Caput VIL. Dissidii causa ex gestis : quæstio proponitur an Constantiensia decretarevocata in publicum
Dissidii causa ex gestis : quæstio proponitur an Constantiensia decretarevocata in publicum.
Hactenus motus animorum varios, nunc ipsum controversiae caput exponimus. De Græcis reducendis pridem, et cum Eugenio, et cum synodo agebatur. Et Eugenius quidem rem strenue promovebat : naves, pecuniam, omnia apparabat. Et quanquam subsidia hæc in Pontificis potius quam in concilii manu erant, Græci tamen profitebantur ad tantæ rei firmitudinem concilii auctoritatem esse necessariam. Locus ergo idoneus quærebatur, quem in locum Græci commode convenirent. Basilea remotior, nec sine translatione concilii res confici posse videbatur. Hinc motus. Nam et Patres Eugenium prima jam dissolutione suspectum, novis experimentis permoti, reformationi obstare arbitrabantur ; verebanturque ne, translationis specie, iterum synodus solveretur, aut in eum deduceretur locum, quo minus libere reformatio processura esset. Et aliunde Græcis Italia commodior erat, et Pontifex habendo conventui, cui ipse quoque necessario adfuturus esset, Ferrariam, ut sibi Græcisque commodam destinabat. Patres in alia omnia ire ; neque se Basileâ commovere velle ; sed si Græci recusarent, præter Basileam, Avenionem quoque, aut aliquam in Sabaudiâ urbem habendæ synodo designabant ; ubi ex propinquo præsidium à Gallis, qui et synodo faverent, et reformationem urgerent. Neque Græci primum à Sabaudiâ abhorrebant ; sed interim per Eugenii legatos de Italia viciniora pacti erant, resque cum eorum imperatore transacta. Cæterum legati apostolici, Pontificis nomine, et Græcorum haberi rationem postulabant, et sumptus translationi necessarios offerebant. Quod autem Patres obtendebant, Bohemos Basileam vocatos, prope diem adfuturos, iidem legati, ut Bohemorum negotium Basileæ tractaretur, utque ibi reformatio, quoad Græci advenirent, rite procederet, assentiebantur. Quæ cum multis Patribus æqua viderentur, sessione xxv, in duas itum est sententias. Patrum pars maxima locum habendæ synodi Avenionem designabant : pauciores cum legatis decretum edidere, synodi nomine, de ipsa synodo Florentiam vel Utinam transferenda, sive in alium locum tutum, in anterioribus decretis comprehensum, summo Pontifici et Græcis commodum ; dummodo in manu concilii ponerentur . Hoc decretum incipit : Hæc sacrosancta synodus ; statimque ab Eugenio, ut recte et ordine, à saniore concilii parte editum, confirmatur, promulgata Bulla, quæ incipit Salvatoris, 29 Maii 1437.
Exinde Eugenius translatam synodum intellexit : Patres obstinate niti, atque inficiari decretum, ut illegitime, à paucioribus factum, atque in designanda Avenione persistere, Græcis fustra clamantibus facinus indignum : cum ipse imperator ac totus oriens patriam ultro relinquerent, Basileenses iis excipiendis, ne in vicinam quidem Italiam movere se velle, Avenionem anteferre, procul à Græcis dissitam, cujus nulla mentio in pactis facta esset. Hæc Græcorum legati querebantur, ac palam Basileæ solemni contestatione edita declararunt, non adventuros Græcos, eorumque imperatorem atque patriarcham, nisi postquam in Italiam appulissent, et ad vicina loca habendæ synodo deducerentur ; totamque schismatis culpam in Latinos Latinamque Ecclesiam conferebant
In hac igitur rerum necessitudine Eugenius, de concilio Ferrariam translato decretum edidit, continuato tamen Basileæ tantisper concilio, ad peragendum Bohemorum negotium : cætera, quæ Basileæ agerentur, irrita declaravit. Hæc continentur Bulla Doctoris gentium, 1 Octobris 1437 ; ac deinde concilium ad diem octavam Januarii Ferrariam indicitur Bulla Pridem ex justis, 1 Januarii ejusdem anni 1437 ; nam annorum initia pro more, à Dominica Conceptione numerabant.
Interea, dum Basileæ de loco concilii certaretur, Græcus imperator appulit Venetias. Hic Iulianus cardinalis, hactenus synodo addictissimus, Basileenses hortari, ut Græcis toties vocatis irent obviam, legatos mitterent ac perducerent, sane Basileam, si possent : sin persuadere non possent, de loco concilii cum ipsis convenirent ; pacem Ecclesiæ loco quocumque curarent. Nihil actum : Iulianus abiit : synodus sine legatis mansit : Ludovicus Alamandus cardinalis, Arelatensis episcopus, conventui præfuit.
Secuta deinde illa omnibus nota, quæ nihil ad nos spectent : neque enim posteriora illa Basileensia clerus Gallicanus unquam tutanda suscepit ; sed Constantiensia, Basileensibus prioribus gestis, consentiente Pontifice, toties repetita. Hæc immota stare, ex Ferrariensi quoque et Florentino conciliis, ex ipsius Eugenii et successorum decretis, cum maxime damnarent Basileensia posteriora decreta, non conjecturis aut ratiocinatione dubia sed actis comprobamus.
Chapter 203 of 396