Caput X. An decretum unionis Florentiæ editum, Constantiensia decreta antiquarit
An decretum unionis Florentiæ editum, Constantiensia decreta antiquarit.
Jam perpendere nos oportet decretum unionis Florentiæ editum : illud scilicet, quo Latini Græcique conjuncti sunt. Hoc enim decreto Constantienses canones reprobatos Bellarminus asserit ; cujus dicta alii passim exscribunt. Decreti autem hæc verba sunt : « Diffinimus sanctam apostolicam Sedem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiæ Caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam, à Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum conciliorum, et in sacris canonibus continetur. » Ac paulo post : « Salvis privilegiis patriarcharum, et juribus eorum. Datum Florentiæ 1439, pridie Nonas (hoc est 6) Julii. » Hæc sunt, quibus Constantiensia decreta abrogata esse volunt ; quod est falsissimum.
1° Enim si Constantiensia displicebant ; si ea ut erronea, vel schismatica rejici oportebat, aperte agendum ; recitanda decreta quæ abrogarentur ; sessio v Constantiensis expresse revocanda, ne amplius œcumenici concilii nomine falleremur. Quid enim verebantur ? An Constantiensis concilii pro œcumenico habiti auctoritatem ? Hanc autem veramne an falsam judicabant : si veram ; ergo indeclinabilem, neque ullo alio decreto labefactandam : si falsam ; eo rejiciendam apertius, quo tanto nomine simplices animæ, imo vero docti quoque in errorem, inducerentur.
2° Si doctrinam Constantiensis synodi damnatam voluissent, saltem iis verbis facerent, quæ plana et perspicua essent, neque in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi possent. Atqui decreti unionis verba in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi posse, et ipsum Duvallium, antiquæ licet Sorbonæ adversum, confitentem audivimus. Ergo Florentini Patres Constantiensem doctrinam nullatenus à se damnatam voluere.
3° Verba decreti Florentini revera nil habent Constantiensi decreto contrarium. Nempe hæc verba objiciunt : « Papæ in beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam à Domino plenam potestatem fuisse traditam. » Atqui hæc non indicant, eam potestatem ita esse datam, ut adunatae quoque Ecclesiæ consensum unus vinceret : quod Patres Constantienses condemnabant. Ergo Florentini Patres Constantiensibus non repugnant
4° Sane nemo negat Archiepiscopo subjici totam provinciam, ab eoque regi, sano quidem sensu et certis legibus : nulla enim provinciæ pars, quæ non ipsi subsit. Quidni potiori jure Summus Pontifex universam, quacumque patet, gubernet Ecclesiam ; cum nulla pars Ecclesiæ sit, quæ non ei obediat ? Patet ergo verus decreti Florentini sensus Constantiensi congruus. Ea quippe mente Florentiæ dictum à Papa regi universalem Ecclesiam, qua mente Constantiae, Martino quoque Papa approbante, dictum, Ecclesiam Romanam ita esse supremam, quatenus primatum habet super alias ecclesias particulares ; non certe ita ut earum conjunctam vim et consensionem vincat.
5° Ipsa Florentina synodus disertis verbis Constantiensia decreta confirmavit approbata scilicet rite et synodice Decretali Moyses. Ergo in decreto unionis eadem improbata noluit : neque quidquam est ineptius, quam ut præcise et speciatim dicta, generatim dictis rescindi possint.
6° Quæro, an à Græcis quisquam postularit, ut omnibus conciliis, in omnibus casibus, Pontificem Romanum superiorem esse necessario crederent, eâque conditione tantum Ecclesiæ Romanæ conjungerentur ? Male profecto et inique cum ipsis comparatum esset, à quibus graviora et difficiliora de primatu Pontificis, quam à Latinis quoque peterentur. Erant in omnium manibus Alliacensis, Gersonis, Francisci Zabarellæ cardinalis atque archiepiscopi Florentini, sui ævi canonistarum facile principis, aliorumque libri, qui Romano Pontifici synodum anteferrent. Nemo eos orthodoxos piosque esse negabat. Imo hanc sententiam doctissimi quique, et omnes passim Academiæ propugnabant Quid autem absurdius aut iniquius quam ut à Græcis interim Florentini Patres graviora postularent ? Quis vero putet, Græcos id fuisse laturos ?
7° Et ultimo, revera longe alia mens eorum fuit. Quo loco multi commemorant decreti unionis verba, quæ longe aliud præ se ferre videantur ; nempe sic scriptum est : « Papæ in Petro datam plenam potestatem regendi et gubernandi universalem Ecclesiam : » non sane simpliciter, ita ut Ecclesiam pro arbitrio regat ; sed quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum conciliorum et in sacris Canonibus continetur ; sive ut ex græco de verbo ad verbum verti potest, secundum eum modum, qui et in gestis œcumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur , vel simplicius ac rotundiùs : s ecundum quod et in gestis œcumenicorum conciliorum, et in sacris Canonibus continetur . Unde etiam addunt : « salvis patriarcharum privilegiis et juribus : » quæ omnia Patres apponi voluere, ne Ecclesia voluntate magis quam canone regi videretur ; neve plenæ potestatis specie jura omnia miscerentur. Neque id lædebat pontificiam potestatem, cum ab ipso Ecclesiæ nascentis exordio, sacris canonibus obligari se, vel ipsa professa sit : quod suo loco asseremus.
Chapter 206 of 396