Caput IX. Decretalis Moyses, in synodo Florentina edita, priora Basileensia et Constantiensia decreta firmat
Decretalis Moyses, in synodo Florentina edita, priora Basileensia et Constantiensia decreta firmat.
Posteaquam Ferrariæ cum Græcis aliquot sunt habitæ sessiones, Eugenius concilium, ipso concilio approbante, Florentiam transtulit. Ibi celeberrima Eugenii Decretalis Moyses vir Dei, sacro (Florentino) approbante concilio, edita est ; qua quidem Decretali Eugenius iisdem insistens vestigiis, Basileensia posteriora convellit ; ea scilicet, quæ post translationem facta sint, non autem antecedentia : tum etiam Basileensia illa posteriora sic improbat, ut firmet Constantiensia.
Præmittendum vero est à concilio Basileensi, sessione xxxiii, tria hæc esse decreta : ut « veritas de potestate concilii generalis supra Papam, declarata per Constantiense et hoc Basileense generalia concilia, sit veritas fidei catholicæ : ut veritas hæc, quod Papa concilium generale, sine ejus consensu, nullatenus auctoritative potest dissolvere, aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, sit fidei catholicæ : ut veritatibus his duabus pertinaciter repugnans, sit censendus hæreticus. »
Hæ tres veritates concilii Basileensis ferebantur : has vero fulciebant Constantiensibus decretis sessionis v, toties Basileæ repetitis ; eaque decreta prima illa veritate apertissimis verbis iterum repetita. Quod vero Eugenius Pontifex has propositiones negaret, sessione xxxiv, hæreticus declaratus et loco motus est, anno 1439.
Adversus decreta illa Basileensia sessionis xxxiii, Eugenius in synodo Florentina edidit Decretalem Moyses : ubi bis terque repetitur synodum Basileensem condemnandam, ejusque decreta esse irrita ; sed ea, quæ à die translationis facta sint. Ergo cætera Basileæ, etiam post reconciliatam gratiam, per biennium acta, ut veræ, orthodoxæ, ac legitime continuatae synodi acta habebantur. Atqui eo tempore Constantiensia decreta sessionis v innovata. Ergo decretum de ea innovatione factum, nulla est auctoritate rescissum manetque integrum, ipsaque adeo Constantiensia decreta firma et inconcussa stant.
Id vero clarius apparebit, si notas et qualificationes, quas vocant, tribus veritatibus Basileensibus adhibitas consideremus. Igitur tres illæ, quæ dicebantur Basileenses veritates, ipsi Decretali insertæ, atque his verbis damnatæ sunt : « Ipsas propositiones superius descriptas, juxta pravum ipsorum Basileensium intellectum, quem facta demonstrant, velut sacrosanctæ Scripturæ et sanctorum Patrum, et ipsius Constantiensis concilii sensui contrarium..., sacro approbante concilio (Florentino scilicet) damnamus, reprobamus, damnatas et reprobatas nuntiamus. Datum Florentiæ in sessione publica synodali solemniter celebrata anno 1439, pridie Nonas septembris. »
Ubi sunt, qui nobis concilium Florentinum objiciunt ? Audiant in concilio Florentino propositiones Basileensium non absolute damnatas, sed ad pravum eorum intellectum. Quem autem intellectum ? Nempe eum, quem facta demonstrant ; id est quod synodum, nulla causa etiam maxima, et ad pacem Ecclesiæ maxime faciente, transferri posse, idque ad fidem catholicam pertinere dicerent. Eo ergo tantum respectu Basileenses propositiones damnat Eugenius. Qua vero nota afficit ? Nempe damnat, ut quæ essent contrariæ Scripturis ; Patribus et concilii Constantiensis sensui. En qualificatio, qua ipsa vis decreti constet ex iis rebus repetita, quæ ipsæ in Ecclesia summæ sunt auctoritatis, Scriptura, Patribus, concilii Constantiensis dogmatibus. Qui enim Basileensia decreta Constantiensibus adversa damnat, is profecto Constantiensium investigandum sensum ; auctoritatem vero certam et indubitatam esse definit. Quid vero certius, quam id cui adversari certa damnatio est ? Vel quid magis ad concilii auctoritatem facit, quam ejus decreta Scripturis et Patribus conjuncta proferri, ut certam fidei normam ?
Et quidem Pontifex, de Basileensibus synodum post translationem contionantibus, hæc præmiserat : « In hoc perniciosissimi, dum suam malignitatem sub veritatis fuco colorant, Constantiense concilium, in malum ac reprobum sensum, et à sana doctrina penitus alienum pertrahunt ; cæterorum schismaticorum et hæreticorum falsam doctrinam sequentes, qui confictos errores, et impia dogmata ex divinis Scripturis et sanctis Patribus perverse intellectis, semper sibi adstruere moliuntur. Sunt ergo decreta Constantiensia profecto ea, non de quibus catholici dubitent, sed quæ hæretici et schismatici pervertant, ut sacram Scripturam, ut sanctos Patres : summo ergò honori ac venerationi habenda ; Quæ porro decreta, nisi ea quibus Basileenses usi erant, hoc est, sessionis v decreta ? Sunt ergo ea decreta certa et immota, de quorum auctoritate, tot jam pontificiis et conciliaribus decretis aperte approbantibus, non nisi temere, ne quid dicam gravius, dubitari possit. At enim objiciunt : « Hic affirmat Eugenius decreta Constantiensia, vigente schismate, per unam ex tribus obedientiis, post recessum Joannis XXIII facta esse. » Verum ; et rem, ut gesta est, narrat Eugenius, An ergo propterea Constantiensibus decretis detrahit auctoritatem, cum Basileenses eorum decretorum auctoritate damnet ? Esto Constantiensia decreta sessionis v Eugenius Pontifex oblique, si ita placet, perstricta voluerit ; næ tu iniquus sis, qui quod narrando oblique et obiter dictum sit, ipsi decreto anteponas. Neque vero dixeris, laudari Constantiensia decreta, non ut certæ auctoritatis, sed ut quæ à Basileensibus allegata sint ; diserte enim Pontifex pronuntiat ita perversa fuisse à Basileensibus decreta Constantiensia, ea audacia, eo ritu, quo ab hæreticis et schismaticis Scriptura quoque et Patres soleant : plane eo sensu, quo Petrus doceat Pauli Epistolas, ut et cæteras Scripturas, à pravis hominibus fuisse perversas, hoc est, eo modo quo corrumpi regula soleat : quo certe ad commendandam Constantiensium decretorum auctoritatem nihil dici potuit firmius.
Jam quod ad eorum sensum attinet, haud minus finita res est Eugenii IV auctoritate et judicio. Nempe adversarii Constantiensium decretorum, sensum eum esse volunt, ut adversus dubios tantum Pontifices valeant. Atqui Eugenius, cum et in primo et in secundo dissidio decreta Constantiensia assidue objectarentur et inculcarentur, nunquam id respondit : imo vero id responsum in primo dissidio dictis factisque confutavit, cum Basileenses Constantiensium decretorum auctoritate, adversus ipsum quoque, indubitatum licet Pontificem, usos, edito diplomate, agnovit orthodoxos, iisque insuper ut superioribus paruit. Quare nec in secundo dissidio, rebus exasperatis, ab illo fundamento recessit ; ac Basileenses multa in se gravissima ex decretis Constantiensibus molientes, definivit ille quidem ab eorum decretorum sensu deflectere ; non tamen ideo quod ea decreta in Pontificem indubitatum verterent, sed quod assererent et ad fidem catholicam pertinere dicerent, nullam omnino esse causam propter quam synodus à Papa transferri possit. Neque quidquam aliud in Basileensibus condemnavit, quam quod, tanta licet Græcorum reducendorum necessitate translati, continuassent synodum : neque ulla synodica decreta irrita declaravit, nisi ea quæ post translationem facta essent. Quare ille est sensus, quem Constantiensibus decretis male affingi definivit. Manent cætera, Eugenio quoque judice, immota ; nempe ut Constantiensia decreta summa et indeclinabili auctoritate constent, utque extra schismatis tempus sub indubitato quoque Pontifice, suo nativoque sensu valeant, in fidei, in schismatis, in generalis reformationis casibus, quod unum Patres Gallicani, sua Declaratione complexi, ab Eugenii quoque censuris se immunes præstiterunt ; neque enim translationis à Basileensibus spretæ quæstionem ullo modo attigerunt.
Chapter 205 of 396