Caput XI. De vero sensu eorum verborum decreti unionis : Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum continetur
De vero sensu eorum verborum decreti unionis : Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum continetur.
Neque equidem ignoro magnas moveri lites de his interpretationibus : prima, quæ sic vertit quemadmodum etiam ; et altera, quæ sic secundum quod et in gestis , etc. Neque minorem esse de ipso verborum sensu controversiam, cum illimitatæ potestatis defensores asserant, postrema decreti Florentini verba proferri, non ad coercendam justis legibus pontificiam potestatem ; sed tantum ad demonstrandum pascendi ac regendi potestatem plenam , à conciliis quoque generalibus, sacrisque canonibus fuisse agnitam. Quem sensum firmari contendunt prima versione : Quemadmodum etiam : hac enim voce, Etiam hunc sensum maxime comprehendi. Nos vero hanc litem facile componamus, si cum sequioribus disceptatoribus agere liceat.
Primo enim certum illud, congruere græco textui de verbo ad verbum postremam interpretationem : secundum quod , vel, secundum eum modum , κατ' ὄν τρόπον, qui et in gestis conciliorum œcumenicorum, et in sacris canonibus continetur .
Secundo et illud certum, græca æque ac latina, sacro approbante concilio, Eugenii nomine esse edita ; latinaque ab Eugenio et Latinis subscripta, hanc habere interpretationem : Quemadmodum etiam , etc. Id vero ex authentico concilii Florentini constat, quod transmissum olim ad Burgundiæ ducem Philippum II, eum qui Bonus dicebatur, nunc in nobili Bibliotheca Colbertinâ, Eugenii ac Joannis imperatoris signis munitum asservatur.
Tertio, neque illud in dubium ab æquis judicibus revocari potest, quin decreto Florentino, quo Græci Ecclesiæ conjungendi erant, Græcis maxime consulatur ; adeoque si interpretationes conciliari non possent, eam maxime probari oportere, quam græca verba præferre videantur. Quid enim ? An Græcos dicemus fuisse delusos ? An subdola interpretatione avocatos eos ab eo sensu, in quem græca ipsa ferrent ? Absit hoc ab Ecclesiæ Latinæ candore ac majestate. Quare in eam potius iremus sententiam quam græca verba postularent.
Sed quoniam certum erit recte considerantibus et græca et latina in eamdem facile convenire sententiam, certam inimus viam, qua liquido demonstremus, postrema decreti verba eo fuisse prolata, ut plena potestas quam Florentini Patres Papæ asserebant, sacrorum conciliorum et canonum auctoritate, non tantum probaretur, sed etiam antiquis suisque coerceretur finibus. Id vero declaramus, non jam nudis verbis ; sed, quod theologum maxime deceat, ipsa verborum gestorumque serie.
Primum enim, Græci nunquam intellexerunt Papæ inesse eam auctoritatem, quæ nullis legibus teneretur. Ecce enim Bessarion Metropolites Nicænus, unus Græcorum omnium Latinis aequissimus, conjunctionis mutuæ et ineundæ cupidissimus, et initæ retinentissimus, neque Romæ suspectus, propter egregia merita remque in Florentina synodo bene gestam factus cardinalis, ac Sede Petri dignus habitus ; cum nostri in additione vocis Filioque , Ecclesiæ Romanæ auctoritatem urgerent : « Scimus quidem, inquit, quæ sunt jura et prærogativæ Romanæ Ecclesiæ ; nihilominus scimus etiam prærogativæ ejus quos terminos habeant. » Hæc jam inde à synodi initio Græci profitebantur, sessione ix. Ipse etiam Eugenius, sessione xxv, hæc ad Græcos loquebatur : « Conveniamus simul, fiatque synodus : conficiat sacrum sacerdos : jusjurandum demus Latini, pariter et Græci : proferatur libere veritas per sacramentum ; et quod pluribus videbitur, hoc amplectamur, et nos et vos : jusjurandum enim apud christianos non fallitur. »
Non ergo ex sua unius sententia rem decidi volebat, neque ita pascebat et docebat universalem Ecclesiam, ut adunatæ consensum vinci à se putaret, qui fidem quoque suam Patrum consensione firmari intelligebat.
Jam eadem de re, eadem sessione, quid Græci sentirent Bessarionem clare exponentem audiamur. Habuit ille ad suos orationem dogmaticam, cujus hoc fundamentum : quoties necessitas ingruat, et hæresis aliqua exorta sit, « debere Ecclesiam Dei in unum congregatam, de rebus dubiis judicare, ac secundum præcepta divinæ legis, et sanctorum Patrum, communi omnium consensu sententiam ferre. » Tum addit, « communiter hæc agi, et quæ communia sunt, communi consensu terminari oportere : » ita enim egisse synodos œcumenicas, primam, secundam, tertiam, et alias omnes.
Cum vero inter se Græci deliberarent, imperator sic iniit : « Ego præsentem hanc synodum generalem nulla ex parte inferiorem judico aliis omnibus antehac celebratis. » Ac postea : « Ego imperator sequi debeo sententiam synodi majorisque illius partis, necnon defendere quod fuit sancitum à pluribus. Propterea dico, inquit, me hujus sacræ synodi pluriumque ejus Patrum sequi sententiam ;... tum quia ego censeo sanctam Ecclesiam in sacris dogmatibus nullo modo posse errare, communi ac synodica consideratione utentem : unus quippe, vel duo, vel tres, aut plures ex hominibus... fieri potest ut errent ; at universalem Dei Ecclesiam, de qua Dominus dixit ad Petrum : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam ; eam, inquam, Ecclesiam communiter errare omnino est impossibile : alioquin et sermo Salvatoris evanuit, et fides nostra debili fundamento est nixa. » Hæc Græci audiunt, hæc probant. Non ergo ad Papam solum, sed ad universam Ecclesiam provocabant, nostrisque omnino consentanea prædicabant.
Jam, ne quid supersit dubii, operæ pretium erit diligenter excutere quæ dixerint, cum de privilegiis Papae speciatim ageretur, ac postrema hæc, de quibus nunc agimus, decreti verba expenderentur.
Græci igitur sic loquuntur : Admisimus privilegia Papæ, præterquam duo : ne convocet synodum œcumenicam, sine imperatore et patriarchis, si conveniant ; quod si advocentur, nec veniant, ne impedito sint, quominus synodus fiat ; alterum est, ut si quis putet se ab aliquo patriarcharum pati injuriam, et veniat qui interposuit appellationem, ne patriarchæ ipsi se sistant judicandos ; sed Papa mittat inquisitores ad provincias κατὰ χώραν, et ibi in partibus τοπικῶς judicetur. »
Hic Papa respondit se velle « omnia Ecclesiæ suæ privilegia ; velleque ad se fieri appellationes ; necnon regere et pascere universam Ecclesiam, ut ovium pastorem ; et celebrare synodum œcumenicam, cum opus fuerit ; et omnes patriarchas parere ejus voluntati. »
Hæc postulata Papæ, omnia ad absoluta imperia revocantis. Græci respuere ; gestaque synodi sic habent : « Imperator, his auditis, desperavit ; nec aliud respondit, nisi : Curate de nostra profectione. » Adeo abhorrebant ab eo, ut Ecclesia non canone, sed voluntate regeretur. Ergo conventum est, « ut Papa regeret Dei Ecclesiam, salvis patriarcharum Orientis privilegiis et juribus : » quo fixum, valere canones, nec mero imperio regi Ecclesiam, ecclesiisque sua jura canonico ordine fundata constare.
Cum in eo jam essent, ut conscriberetur decretum unionis, de Papæ privilegiis sic erat scriptum : ut Papa illa habeat « juxta determinationem sacræ Scripturæ et dicta sanctorum ; » obstitit his verbis imperator ; « An si quis, inquit, sanctorum in epistola honoret Papam, excipiet hoc pro privilegio ? Ac Papæ significavit, ut aut hoc corrigeret, aut de reditu ejus cogitaret ; cogebatque apponi : juxta tenorem canonum ; et non secundum dicta Sanctorum . »
Jam nemo negaverit, quin tunc vel maxime quæreretur, non modo de constituenda, sed etiam de regenda suisque coercenda finibus pontificia potestate ; cum Græci vererentur, ne ambigua formula privilegia Papæ in immensum tenderent
Quare hic omnis unionis spes rursus pene concidit ; patetque omnino intellexisse Græcos, regendam quidem à Papa universam Ecclesiam , sed juxta canones ; non mero imperio et absoluta voluntate.
Quæ cum diu multumque agitata fuissent ; atque Eugenius quidem vocem illam : Secundum dicta sanctorum , vehementer urgeret, Græci vocis ambiguitate deterriti haud minore vehementia repugnarent ; tandem conventum est, ut « Papa habeat sua privilegia juxta canones et dicta sanctorum, sacramque Scripturam et acta synodorum : » quæ collecta simul veram administrandae Ecclesiæ formam exhibebant ; patebatque à synodo papalis potestatis, non solum habendæ firmamentum » sed etiam exercendæ regulam fuisse præscriptam.
Hic Eugenius dicta sanctorum , toties inculcata omisit, ut quæ jam ipsi quoque ambigua viderentur ; convenitque utraque Ecclesia in hanc formam, ut Papæ quidem inesset à Christo tradita regendæ ac pascendae Ecclesiæ potestas ; sed « secundum eum modum, qui, et gestis œcumenicorum conciliorum, et sacris canonibus continetur : » quæ quidem Gersoni, Alliacensi, nostrisque concinunt, magna animorum consensione docentibus, « in Papa agnoscendam plenitudinem potestatis, sed à conciliis sacrisque canonibus regulandam. » Hinc autem videre est, cur jam Eugenius hanc vocem : Dicta sanctorum , hic omitti ipse vellet ; quippe cum haud satis apta videretur regulandæ pontificiæ potestati, quæ canonibus quidem et conciliis œcumenicis, non autem dictis sanctorum generatim sumptis, parere soleat.
Hæc igitur è Florentini concilii gestis expressa demonstrant, quantum ab eo abfuerint Græci ut agnoscerent supremam illam infinitamque potestatem, quæ totam adunatam Ecclesiam supergrederetur : quantum abfuerint Latini, ut eam à Græcis agnosci postularent ; atque omnino consentire Florentina cum Constantiensibus, nedum ea abrogarent. Sic decet à catholicis conciliari quidem, non inter se committi et collidi concilia, ne, quæ in Ecclesia summa est, nutet auctoritas.
Florentinum decretum ab Eugenio factum est, sacra approbante synodo ; sive, ut Græca habent, Συναινούντων ἐν τῆ συνόδω τῶν σεϐασμιῶν ἀδελφῶ : consentientibus in synodo reverendissimis fratribus , hoc est, ipsa synodo condecernente, sententiam cum ipso ferente, ac decretum suum ejus decreto addente. Neque aliter Græci intellexerunt, quam, ut eos sæpe professos esse vidimus, decernendi vim ipsa membrorum omnium consensione atque unitate constare ; tuncque Ecclesiam errare non posse, communi scilicet et synodica consideratione utentem , ut supra professos legimus.
Chapter 207 of 396