Caput XXVI. Acta Facultatis adversus Marcum Antonium de Dominis et Theophilum Milleterium : item de Ludovico Cellotio ac Francisco Guillovio
Acta Facultatis adversus Marcum Antonium de Dominis et Theophilum Milleterium : item de Ludovico Cellotio ac Francisco Guillovio.
Anno 1617, Facultas censura notavit quatuor priores libros de Republica christiana Marci Antonii de Dominis. Atque ille quidem de Ecclesia Romana sic docebat ; « Erat ergo, et est Ecclesia præcipua nobilitate, existimatione, nomine et dignitatis auctoritate ; non regiminis et jurisdictionis principatu : » qua de re Facultas sic censuit : « Hæc propositio est hæretica et schismatica, quatenus aperte insinuat Romanam Ecclesiam jure divino auctoritatem in alias Ecclesias non habere. » Vigilantissime omnino in alias ecclesias , non in ipsam adunatam atque collectam universalem Ecclesiam. Provida ac docta Facultas adversus novos hæreticos, romanum principatum sic asserit, ut antiquæ doctrinæ et decretorum Constantiensium ubique recordetur.
Quod autem ille auctor diceret, « à Parisiensibus unum supponi Papam universalem, qui toti præsit Ecclesiæ universali, tanquam Episcopus universalis, » eadem Facultas suppositionem, quam Parisiensibus tribuit, falsam judicavit, « cujus falsitas in hæc verba, tanquam Episcopus universalis , cadit, quasi alii episcopi sint tantum Papæ vicarii. » Sic fœdam et adulatoriam ac postremis temporibus ortam sententiam, ex cujus decretis Papam conciliis anteponunt, priscæ traditionis memor à se amolitur. Hujus vero censuræ Duvallium ejusque asseclas, auctores extitisse constat ; neque effecerunt, ut sacra Facultas à priscorum decretorum auctoritate ac sententia recederet.
Anno 1641, Ludovicum Cellotium conciliorum auctoritati detrahere visum, visum, eoque nomine censura notatum, sacra Facultas suscepit affirmantem et profitentem illud : nempe, « conciliorum generalium convocationem quandoque necessariam. »
Cum Milleterius de usu pœnitentiæ quæstione mota librum edidisset sub hoc titulo : Le Pacifique véritable ; quo libro assereret, « Sedis apostolicæ decreta de fide, eo solum statu esse infallibilia, si in conciliis œcumenicis fierent, atque in solis conciliis œcumenicis consensum unanimem Ecclesiæ declarari ; » Facultas sic censuit : « Hæ propositiones in quantum infallibilitatem Ecclesiæ universalis, in nullo alio statu quam in solo concilio œcumenico congregatae tribuunt, et ipsam aliquo tempore legitimi usus pœnitentiæ cognitione caruisse supponunt, temerariae sunt, ipsi Ecclesiæ injuriosæ et hæreticæ. » Sic cum de conciliis generalibus ac Sede apostolica ageretur, sacra Facultas antiquis decretis hærens, infallibilitatem non Sedi apostolicæ soli, sed Ecclesiæ universali tribuit, eamque constare docuit, non tantum in conciliis generalibus, sed etiam in Ecclesia toto orbe diffusa ; prorsus ex ea fide, quam professa erat adversus Sarrazinum : « Quod in conciliis tota auctoritas, dans vigorem statutis, residet non in solo Summo Pontifice, sed principaliter in Spiritu sancto et Ecclesia catholica : » ut Spiritus sanctus toti catholicæ unitati primitus adhæreat, eaque sit radix, unde certitudo et infallibilitas in concilium quoque œcumenicum, hoc est, in ipsam christiani nominis repraesentationem influat : quæ mirum in modum cum Gallicanæ Declarationis articulo iv congruunt.
Franciscus Guillovius Baccalaureus, pro Minore ordinaria responsurus, multa in thesi proponebat, quibus auctoritati episcoporum à Christo institutæ, eorumque in conciliis assidentium judiciariæ potestati derogaret. Anno 1656, Facultas actum distulit, atque eodem anno, 15 januarii, suscepit Baccalaureum hæc scripto professum : « Agnosco et fateor episcoporum jurisdictionem esse juris divini, et esse immediate à Christo, eosque in conciliis generalibus vere esse judices, atque in iis ex eorum judiciis Summum Pontificem pronuntiare. »
Hæc si intelligimus, confectam esse constabit quæstionem nostram. Profecto enim si quis est es provisione Christi infallibilis, is non ex aliorum, sed ex suo judicio pronuntiat : alioqui sui dubius, neque satis conscius assistentis Spiritus, aliis se permittit. Ac si media, ut vocant, humana requirere necesse sit, consilia sane, non judicia, consiliariosque qui doceant ac suadeant, non judices qui secum assideant ac decernant, exquirere oporteat.
Ex his dogmatibus jussu Facultatis emendata thesis atque in meliorem formam reducta est ; quæ res in actis Facultatis sic perscripta est : « Ex ultima appendice, in qua plus inerat involutae difficultatis circa apostolatum ipsum, et annexa apostolatui gratiarum dona et potestates ; necnon jura episcoporum in convocandis synodis particularibus, et in sanciendis cum Summo Pontifice conciliorum generalium definitionibus ; quidquid detorqueri poterat contra veritatem, totum illud erasum fuit. »
Ergo diligens lector sequentes consideret propositiones, quas Facultatis acta commemorant in thesi erasas esse, intelligatque, quænam illa sint, quæ detorqueri possent contra veritatem. Prima propositio erasa : « Petrus in primatu Christi consors et socius participatione factus est : » quæ profecto si starent, haud magis Pontifici, quam Christo sacra concilia anteferri possent.
Erasum quoque illud, quod à sancto Leone depromptum videretur, sed procul ab ejus mente deflexum : « Si quid Christus cum Petro cæteris voluit commune esse apostolis, nunquam nisi per Petrum dedit, quidquid illis non negavit : » ne, quod est absurdissimum, Apostoli proxime à Petro, non autem à Christo ad apostolatum ordinati videantur. Neque illud Facultas in thesi reliquit ; « Solus Petrus successores habet apostolos ; » quo Guillovius episcopos ab apostolorum successione ac jure, contra omnem antiquitatis fidem, penitus amovebat.
Deletum etiam illud : « Solus Pontifex episcopos in concilium, vel particulare, vel generale, nonnunquam ad melius necessarium convocat. » Hoc nempe erat quo Facultatem dicentem audivimus, involvi à Guillovio jura episcoporum in convocandis synodis particularibus. Nec placebat illud, ad melius necessarium, convocatas synodos ; quia illud melius infringebat, illud necessarium , quod quandoque agnoscendum, ad convocandas synodos eliam generales, Facultas decreverat adversus Cellotium.
Denique erasum illud : « In conciliis Pontifex, auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate certoque ac infallibili charismate, verbum Dei pronuntiat ; » quod si admitteretur, jam episcopi in conciliis consiliarii tantum, nec nisi nomine tenus judices haberentur ; atque in solo Pontifice auctoritas resideret ; eaque evanesceret, quam Facultas agnoverat, a Christo profectam auctoritatem episcoporum, *in sanciendis cum Summo Pontifice conciliorum generalium definitionibus.
Itaque deletum illud : « Pontifex, auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate pronuntiat ; » cujus loco repositum est : « Ex illorum sententiis ac judiciis ipse pronuntiat : » sublato etiam certo illo atque infallibili Pontificis charismate , quo quidem episcopi papali sententiae obnoxii, non etiam ipsi judices verique assessores essent : adeo nova hæc à Facultatis sententia abhorrebant.
Neque prætermittendum istud, jussu Facultatis in thesi repositum. Posteaquam nempe scriptum est : « Petrus totius Ecclesiæ fundamentalis petra, et Pastor universalis, apostolorum Princeps à Christo constitutus ; » jussu etiam Facultatis adscriptum ; « jure etiam divino cæteri episcopi singularium plebium capita ; » cum Baccalaureus tantum optimates scripsisset : tanquam unus tantum Romanus episcopus, non autem cæteri episcopi, veri à Christo instituti Ecclesiarum principes et capita haberentur.
Erat tum clerus Gallicanus frequentissimo cœtu Parisiis congregatus. Scriptum ergo est in regestis Facultatis : « Domini episcopi gratias egerunt Facultati, ex parte totius cleri Gallicani, pro sua in defensione jurium hierarchici Ordinis cura et sollicitudine, idque per organum D. Petri de Berthier, episcopi Montalbanensis : » quæ etiam in cleri actis habentur ; ut doctrinam Facultatis ab episcopis et Clero Gallicano comprobatam esse constet.
Jam ergo arbitramur intellectam omnibus, sacræ Facultatis totiusque adeo ecclesiæ Gallicanæ doctrinam » id primum, Ecclesiæ universali ejusque unitati conjunctam vim Spiritus radicemque infallibilitatis in ea unitate esse sitam, quæ in concilium universalem Ecclesiam repræsentans transfundatur ; solum illud esse, quod à fide deviare non possit. Ergo Pontificem qui deviare possit, Ecclesiæ indeviabili merito esse subditum, in casibus certe illis generalibus quæ Constantiensibus decretis continentur ; ac proinde episcopos jure divino institutos, Romanoque Pontifici, maxime in judicandis fidei quæstionibus, non consiliarios, sed assessores et conjudices datos, es quorum judiciis ipse pronuntiet ; adeoque interdum convocationem conciliorum generalium esse necessariam : quæ profecto vacant, si Romanus Pontifex, vel solus, non autem cum Ecclesia conjunctus, infallibilitate, atque adeo suprema et indeclinabili potestate gaudeat.
Hinc Ecclesiæ status constitutus, atque in thesibus praedicti Francisci Guillovii jussu Facultatis scriptum : « Ecclesia jure divino monarchia est, tametsi aristocratiâ temperata : » Monarchia quidem, quod habeat Principem Petrum ejusque successorem pro tempore sedentem ; temperata aristocratiâ, quod Petri successori à Christo dati sunt Episcopi, ut veri principes ac judices, ex quorum judicio pronuntiet.
Hinc damnatus Marcus Antonius de Dominis, ejusque propositio (xii) habita est « schismatica et haeretica, quatenus vult Ecclesiam universalem secundum se totam esse aristocraticam. »
Id qui adversari putant antiquæ sententiæ, quæ Papam subdit concilio, hos ego affirmavero nunquam in nostrorum libris versatos fuisse. Gerson quidem assidue Ecclesiæ statum agnoscit monarchicum. Hunc alii sequuntur ; atque omnia maxime conciliant, dum Romano Pontifici tribuunt, ut Ecclesiis quidem singulis ; non autem toti Ecclesiæ collectæ et adunatæ præstet, et habeat quidem plenitudinem apostolicæ potestatis ; sed conciliorum et canonum auctoritate tanquam aristocratiæ temperamento moderandam.
Chapter 222 of 396