Skip to the text

Caput XXVII. Articuli Facultatis ad Ludovicum Magnum allati : Censuræ Vernantii et Guimenii : Alexandri VII Bulla propositio Strigoniensis, ejusque censura

Articuli Facultatis ad Ludovicum Magnum allati : Censuræ Vernantii et Guimenii : Alexandri VII Bulla propositio Strigoniensis, ejusque censura.

Ex his ergo decretis toties iteratis, ac perpetua traditione servatis, sacra Facultas Ludovico XIV Magno sex illos articulos, toto postea regno, edicti regii auctoritate, vulgatos attulit, quos supra recensitos hic praetermisimus, anno 1663.

Metuebat rex maximus, metuebat sacra Facultas, atque optimus quisque, ne gliscens adulatio antiquorum decretorum robur et innatam Galliæ libertatem infringeret

Anno 1658, excusus est Metis, quodam Carmelitâ auctore, sub Jacobi Vernantii nomine liber, cum hoc ambitioso titulo : La défense de l'autorité de notre saint Père le Pape , de nosseigneurs les cardinaux, les archevêques et évêques , etc. ; quem librum sacra Facultas, à Pictaviensibus parochis consulta, multis habitis, per duos fere menses, publicis ac privatis congregationibus, censura notavit, ac censuram confirmavit 26 Maii anno 1664.

Quod igitur Vernantius soli Summo Pontifici, infallibilitatem activam, passivam Ecclesiæ et conciliis tribueret, sacra Facultas sic censuit : « Hæ propositiones, quatenus excludunt ab Ecclesia infallibilitatem activam seu auctoritatem emergentia circa fidem dubia, infallibilis veritatis oraculo tollendi et explicandi, falsæ sunt, temerariae, scandalosas et hæreticæ. »

Quod statuebat Vernantius, « Papam soli Deo subjici, nec nisi divina potestate papalem posse restringi potestatem, eique nullis legibus modum poni ; » Facultas proscribit his verbis : « Hæc propositio, intellecta de usu et exercitio potestatis papalis, falsa est, Ecclesiæ et conciliorum auctoritati derogans : « diligentissime omnino, atque ex majorum non modo decretis, sed etiam verbis, papalem potestatem, utpote divinitus institutam, Deo soli quoad se ; quoad usum et exercitium , sacris canonibus conciliisque subjiciunt.

Vernantius, nisi Papa infallibilis haberetur, aiebat mutandam professionem eam, qua credimus sanctam Ecclesiam catholicam et Romanam ; quod abominata Facultas sic censuit : « Hæc propositio est falsa, temeraria, scandalosa et in fide periculosa ; » quippe quæ, Ut jam diximus, catholicam fidem pendere vellet à dubia, ne quid dicam gravius de pontificia infallibilitate, sententia.

Asserebat Vernantius, « à solis hæreticis ac schismaticis peti concilia, ut perturbandæ Ecclesiæ locus esset. » At sacra Facultas : « Hæc propositio universim sumpta, est scandalosa, Ecclesiæ conciliis generalibus ac sublimioribus potestatibus contumeliosa ; » quippe quæ sæpe œcumenicis conciliis congregandis operam dederint, atque ad ea etiam provocarint.

Cum Vernantius concilians potestatis ac jurisdictionis fontem in uno Pontifice collocaret, Facultas sic statuit : « Hæ sex propositiones, in quantum asserunt Ecclesiam in concilio generali congregatam non habere à Deo immediate jurisdictionem ac auctoritatem, falsæ sunt, verbo Dei et concilii Constantiensis definitioni contrariæ, et olim à sacra Facultate reprobatæ. »

Negabat Vernantius, unquam examinatum, aut ulli appellationi fuisse subjectum id quod Romani Pontifices decrevissent ; Facultas è contra : « Hæ quatuor propositiones falsæ sunt, quatenus quædam asserunt, et aliæ innuunt, in nullo casu à Summo Pontifice appellari posse ; sacræ conciliorum auctoritati detrahunt, ac germanis ecclesiæ Gallicanæ libertatibus sunt contrariæ » Gallicanam libertatem, contra quod Petrus de Marcâ non satis consulto dixerat, in suprema conciliorum potestate nixam profitentur.

Quod Venantius diceret cujusdam doctoris de pontificia infallibilitate sententiam à Facultate esse laudatam, id à se Facultas amolitur his verbis : « Hæc propositio imponit sacræ Facultati, quæ mentem suam aperuit in articulis contra Lutherum, et ia declaratione facta apud regem christianissimum, » anno 1663.

Vernantius dixerat eamdem, quam Christus à Patre acceperat potestatem, totam in Romano Pontifice esse collatam : quæ documento sunt, quam hujusmodi homines caeco et interdum impio ferantur impetu. At quæ in eam sententiam congesserat, Facultas, « ut scandalosa, piarum aurium offensiva, et ut verba præ se ferunt, blasphema » rejecit.

De fidei regula, quod Vernantius scripserat », Facultas condemnavit his verbis ; « Hæc propositio, qua parte asserit Summum Pontificem esse veram regulam fidei, temeraria est, et in errorem inducens ; » quod nempe in errorem inducat, is qui pro regula fidei ponat Pontificem, quem infallibilem esse non constet.

Quæ Vernantius de jurisdictione episcoporum à Romano Pontifice profecta dixerat, Facultas sic rejicit : « Hæ propositiones, quarum duæ priores asserunt apostolos non fuisse constitutos episcopos à Christo ; cæteræ vero, potestatem jurisdictionis episcoporum non esse immediate à Christo ; falsæ sunt, verbo Dei contrariæ, et olim à sacra Facultate reprobatæ. » Hactenus Ver-nantii censuram referre placuit : cætera ad alium locum pertinent.

Amadæus Guimenius omni recentiorum casuistarum fæce collecta, id etiam de pontificia infallibilitate scripserat, de fide eam esse, atque ita inferebat : « Ecclesia errare non potest, et consequenter nec Caput ejus : » quem sacra Facultas, damnatis opinionum portentis, hac etiam in parte notandum censuit his verbis : « Doctrina his propositionibus contenta et illata, falsa est, temeraria, scandalosa, Gallicanæ Ecclesiæ libertatibus contraria, universitatibus, theologicis facultatibus ac orthodoxis doctoribus contumeliosa ; » anno 1665. Sic duæ censuræ adversus Vernantium et Guimenium processerunt. Confutati acriter, quod nostra damnabant ; quod autem contraria sequerentur, coerciti tantum, sed pro innata Gallis, ac nostræ Facultati modestia, nulla hæreseos aut etiam erroris nota inusti sunt.

Has igitur censuras nostra memoria accuratissimas atque elaboratissimas, summâque moderatione libratas esse constat ; nec tamen defuere, qui Alexandrum VII adversus modestissimam Facultatem, antiqua et probata tuentem, instigarent.

Ille igitur ad regem adversus Sorbonicas censuras gravem expostulationem habuit, datis litteris 6 Aprilis anno 1665. At rex prudentissimus, nihil se commovit, gnarus scilicet impositum fuisse Pontifici, ac Sorbonicos priscæ sententiæ institisse.

Anno 1666, Bulla Romæ prodiit, qua censuras adversus Vernantium et Guimenium, « uti præsumptuosas, temerarias atque scandalosas, cassas et irritas declarabat, defendique et allegari sub excommunicationis pœna apostolica auctoritate prohibebat ; ulterius judicium de prædictis censuris, deque opinionibus in libris Jacobi Vernantii et Amadæi Guimenii sibi et Sedi apostolicæ reservabat. » Gravis ea reservatio videbatur qua ferre cogeremur interim, quæ adversus hierarchiam ac mores dudum invalesceret portenta opinionum, neque minus periculum quod theologicæ facultates, ipsique adeo episcopi tanto in Ecclesiæ discrimine elingues fierent.

Grave item illud, quod erat in Bulla de Vernantii et Guimenii opinionibus dictum, præsertim iis quæ ad actionum moralium regulam pertinerent ; « nempe eas opiniones et gravissimorum Scriptorum auctoritate et perpetuo catholicorum usu nixas ; » quod Ecclesiæ catholicæ maximo dehonestamento verteret.

Hoc pontificium diploma, tametsi non erat ad nos solemni more missum, Roma tamen in privatarum epistolarum fasciculis pervenit in Galliam.

Deputati à Facultate qui rem examinarent, constitit apud omnes, diploma pontificium Inquisitionis esse opus ; editum quippe, non de Fratrum consilio in publico Consistorio, sed « auditis suffragiis cardinalium in tota republica christiana generalium inquisitorum ; » qualia nemo unquam ia Gallia admisit, præsertim cum illa clausula, motu proprio, quam novam et prisco jure incognitam, maxime in fidei quæstionibus Gallicana ecclesia non admittit.

Certum erat et illud, ut etiam optima formula constaret, nequidem ad nos pertinere Bullam, quæ more solemni missa non esset ; neque ipsi Pontifici eam mentem inesse ut Gallos obligaret, iis ritibus prætermissis, qui antiquo Gallorum, imo totius Ecclesiæ jure nitantur.

Itaque Facultas quiescendum rata : Rector Academiæ admonitus, sacræ Facultati spopondit suam et universitatis operam minime defuturam, more majorum, si quid gravius contingeret ; Senatus Bullam divulgari vetuit ; neque ulterius processit negotium. Itaque censuræ suo apud nos loco steterunt : Bulla annumerata iis, quæ ignota, nihil ad nos pertinerent.

Qui hæc perpenderit, facile intelliget sacræ Facultati cum clero Gallicano maxime convenire ; clerique Declarationem anni 1682 ex intima ipsius Facultatis, imo ecclesiæ totius Gallicanæ doctrina esse depromptam ; ac si quid difficultatis obortum est, id non ex ipso dogmate provenire, sed ex aliis rebus, quæ nihil ad rem nostram pertinent.

Quare sacra Facultas, priscis insistens vestigiis, condemnavit deductam ad examen suum jussu Senatus hanc censuræ Hungaricæ propositionem : « Ad solam Sedem apostolicam divino et immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare ; » qua de re sic censuit : « Hæc propositio, quatenus excludit ab episcopis et conciliis etiam generalibus, de fidei controversiis auctoritatem, quam habent immediate à Christo, falsa est, temeraria, erronea, praxi Ecclesiæ adversa, verbo Dei contraria, doctrinam renovans alias à Facultate reprobatam ; » 18 Maii anno 1683.

Haec doctrina Facultatis quam necessario cum universa Declarationis Gallicanæ doctrina sit conjuncta, ex relatis sacræ Facultatis decretis manifestum reor. Sed antequam ad alia me convertam, eximam oportet eum, qui quorumdam animis hæret scrupulus.

Chapter 223 of 396