Caput III. Confirmantur argumenta capitis præcedentis : insigne Eugenii IV ad universos fideles diploma refertur
Confirmantur argumenta capitis præcedentis : insigne Eugenii IV ad universos fideles diploma refertur.
Id ut pateat clarius, placet considerare quid ipse Eugenius dissolutione, ut quidem existimabat, vigente, quid postea edixerit. Nempe dissolutione nondum revocata hæc edixit, et id quidem universis Christi fidelibus, ne Eugenii ut privati doctoris scriptum esse respondeas. Nempe Eugenio objiciebatur à Basileensibus caput Frequens, à Martino Papa approbatum : id caput dissolutioni obstare contendebant. Negat Eugenius eo se teneri : « Neque enim Martinus, inquit, suis successoribus potuit præjudicium generare, pari post ipsum, quinimo eadem potestate functuris ; et infertur (prout est secundum omnia jura) in hac parte concilium inferius Summo Pontifice, Papamque ipsis priorem nequeunt solvere vel ligare. Sed nos, in his concilio superiores, ipsum possumus pro libitu regulare. »
Pergit : « Nam hoc de jure notissimum est, quod possumus quæcumque statuta, decreta, declarata, sive sancita per quoscumque prædecessores nostros, vel per quæcumque concilia, dummodo in ipsis fidei fundamenta non existant, sive ex hoc universalis Ecclesiæ bonum principaliter non turbetur, ut Vicarius Christi, et irreprehensibiliter pro nostro amovere et corripere libitu voluntatis, et contra sentire non esset longævum ab hæresi ; velle ligare manus Vicarii Jesu Christi et in terris Dei legati, sive ipsius gesta judicare, vel improbare, quod sacrilegii crimen habet. »
Illud interim observari velim quo loco Eugenius adversus generales synodos tam magnifice se effert, eodem confiteri non ea à se posse convelli, quæ soluta, non modo fidem, sed etiam quæ universalis Ecclesiæ bonum principaliter perturbarent : quod cum dictum esset in Bulla Deus novit, quam Eugenius ut falsam abjecit, nunc præstat in vero sinceroque diplomate promulgari. Sed quæ in eo diplomate consequantur videamus.
Infert deinde multa in acephalam synodum ; atque ita concludit : « Sacrilegum igitur à nobis postulant, et hæreticum, ut declarare velimus retroactis temporibus Basileæ continuo fuisse concilium, cum post nostram dissolutionem sine nostris præsidentibus, regulare non facerent concilium ; quia eorum dicta, gesta et facta omnia, contra divina jura pariter et humana, perperam sunt confecta... quæ adeo sunt minus bene composita, ut etiamsi ab habentibus potestatem promulgata fuissent, essent irritatione, annullatione et revocatione dignissima. »
At hæc, Eugenio teste, annullatione et revocatione dignissima, firmavit Eugenius : hæc ab hæresi non longæva Eugenius sanxit : hæc sacrilega et hæretica, nempe retroactis temporibus Basileæ fuisse concilium, Eugenius amplexus est, atque in œcumenica synodo, Bulla edita, declaravit. Sic ille nos adjuvat, providitque Deus, ut qui pontificiam potestatem supra omnem modum extollere nitebatur, omnia sibi in concilia quoque licere definiens pro suæ libitu voluntatis, is omnium maxime conciliari potestati se subderet, eamque dictis et factis superiorem agnosceret.
Chapter 199 of 396