid, et in certis casibus contra Summum Pontificem. » Sic profecto docebat, Summo Pontifice præstare Ecclesiam ipsa potestate ; neque in uno schismatis casu, cum nihil de schismate ageretur, nec Facultas diceret prævalere concilii auctoritatem in uno schismatis casu ; sed certis in casibus, iis scilicet, qui Constantiæ expositi erant, in fide, in schismate, in reformatione ; hoc est, in constituenda generali disciplina. Quare vanus est anonymus, dum Facultatis propositionem de potestate concilii in Papam, ad schismatis restringit casum : « quando erat, inquit, incertum apud plerosque quis esset legitimus Pontifex ; » quod effugium ipsa Facultas prævidisse et in antecessum præclusisse videtur.

Chapter 217 of 396