Caput XII. An Constantiensibus decretis et conciliari potestati noceat, quod Ecclesiæ pars maxima, ac præsertim Galli, Eugenio Basileæ damnato ac deposito obedirent
An Constantiensibus decretis et conciliari potestati noceat, quod Ecclesiæ pars maxima, ac præsertim Galli, Eugenio Basileæ damnato ac deposito obedirent.
Hic quaestio exoritur, si conciliis tanta inest auctoritas, cur ergo Basileensia postrema irrita fuere, atque Eugenius IV, à synodo depositus, pro vero Pontifice, eliam à Gallis est habitus ? In promptu responsio est : facta referimus ; solutio ex factis.
Basileenses Patres multis videbantur duro nimis et obstinato animo neglexisse Græcorum salutem, et æquas conditiones respuisse. Ipsi etiam Græci Basileæ magnis clamoribus querebantur de synodo, quæ tantæ rei gratia commovere se nollet ; in easque angustias Pontifex conjici videbatur, ut omitteret Ecclesiæ conjunctionem, tantum opus, idque magno et æterno suo et Ecclesiæ Latinæ dedecore, nisi synodum ipse transferret : quod tamen ne solus contra synodi auctoritatem attentare !, memoratum illud de Florentia et Utino decretum synodi prætendebat. His causa Pontificis nitebatur : neque, ut antea, vanæ ac frustratoriæ dirimendae synodi causæ ferebantur, sed conjunctio prætendebatur ecclesiarum, jam præsentibus Græcis, et synodum cum successore Petri celebrantibus. Cæterum cum eo loco res Eugenii essent, tamen tanta erat synodi reverentia, ut Ferrariam pauci convenirent : non Patres, non reges, non reliqui principes orthodoxi : unus Burgundiæ dux, sessione demum xiii, anno fere integro postquam Eugenius Ferrariæ cum Græcis agebat, missis legatis synodo se conjungit. Et episcopi ex Italia convenere fere ad sexaginta, abbates ad quadraginta, quos inter ex Gallia antistites quinque admodum, vel sex, ex Provincia fere, quæ nondum Gallicano imperio parebat, et duo Hispani ; ex Germaniâ, ex Angliâ totoque Septentrionali tractu nullus. Hæ gentes cum Gallia et Hispania, omissis Florentinis ipsoque Eugenio, Basileensibus adhærebant. Interim paulatim Basileâ dilabi Patres, postquam reformationis studium ac spes in jurgia abiisse visa : cujus rei culpam multi in Patres, multi in Eugenium, in utrosque plurimi conferebant. Ergo pauci exercere synodi auctoritatem ; iique plerumque non episcopi, sed doctores theologicarum ac juris facultatum, presbyteri tantum, imo interdum vix clerici. Jamque viris maximis, neque Eugenianæ, neque Basileensium partes plane probabantur : « cardinalis sancti Petri, viri sancti et gravissimi sententia placebat, qui neque hos, neque illos laudare solebat. » Hæc Æneas Sylvius.
In hunc locum redacti Basileenses, tamen in Eugenium cum Græcis et Armenis præclare agentem, atque Orientales ecclesias à tot sæculis scissas ad ovile revocantem, miris anathematibus, œcumenicæ synodi titulo, detonabant. At cum eum etiam deposituri viderentur, sapientissimus quisque ab ea sententia abhorrere ; legati regum palam intercedere, novi schismatis metu ; multi à synodo discedere : inter eos etiam, qui Basileæ remanerent, graves dissensiones oriri. Prorsus tanto nomini, neque conciliorum gravitas, neque ipsa cœtus dignitas respondebat. Nihilo secius toties imminuta synodus, neque sibi satis consentiens, Eugenium mira confidentia deposuit ; elegit Felicem olim Sabaudiæ ducem, qui abdicato imperio quæsitoque secessu, quietam magis ac suavem, quam solitariam vitam agere videbatur.
Deponendi Eugenii causæ, translata et contempta synodus ; negatæque eæ, quas catholicas ferebant, synodi veritates : tum simoniacum, ac dilapidatorem bonorum Ecclesiæ arguebant, jactatum potius in speciem quam probatum, imo nec quæsitum. Hic iterum in studia scindi christiana respublica ; pars hunc, pars illum colere, pars neutrum ; et expectare quid copiosior ac certior synodus declararet. Hanc sententiam Germani maxime sequebantur, cum Basileensem Galli synodum colerent, Florentinam respuerent, Constantiensia omnia confirmarent ; simul Pontificem Eugenium agnoscebant, depositionem non admittebant, quod malorum Ecclesiæ recordati, schisma vererentur ; neque multis satis idonea causa visa esset, cur Eugenio tam pauci, iique inter se divisi, potestatem abrogassent, reclamantibus legatis principum : in cæteris Basileensia decreta, atque iis nixam Pragmaticam-Sanctionem studiosissime retinebant.
Id quidem Odoricus Rainaldus confitetur, ac probat ex Nicolao Clemangio theologo Parisiensi, hujus aevi celeberrimo, gesta publica referente ; sed nos ipsa gesta, ipsamque Pragmaticam-Sanctionem legere ac referre præstat.
Ea edita est, rege præsente, et in congregatione Ecclesiæ Gallicanæ apud Bituriges, 7° Julii, anno 1438, atque à magnifica synodi Basileensis commendatione ducit initium.
Recipiuntur ergo ex eodem Basileensi concilio, concilii Constantiensis constitutiones, imprimis caput Frequens ; tum ejusdem concilii Constantiensis sessionis v Basileæ toties repetita decreta, adscribiturque sic : « Acceptavit et acceptat, prout jacent, jam dictorum prælatorum cæterorumque virorum ecclesiasticorum, ipsam ecclesiam (Gallicanam) repræsentantium, congregatio sæpe dicta. » Tum Basileensia decreta memorantur et acceptantur, præsertim illud de sacris electionibus. Adhibitæ quidem decretis Basileensibus aliquot modificationes ; sed quam illud fieret, illæsa concilii auctoritate, hæc verba demonstrant : « Demum conclusit prælibata congregatio, ut decreta ipsa, de quibus visum est, quod debeant simpliciter acceptari, ex nunc simpliciter acceptentur et executionem sortiantur, atque ex nunc effectui realiter mancipentur ; et similiter ea decreta circa quæ factæ fuerunt prænotatæ modificationes, ex nunc cum ipsis modificationibus acceptentur, prout etiam acceptantur, sub spe scilicet quod ipsæ modificationes per sacrum concilium admittentur : pro quo regii Oratores instabunt, vice regia, Ecclesiæ regni et Delphinatûs. »
Cum hæc admitterent, tamen in agnoscendo Felice, Basileensibus non consentiebant, sed Eugenio obsequebantur. Id cur facerent, docet illa responsio Caroli VII, deprompta ex vetustissimo codice Victorino, quo hujus ævi acta referuntur : « Protestatur rex, quod more prædecessorum suorum paratus est audire Ecclesiam rite ac legitime congregatam. Verum quod apud multos graves et probos non modica est dubitatio, an suspensio, privatio, et subsecuta electio facta Basileæ sit legitima, dubium etiam est, an illa congregatio illis diebus, quibus prædicta agitata et facta sunt, sufficienter repræsentaret universalem Ecclesiam, ad tantos et tam arduos actus ; rex perstat et manet in obedientia Domini Eugenii, in qua nunc stat : ubi vero rex plene et sufficienter de prædictis informatus fuerit, sive per œcumenicum, aut aliud generale concilium, aut in congregatione Ecclesiæ suæ Gallicanæ extensius congregandae, seu in conventione principum, rex comperta veritate stabit cum ea, et ei adhærebit. »
Ergo rex Gallicanaque Ecclesia de potestate concilii generalis, in deponendo Papa, minime ; de hoc tantum concilio, neque in omnibus, ambigebant ; quod licet pro generali haberetur in aliis, quibus consentiret Ecclesia ; in deponendo Papa, repugnantibus regum legatis, ac plerisque per orbem terrarum ecclesiis, non salis repræsentare videretur eam, quæ maxima ex parte hujusmodi consiliis repugnaret, Ecclesiam. Ea causa dubitandi fait ; quæ dubitatio Germanos adduxit, ut neutri faverent : nostros, quod erat æquius, ut in possidentis obedientia persisterent, neque ex dubia condemnatione, certa eum dejectione mulctarent.
Chapter 208 of 396