Skip to the text

Caput XXVIII. An sententiæ de potiore concilii potestate, regum juribus ac potestati noceat : Thomæ Corcellæi responsum : propositio Joannis Hussi in Constantiensi concilio cond…

An sententiæ de potiore concilii potestate, regum juribus ac potestati noceat : Thomæ Corcellæi responsum : propositio Joannis Hussi in Constantiensi concilio condemnato.

Nempe objiciunt, regnis ac regibus periculosam esse nostram sententiam. Si enim spiritualis Princeps Pontifex, Ecclesiæ et concilio subsit : subesse multo magis regno ac generalibus regnorum conventibus temporales reges ; quo maxime argumento in antiquam sententiam reges incitare conati sunt. Sed Thomas Corcellæus id ab Eugenii legatis objectum, responso edito coram regni principibus, ipsoque Carolo VII rege sic solvit : « Nec ullatenus sunt audiendi, qui ad alliciendum reges et principes, in contrarium auctoritatis conciliorum dicunt quod si concilia generalia possent corrigere et deponere summos Pontifices, pari ratione quòd populi haberent corrigere et deponere principes sæculares. Qui enim talia dicunt, manifeste auctoritatem conciliorum et declarationem fidei super hoc factam destruunt, non plus tribuentes auctoritatis ipsi congregationi Ecclesiæ, quam uni communitati sæculari. Clare quoque negant concilium habere auctoritatem à Christo immediate, cum ipsum sic comparant communitati sæculari, quæ non habet auctoritatem à Christo corrigendi aut puniendi principem suum. Sed bene inspiciant definitiones concilii Constantiensis, reperient in hoc magnam differentiam ; nam ipsum concilium Constantiense reprobavit illum articulum xvii, inter articulos Joannis Hussi contentum, quod principes haberent puniri ad arbitrium populi , et tamen alterum probavit ; quod concilium generale habet potestatem immediate à Christo, etc. Et hoc etiam apparet ex sacris Scripturis, cum Christus ipse assignans differentiam inter hoc et illud, dicat : Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic : et beatus Petrus in Canonica dicit de Pastoribus : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis. Doctores quoque lucide declarant, quomodo Papa non est dominus rerum Ecclesiæ, sed minister. Valde quoque extraneum est, et à veritate alienum dicere, quod non plus spiritualitatis reperiatur in congregatione legitima Ecclesiæ, quam in una communitate sæculari, aut non specialior assistentia Spiritus sancti, de quo Christus ad ipsam dixit : Mit *tam vobis Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum in æternum. »

Quin ipse Richerius in sua defensione sic ait : Ut quid ergo imponere Richerio, quod sustineat concilium generale esse supra Papam, quia, vel, sicut Comitia generalia regni sunt supra regem ? Nunquam hoc venit in mentem Richerio, Adulatores Curiæ Romanæ, quorum etiam in Sorbonâ non exiguus est numerus, hoc effluxerant, ut non solum Richerium, sed fidelissimos regum servos et subditos odiosos redderent ipsismet regibus, quamvis illorum jura contra Romanam Curiam tueantur. »

Quod autem quidam etiam Parisienses aliud docuerint nihil moror ; suoque loco ostendemus fuisse profecto tempus, quo totus fere orbis in summa juris publici ignoratione versaretur ; quam imperitiam postera ætas superioris ævi traditione merito emendavit : nec mirum Parisienses quosdam in re extra fidem una cum aliis errasse. Nego tamen omnes : nego hoc fulcimenta nixos tribuisse conciliis potiorem potestatem ; nego facultatem : nego Constantiense concilium pessimo argumento usum : nego hoc detracto, sententiæ veritati ac firmitudini detractum esse quidquam. Alia suppetebant, quæ Thomas Corcellæus optime enarravit. Imo, ut idem Corcellæus demonstravit, sacrum illud concilium, à quo maxime supra Pontificem conciliorum evecta est auctoritas, damnavit insanam sententiam quæ reges regnis subjiceret, non regna regibus : adeo constabat ratione diversissimâ constitutas humanam ac divinam civitatem. Itaque hæc, quæ creandae invidiæ objiciuntur, omittamus. Ecclesiæ à Deo constitutæ et gubernatae regimen, non ex mundani regni ratione, sed ex Dei revelatione, atque ipsius Ecclesiæ decretis, ex Patrum traditione æstimemus.

Chapter 224 of 396