Caput XV. Quæstio de translatione, qualis habita in Basileensi et secutis synodis : de Constantiensibus decretis nullum superesse dubium : Joannis de Paradiso Carthusiani locus …
Quæstio de translatione, qualis habita in Basileensi et secutis synodis : de Constantiensibus decretis nullum superesse dubium : Joannis de Paradiso Carthusiani locus de rebus Basileensibus.
Quin ipsa quæstio, qua potestate concilium transferatur, recte consideranti pendere adhuc et in medio relicta videbitur. Sane translatio Basileensis tria habebat insignia propter quæ probaretur : primum, causa transferendi gravis ac necessaria propter Græcos ; alterum, non modo legatorum, verum etiam præsulum ingens discessio ; tertium denique, consecutum schisma, deposito Eugenio atque electo Felice præter optimorum virorum sententiam. Hæc igitur particulares causæ translationem et faciendam suadebant, et factam tuebantur. Et tamen à Felice, à Lausanensibus nihil, præter abdicatum schisma ; circa transferendi concilii potestatem, nihil retractationis exigitur. Quin ipse Eugenius translationi decretum, ut vidimus, Basileense praetendit : cæterum Ferrariensem synodum, Florentiam ; Florentinam, Lateranum ; sed ubique, concilio approbante, transtulit.
De translato Ferrariâ Florentiam concilio memorabile illud, quod legimus in Actis : ea translatione proposita respondisse Græcos : « Nos vellemus Ferrariâ non excedere, quandoquidem in ea statutum est, non alibi synodum celebrari : » dixisse imperatorem Græcum : « Lex est apud Latinos, synodum œcumenicam, non ita simpliciter ac fortuito dimitti, infecta re, ac sine definitione synodica præterquam tribus hisce de causis : si pestis grassetur, si fame laboretur, si fiat hostium incursio. Quapropter nos etiam justa de causa synodum transferemus. Est autem causa pestis. » Quo audito « omnes dixerant : Justum est translationem synodi notam fieri. Placuit ergo convenire generalem synodum ; atque ita indicta est translatio. » Decretum translationis habetur in conciliorum voluminibus, sacro approbante concilio. Quo quidem decreto duo asseruntur à Græcis : primum, non nisi necessariis causis concilium dimitti, antequam definita sint propter quæ est congregatum ; alterum, ne id quidem fieri, nisi assentientibus Patribus.
Neque aliter gestum in Tridentina synodo Allatum Pauli III decretum, de concilio Bononiam transferendo, propter grassantes morbos : sessione viii, quæsitum à Patribus, num placeret ea causa « decernere ac declarare concilium esse transferendum, et ex nunc transferri, donec sanctissimo Domino nostro et sacro concilio expedire videbitur, ut ad hunc seu alium locum, ipsum concilium reduci possit ac debeat : responderunt : Placet. » En ad translationem cum pontificia conjuncta sacrosancti concilii auctoritas, neque aliter : atque ad ipsam synodum Tridentinam, Deo ita providente, hæc sententia transmittitur.
Huic translationi, cum Carolus V Augustus ejusque regnorum episcopi intercederent, Galli quidem consensere ; extatque mandatum Henrici II, ut suo et Ecclesiæ Gallicanæ nomine, translatio approbetur ; sed cum ea clausula : « Quod dictum concilium, Patrum ibidem agentium consensu atque auctoritate, Bononiam translatum sit. »
Mortuo Paulo III, ex Julii III successoris Bulla, concilium Tridenti resumptum, ita decernente atque assentiente concilio, sessione xi, anno 1551, Kalendis Maii.
Suspensa synodus per biennium sessione xvi, 28 Aprilis 1552, at ipsa synodo decernente. Resumpta synodus sub Pio IV, sessione xvii, sed iterum ipsius synodi accedente decreto. Denique dissoluta eodem ordine sessione xxv. Quæsitum à Patribus : « Placeatne, ut huic sacræ œcumenicæ synodo finis imponatur ? Responderunt : Placet. »
Cæterum hæc nihil ad nos, qui tantum Constantiensia sessionis v decreta tutanda suscepimus. Ea vero et per se summa auctoritate constare ; et à Marlino V iteratis vicibus approbata esse ; et à synodo Basileensi, dum legitime canonicèque ageret, repetita ; et ab Eugenio IV sæpius, etiam in synodo Florentina, comprobata ; et à Nicolao V pro sanctis atque intemeratis habita fuisse demonstravimus, dum Felicem ac Lausanenses ea decreta laudantes atque repetentes, et quidem quovis tempore, et adversus quemvis Pontificem valitura, audiit, suscepit, amplexus est, edito etiam diplomate.
Quin etiam idem Nicolaus Carolum VII, pace ecclesiastica confecta nobilem, miris in cœlum laudibus efferebat ; cum Carolus interim, totaque Ecclesia Gallicana Pragmaticam-Sanctionem omni ope tuerentur ; in qua, ut vidimus, Basileæ repetiti canones Constantienses sessionum iv et v recipiebantur, laudabantur, et pro certo ac stabili rerum omnium fundamento construebantur.
Calixti vero III, qui Nicolao proximus sedit, tempore, cardinalis Avenionensis, anno 1456 legatus à latere, ad eumdem Carolum et Gallias missus, id etiam scripto confirmavit, nihil se acturum, quod Pragmaticæ-Sanctioni adversaretur ; cujus autographum in regestis regiis habetur : adeo Pragmatica in nostrorum animis hærebat, necdum à Romana Curia vexabatur.
Ex his concludimus motam quidem de translatione quæstionem nondum universim decisam videri ; certe, quod hic agitur, Constantiensia sessionis v toties repetita, toties approbata, certa et indeclinabili auctoritate constare.
Hic qui scire velit, hæ translationes ac dissolutiones conciliorum, quo loco à viris bonis doctisque haberentur, legat Jacobi de Paradiso Carthusiani, doctoris Erfordiensis, Collectum de septem statibus Ecclesiæ in Apocalypsi. Ibi leget, quam necessaria reformatio ; quam neglecta ; quam exosa tunc temporis, præsertim Italis et Curiæ : tum subdit mille artes, quibus concilia dissolvantur : « Quod, inquit, clare probat tragædia nostris temporibus in Basileensi concilio practicata ; et ex hoc ortum est vulnus, nescio quando curabile, contra auctoritatem conciliorum generalium, ut abscedentibus Papa, aut suis præsidentibus à loco concilii, vel differentia exorta inter Patres ejusdem, censeatur concilium dissolutum, resideatque in persona Papæ de plenitudine potestatis auctoritas dissolvendi aut transferendi concilia generalia, prout Eugenius olim Papa, anno 1437, fecisse comprobatur. Hoc venenum per eum effusum est in Ecclesiam per adversarios conciliorum : ad quod refugium habebunt, ut subterfugere valeant correctionem et reformationem ; ita ut etiam modernis temporibus frontose dogmatizare audeant : in quolibet Papa residere plenitudinem potestatis, non solum super quolibet membro singulari Ecclesiæ, sed et super totam Ecclesiam conciliariter congregatam, ad libitum ipsius disponendi, decretandi, dissolvendi, transferendi, corrigendi, auctorizandi ; ut nullus ei audeat dicere : Cur ita facis ? Et sic totaliter nituntur suffocare auctoritatem conciliorum, contra decretationem ab omnibus acceptam in Constantiensi et Basileensi generalibus conciliis publice promulgatam, et contra Pragmaticam-Sanctionem super hoc editam, atque factam. Decreta memorat in sessione v Constantiensi edita ac Basileæ repetita, et ab omnibus accepta. Hæc igitur ad avaritiam ac pessimam adulationem refert, concluditque ita : « Quod Ecclesia universali conciliariter congregata Papam inferiorem esse non dubitemus ; et quod auctoritas Ecclesiæ integre servanda est super omnem, quacumque praefulgeat dignitate, etiam papali, in his quæ ad fidem et ad schismatis extirpationem, et ad generalem Ecclesiæ reformationem in capite et in membris. Secundo : concilium punire potest et debet quemlibet, etiam Papam, qui contumaciter statutis ejus obedire contempserit. Ex præmissis infertur. Si universalis Ecclesia, tam in capite quam in membris debet reformari, oportet hoc fieri per totam Ecclesiam conciliariter congregatam, à capite incipiendo ; neque enim Spiritus mendax fuisse credendus est in ore omnium illorum virorum celeberrimorum in Constantiensi synodo congregatorum, qui hoc sanxerunt per decretum Frequens , licet quidam ex Italica natione, de collateralibus Papæ, moleste illud tulerunt ; postea tamen omnes consenserunt de superioritate concilii generalis super Papam, licet inimicus homo iterum superseminavit zizania. »
Hæc viri boni ac fortes, adhuc subjectam oculis memorabant, de conciliari auctoritate in Constantiensi concilio consensionem omnium ; affirmabant superseminata paulo post zizania, atque iis reformationem impeditam deplorabant ; ad eam incipiendam atque promovendam, ad Constantiensia decreta, tanquam ad arcem, confugiebant. Hæc nos cum iis dolentes ingemiscentesque referimus ; Deumque precamur, ne foedos iterum atque Ecclesiam vastaturos reformatores immittat, et Ecclesiæ vulnera ab alto respiciat.
Chapter 211 of 396