Caput XIV. Mors Eugenii IV : Nicolaus V succedit : pax composita, immotis decretis Constantiensibus : concilii Basileensis antesignani, abdicato tantum Felice, nulla doctrinæ re…
Mors Eugenii IV : Nicolaus V succedit : pax composita, immotis decretis Constantiensibus : concilii Basileensis antesignani, abdicato tantum Felice, nulla doctrinæ retractatione, pro orthodoxis habiti.
Dum hæc agebantur, Græcis ad unitatem redactis, eruditis Armenis, Jacobitarum atque Æthiopum accepta legatione, Eugenius Florentia Romam concilium, ipso concilio approbante , transtulit, ne deesset quod Basileensibus opponeret. Una vel altera sessione vis quidquam ; de reformatione certe nihil actum. Interim Basileenses, extenuatis ac pene nullis viribus, cum Felice suo Lausanam defluxere, vicinam civitatem : utrinque paucis cum episcopis synodus universalis agebatur, aut potius tanti nominis majestas ludibrio habebatur. Eugenius obiit, unione facta nobilis : utinam stabili felix ! Cæterum id egisse quod in ipso esset, maximæ laudi fuit. Optabant viri boni, ut pari studio reformationi animum adjecisset. Aliis occupatus partem officii vel maximam prætermisit. Successit, anno 1447, Nicolaus V, antea Thomas (Sarzanus), sanctæ Sabinæ cardinalis, vir optimus atque doctissimus ; quodque inter omnes constabat, pacis amantissimus. Itaque anno sequente 1448, postquam à tempore electi Felicis annos fere novem inter Papam et synodum, dubiæ ecclesiæ fluctuabant, facta pax, Caroli VII Francorum regis præcipua opera, his conditionibus, ut Felix papatui renuntiaret, ut concilium Basileense sive Lausanense ordinaret, « maxime propter pacem Ecclesiæ, Nicolaum pro Pontifice habendum, statuendo et ordinando quod faciat et adimpleat, quæ summus Pontifex facere tenetur, mandaretque omnibus eidem Nicolao obediendum esse : » ut synodus deinde se ipsa dissolveret : ut à Nicolao synodus generalis, neque revocanda, neque proroganda, neque impedienda, in Gallia statim indiceretur ; tanta apud omnes, etiam post Basileense dissidium, conciliorum non modo necessitas, sed etiam majestas et auctoritas ferebatur : ut utrinque factæ gratiæ ratæ : utrinque irrogatæ pœnæ irritæ haberentur.
Hæc igitur inter oratores Nicolai Papæ, et Caroli VII Francorum regis pacta atque conventa sunt, obsecundantibus Angliæ et Siciliæ regibus, ac Ludovico Delphino. Thomas Corcellæus, insignis pietate ac doctrina theologus, et concilii Basileensis Lausanensisque pars maxima, inter oratores Caroli nominatur.
Electores principes Carolo se conformant , suaque avisamenta proponunt, de irritandis utrinque pœnis. Hanc causam afferebant, « quod catholica universalis Ecclesia diffusa per orbem, et communitas fidelium, ut plurimum hujusmodi processus, sententias, censuras, privationes et pœnas hinc inde emanatas non recepit. » Hæc docent, quo loco decreta poenalia non modo Basileensia, sed eliam Eugeniana esse viderentur. Cavebant eliam ut synodi Constantiensis auctoritas sacrosancta haberetur. « Instabit dominus rex Francorum, quod S. D. Nicolaus Papa V concilium Constantiense, decretum Frequens et alia ejus decreta, sicut cætera concilia catholicam militantem Ecclesiam repræsentantia, ipsorum potestatem, honorem et eminentiam, sicut et cæteri antecessores sui, suscipiet, amplectetur et venerabitur. » Sic sancta habebatur omnium Constantiensium decretorum auctoritas : eorum vero maxime quae ad eorum eminentiam pertinerent.
Ut hæc executioni darentur, primus Felix ex pacto edidit Bullam, quæ incipit : Quas ob causas , à Rainaldo relatam, cujus hæc est summa. 4° Se ab universali synodo Basileensi ad apostolicum regimen evocatum obediisse, ut concussam tueretur generalium conciliorum auctoritatem, memorem videlicet « Constantiensis concilii nulla unquam oblivione delendæ definitionis ; quod videlicet sancta synodus in Spiritu sancto legitime congregata, » etc, prout ex Constantiensis concilii sessione v sæpe recita ! a sunt : quam etiam veritatem Basileensis synodus confirmasset, tota catholica suscepisset ac practicasset Ecclesia. Exinde permotum gravi schismatis malo, « post acerrimos continuosque labores, quos solius veritatis manifestandae auctoritatisque sacrorum generalium conciliorum conservandae gratia amplecti voluerit ; » eo animum contulisse, ut pacem Ecclesiæ, quacumque fieri posset ratione, procuraret : ea causa in sancta synodo Lausanensi, universalem Ecclesiam repræsentante, ultro cessisse papatui ; « sperantes, inquit, quod in futurum reges et principes, prælati et alii, auctoritati sacrorum conciliorum assistent, eamque tuebuntur et defendent ; quodque universalis Ecclesia, pro cujus dignitate, supereminentia et auctoritate totis viribus pugnavimus, nos apud clementiam primi et æterni Pastoris, nostræ hujus pacificæ humilitatis contemplata, suis devotis jugibusque orationibus commendabit Lausanæ 7 Apr. 1449. »
His conditionibus Felix, hac fide edita, in Lausanensi concilio papatum deposuit. Paucis post diebus, synodus his consentaneum decretum protulit, ab eodem Rainaldo relatum, cujus initium : Multis ab annis . Sic autem desinit : « Desiderantes, inquiunt, de unico Pastore uni sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ providere, compluribus suadentibus et urgentibus causis, præsertim dilectione dandae unionis et pacis in personam dilectissimi filii Ecclesiæ Thomæ, in sua obedientia Nicolai V nominati, nostra vota contulimus, sperantes ipsum ea facturum, quæ summus Pontifex facere tenetur : fida quoque relatione intelligentes, eamdem credere et tenere veritatem pro conservanda sacrorum auctoritate conciliorum in sacrosancta synodo Constantiensi definitam et declaratam, ac in sacro Basileensi concilio renovatam, necnon à prælatis, regibus et principibus, universitatibusque orbis susceptam, prædicatam et dogmatizatam, videlicet quod generalis synodus in Spiritu sancto legitime congregata, » etc, prout in duobus Constantiensibus decretis, sessione v, habentur. His positis, Nicolaum pro Pontifice habendum decernunt, ipsique obediri mandant : 19 Apr. 1449. Antecesserant decreta de irritatis pœnis et confirmatis gratiis, prout pactum erat.
Denique eadem synodus Lausanensis alia duo decreta, ab eodem Rainaldo descripta, edidit 25 Aprilis. Altero, Felicem creat ac nominat « Sabinensem episcopum, ac per varias amplasque provincias Sedis apostolicæ legatum vicariumque perpetuum ; primumque post Romanum Pontificem locum » eidem attribuit, servatis aliquot pontificiæ dignitatis insignibus. Altero, post pacem constitutam, synodus seipsa dissolvit, ac dissolutam esse decernit.
Haec agentes pro decretis Constantiensibus, hanc fidem professos Nicolaus V, tribus datis diplomatis, quæ incipiunt : Ut pacis ; et : Tanto nos ; et : A pacis auctore : non modo ut ab omni censura immunes, verum etiam in suis suscepit honoribus : Felicem vero, sive Amedæum, eamdem fidem toto terrarum orbe testatum, pro Sabinensi episcopo ac primo cardinali legatoque perpetuo habet et agnoscit, 21 Junii eodem anno 1449.
Viderat autem Nicolaus memorata Felicis et synodi Lausanensis decessione et pace diplomata, quorum respectu Bullam Ut pacis , et Bullam Tanto nos , à se editas esse testatur ; nihil ut sit clarius, quam felicem et Lausanenses, sessionis v Constantiensis decreta laudantes, ac supereminentem concilii potestatem his asserentes, à Nicolao V fuisse susceptos.
Quid hic mentis fuisse Nicolao putant ? Nullamne, an suspectam, imo apostolicæ Sedi exosam habuisse sessionis v Constantiensis auctoritatem, qui Felicem ac Lausanenses eam ad cœlum usque, postremis etiam decretis extollentes, amplexus sit ? An forte existimabat, ab iis Constantienses canones ita laudari, ut, quod jam adversarii volunt, ad solum schismatis tempus revocarent ? Atqui Basileenses iis canonibus adversus Eugenium indubitatum Pontificem usos prædicabant. Quid ergo ? Nicolaum indulgentia usum adversus eos, qui erroneam aut schismaticam doctrinam non modo profiterentur, sed etiam universæ Ecclesiæ commendarent ? Apage insana prorsus deliria. Nihil ergo superest, nisi ut eos pro orthodoxis habuerit, idque tribus diplomatis uno die editis confirmarit.
Sic autem inter Papæ regisque oratores pactum erat, ut hæc tria diplomata « de cassatione processuum, de confirmatione gestorum et de restitutione privatorum, secundum minutas ab ipsis oratoribus concordatas, » à Nicolao ederentur, et Felici traderentur : quæ oratorum testificatione in conciliorum voluminibus edita constant.
Refert quidem Rainaldus, ex Jannutio Manetto, Amedæum perfidiæ suæ errorem recognovisse, quem confitentem ac pœnitentem Nicolaus sponte cardinalem creaverit, at nos historicis, partium studio quæ libuere scribentibus, adversus gestorum fidem ac Nicolai diplomata, non credimus. Cæterum in gestis ac Bullis nihil retractationis aut pœnitentiæ reperimus ; imo ultima Felicis gesta ac synodi Lausanensis, omnia præclare ab iis atque à Basileensibus gesta ; nec nisi pacis studio antiquanda confirmant. Utrinque solutae pœnæ ; utrinque confirmatae gratiæ : de pœnis id notatu dignum, quæcumque à quocumque, etiam ab Eugenio in Felicem ac Basileensem sive Lausanensem synodum emanassent , eas à Nicolao nullas et irritas declaratas ; « atque etiam de registris Eugenii, Nicolaique ipsius, et locis aliis abolitas atque deletas. »
Omnes ergo utrinque pro orthodoxis habiti, quique pro translatione, quique adversus translationem egissent. Retractationes fingunt, quas nec ipsi probant, et acta respuunt Joannes Segobiensis Hispanus, Thomas Corcellæus Gallus, alii innumerabiles, sanctitate ac doctrina conspicui, Basileensi synodo ad finem usque conjuncti, in pace Ecclesiæ obierunt ; fama integra ac virtutum omnium, imprimis vero modestiæ et contemptarum dignitatum laude floruerunt. Ludovicus vero Alamandus cardinalis, Arelatensis archiepiscopus, quo duce ac præside depositus Eugenius, Felix electus, continuata synodus et ad extremum usque perducta est ; ille, inquam, abdicato tantum schismate, circa doctrinam vero retractatione nulla, imo gestis in Lausanensi sessione ultima confirmatis, pristinæ dignitati restitutus, in sua ecclesia vixit. Obiit clarus miraculis ; pro beato colitur, Clemente VII Pontifice, ut jam memoravimus, edicente. Nulli imputatus error, nulli schismaticus animus, omnes bono animo, bona fide adversus translationem egisse constabat, dum reformationi student, ejusque promovendæ spem in conciliorum invicta stabilitate repositam putant.
Chapter 210 of 396