Skip to the text

Caput VI. Quid per idem tempus ab Eugenio IV sit gestum

Quid per idem tempus ab Eugenio IV sit gestum.

Dum hæc Basileæ agebantur, misit Eugenius ad synodum peculiares legatos, qui de aliquot decretis quererentur, imprimis de Annatis, quod gravissimum videbatur ; « peterentque à synodo fieri provisionem Sedi apostolicæ, » hoc est, pecuniaria concedi subsidia. Cardinalis Julianus apostolicæ Sedis legatus et concilii præses, concilii nomine respondit : de Annatis, quod à synodo decretum fuerit, nihil in diminutionem Sedis apostolicæ factum : providisse synodum juxta Apostoli sententiam, ut ab omni specie mali abstinerent : « A synodo faciendam provisionem apostolicæ Sedi competentem, » si Papa, qui omnium caput esset, ut ab ipsa synodo requisitus erat, canonum atque inchoatæ reformationis rationem habuerit. Quod autem petebatur suspendi decretum, « nulla ratione decere, ut tam salubre decretum, conformeque per omnia legi evangelicæ et sanctorum Patrum institutis, suspendi aut irritari debeat. »

Hæc igitur synodi nomine responsa docent, invitatum Eugenium, ut eos canones admitteret, non eo tamen animo, quod Patres putarint synodica decreta ab eo potuisse dissolvi. Quare alio quoque synodali responso declarant, vehementer mirari se, quod Pontifex mansuetissime requisitus ad duo tantum capita responderit ; nempe de electionibus atque Annatis. Ac de Annatis quidem, « decuisse magis suam Sanctitatem, decretum hoc libere observare, ac servari facere, juxta sanctorum Patrum instituta, ac decretum sacri concilii Constantiensis diffiniens, omnem hominem, etiam papalis dignitatis, decretis et mandatis conciliorum generalium parere debere in his, quæ pertinent ad fidem, extirpationem schismatis ac reformationem Ecclesiæ in capite et in membris : » quibus declarabant sibi quidem inesse summam potestatem ; cæterum id agere, ut Eugenius non coactus, sed requisitus sponte assentiretur.

Quare his atque aliis commotus Eugenius, legatos misit toto orbe terrarum, suo sacrique collegii cardinalium nomine, de synodo conquesturos, cum commonitorio, sive secretis mandatis, quæ Rainaldus exscripsit ad annum 1436, Eugenii VI. Hæc occulte acta, quanquam procul absint à decreti publici auctoritate, eorum tamen summa capita decerpere est animus, quod multum juvent ad intelligendas veras hujus dissidii causas.

Primum ergo Eugenius quæritur de sessione xvii, admissisque Legatis, sine jurisdictione coactiva, atque ea conditione, ut, iis recusantibus, nomine synodi Prælati concluderent : quæ Eugenii querela eo pertinebat, ut tota synodus sub legatorum potestate esset.

Hic Eugenius refert, totam synodum id ausam, ut constitueret sibi praesidentem et caput, primæ nempe dissolutionis tempore : « quod, inquit, non tam est erroneum quam periculosum, et piarum aurium offensivum, necnon ab omni observatione et doctrina sanctorum Patrum alienum. »

Atqui illud, erroneum atque à doctrina Patrum alienum , ipse Eugenius confirmavit, dum synodum à se dissolutam male, bene continuatam esse, edito diplomate definivit.

Pergit, innovasse Patres « duo decreta Constantiensis concilii, ad alios casus, quam fuerat constituentium intentio ; per hoc denegantes concilia generalia habere potestatem ac robur à Vicario Christi, et inferentes, quod Romanus Pontifex obedire teneretur decretis concilii : quod est potestatem Christi Vicarii tollere, et in manibus multitudinis ponere ; quod est non tam erroneum, quam etiam ab omni doctrina Patrum totaliter alienum. » Quo loco concilii Constantiensis auctoritatem toto orbe constantem sollicitare non ausus, ejus decreta perperam à Basileensibus intellecta querebatur. Utcumque est, illud erroneum , et à Patrum doctrina alienum , Patres Basileenses pridem amplexi erant, ab ipsis nempe suæ congregationis initiis sessione ii, ut vidimus. Id eliam sæpe dissolutionis tempore innovarant, inculcarant, sciente Eugenio, qui hæc nedum reprehenderet, ipsam quoque synodum rite inchoatam, rite continuatam esse definiret, edito diplomate : ut profecto pateat, quæsitas nunc ab illo clam eas conquerendi causas, quas ipse antea publice, totaque Sedis apostolicæ auctoritate respuisset.

Addit, « fecisse decretum de Annatis auferendis, quæ Annatæ invaluerint à tanto tempore, de cujus contrario non est memoria. » Id vero quale sit, docti sciunt, ac nos facile omittimus ; eamque rem, uti prædiximus, non contendendi studio, sed gesta recensendi necessitate referimus.

Queritur Eugenius vehementissime de concessis à synodo indulgentiis ; et Iulianum cardinalem legatum, honorifice tamen appellatum, graviter vituperat, quod ea in materia concluserit. Atqui jam diximus à Senensi synodo concessas indulgentias, nemine prohibente, nemine conquerente. Neque omittit Eugenius Sullam plumbeam à synodo factam : quæ profecto indicant ab Eugenio querelarum causas undecumque conquisitas atque exaggeratas fuisse.

Subdit Eugenius, legatos concilii præsidentes adversus conciliaria decreta, « aliquando publice, aliquando ad partem in concilio, aliquando extra concilium, in eorum domibus, coram honestis personis , prout melius et securius potuerunt, sæpius protestatos, singulariter in decreto de Annatis : » de quibus nihil comperio in gestis aut in ullo publico monumento ; imo decretum de Annatis, à Juliano cardinale præside conclusum, ac vehementissime nomine synodi assertum esse constitit. Quod autem significare videtur Eugenius, legatos à synodo vim aliquam metuisse, nullis est gestis, nullis historiis, nullo auctore proditum ; imo constat ex gestis, legatos honorificentissime habitos.

Nec illud tacet Eugenius, concilium jam annis sex durare sine fructu : quod ipsum Patres vehementissime querebantur, ipsique Eugenio imputabant ; qui synodum sine causa jam inde ab initio dissolverit ; qui toto fere triennio exagitaverit ; qui nullam postea Curiæ reformationem pati posset.

Quantam autem reformationis curam gereret Eugenius, hæc Commonitorii verba ostendunt : « Utile præterea foret, si ii nuntii apostolici secum portarent sub Bulla aliquam Curiæ reformationem , quam regibus et principibus præsentaret : hoc enim baculo adversarii nostri semper nos invadunt et percutiunt, quia dicunt multa in Romana Curia fieri quæ egent magna reparatione, nec illa tamen corriguntur. Per hanc reformationem, etiamsi usquequaque plena non foret, modo esset aliqua , eorum ora obstruerentur, qui continue lacerant et carpunt Romanæ Curiæ famam, nec haberent quid ultra impingerent, redderenturque tunc reges et principes melius ædificati, et proni magis ad condescendendum petitionibus Domini nostri Papæ et sacri collegii, deterrerenturque qui auctoritatem apostolicæ Sedis suo hoc prætextu persequuntur. » En quam reformationem vellent. Itaque Eugenius translata synodo Ferrariam, ac deinde Florentiam, ne unum quidem reformationis caput attigit, ut suo loco videbimus.

Hæc qui legent, ne adversus sacrosanctam potestatem trahant ; neque hominum peccata Sedi imputent ; sed divina judicia contremiscant, totque reformationes impias, sequente sæculo ex inferis prodituras, neglectae reformationis ultrices cogitent.

Neque praetermittendae artes, quibus Sigismundum imperatorem, regem Francorum aliosque principes delinirent : multa speciatim ad singulos principes, hæc generatim ad omnes : « Non esset etiam malum, quod nuntii, qui habebunt ire, habeant aliquas particularitates, etiam in foro conscientiæ, ut possent gratificari regibus et principibus. »

His artibus id impetrare nitebantur, ut Papa supra omnia concilia extolleretur, neque eorum ullis legibus teneretur ; sed leges omnes moderari, atque etiam tollere pro arbitrio posset. Verum hæc omnia orbem concitatum, cum palam edicere Eugenius vereretur, occultis tractationibus promovebat. Nunc quid publice sanxerit exponendum, postquam res in apertam erupit dissensionem.

Chapter 202 of 396