Caput XXIII. Post abolitam Pragmaticam-Sanctionem, eadem doctrina apud nostros
Post abolitam Pragmaticam-Sanctionem, eadem doctrina apud nostros.
Pragmatica-Sanctione, sub Leone X, Regis consensu antiquata, hujus Sanctionis sublatam disciplinam, in doctrina nihil esse immutatum vidimus.
Anno 1524, 30 Novembris, Frater Ludovicus Combont, præsentatus Fratrum Prædicatorum, hæc asserebat in actu, qui Aulica dicitur : « Licet episcopus, qualis inter Apostolos solus Petrus à Christo immediate fuit consecratus, curatus vero jure positivo institutus, quoniam nec episcopus quispiam, Petro dempto, immediate est à Christo institutus, » etc. Adscriptum i » regestis Facultatis : « Quæ assertio Magistris nostris præsentibus displicuit, quia falsa : » jussumque à sacra Facultate est, « ut Ludovicus Combont in Sorbonicâ oppositam conclusionem teneret, hoc adjecto, quod oppositum non est probabile. »
Quo sensu Facultas, ut episcopos, ita etiam curatos, à Christo esse velit, alibi exponemus : hic quidem, quæ sunt hujus loci, exsequimur.
Per ea tempora jam Lutherus exsurrexerat in Sedem apostolicam, cujus cohibendus furor, sacerque ille primatus à Christo institutus asserendus fuit. Id sacra Facultas ex prisca doctrina et Constantiensibus placitis egregie præstitit. Itaque cum à Francisco I Philippus Melanchthon, atque alii Germanici theologi acciti essent, qui de rebus theologicis cum nostris theologis tractarent ; sacra Facultas hæc regem commonuit : « Interrogandos esse eos primum, an confiteri velint Ecclesiam militantem divino jure fundatam, indeviabilem esse in fide ac bonis moribus ; cujus Ecclesiæ, sub Christo Petrus Caput esset ejusque successores. Item : an velint eidem Ecclesiæ parere, ejusque doctrinæ et determinationi assentiri, ut veri Ecclesiæ filii eique subditi. Item : utrum admittant determinationes et decreta conciliorum generalium Ecclesiæ. Item : an fidem adhibeant canonibus ac decretis Romanorum Pontificum ab Ecclesia receptis et approbatis. » Hic anonymus aliique respondent attributam sane Ecclesiæ et conciliis illam indeviabilem potestatem, non autem Papæ negatam. Qua cavillatione nihil est vanius. Quid enim erat nisi negare, eam non attribuere, cum id ageretur ut Papæ quæ sua sunt assignarent ? Neque enim immemores hujus privilegii hoc faciunt ; quippe cum illud ipsum Ecclesiæ concilioque tribuant ; sed plane memores Ecclesiæ tantum, eamque repræsentanti concilio esse tribuendum, Ecclesiæ conciliisque absolutam obedientiam decernebant : Papæ ita tantum, si ejus decreta ab Ecclesia recepta et approbata essent, et ubique obtinerent ; quo sane supremam ecclesiasticæ potestatis arcem in ipsa Ecclesia catholica ejusque generalibus conciliis collocabant, anno 1535, Septembris 15.
His consentanea Facultas protulit, cum eodem anno conscripsit illos adversus Lutherum articulos, quos alibi retulimus. His Ecclesiæ et conciliorum generalium potestatem præ pontificia aperte commendabant : in horum decreta et fidem nihil errati irrepere posse fatebantur : ad ea referebant determinationem eam, qua nulla certior esse posset ; Pontifici tantum obedientiam deberi docebant ; non tamen ut ei, qui errare non posset ; ex quo consequitur illa erga omnem legitimam potestatem solemnis exceptio, quam vidimus, ut ei pareatur, si nihil divino juri adversum imperet.
Hi articuli, anno 1535 à Facultate conscripti, atque anno deinde 1543 toto regno vulgati ac recepti, quid omnis Gallicana teneret ecclesia satis docent ; neque desunt per idem tempus egregia testimonia, quibus mentem suam antiquæ doctrinæ hærentem comprobavit.
Nempe habita est Lutetiæ, anno 1528, ab Antonio cardinale Pratensi, archiepiscopo Senonensi, celeberrima ac sanctissima synodus provinciæ Senonensis, quibus et Lutheri errores damnarentur, et sancta ecclesiasticæ disciplinæ reformatio fieret.
Annotata sunt Lutheri dogmata ; in his illud : « Primatus Summi Pontificis non est à Christo. » Hæc ergo synodus ad ea confutanda tribus nititur : « Quod Ecclesia universalis errare non possit, utpote quæ regatur Spiritu veritatis secum manente in æternum, et cum qua Christus maneat usque ad consummationem sæculi. » Hoc primum omnium ac validissimum fundamentum, quod luculentius exponitur decreto primo de fide, his verbis : « Una igitur sancta et infallibilis Ecclesia, quæ nec à charitate decidere potest, nec ab orthodoxa fide deviare, cujus auctoritatem qui in fide et moribus secutus non fuerit, quasi Deum abnegaverit, cui gloria in Ecclesia et Christo Jesu in omnes generationes , infideli deterior habeatur. »
Alterum secundo decreto explicatur ; quod Ecclesia non sit invisibilis, « Quisquis igitur, inquit, tergiversandi studio invisibilem et incertis sedibus errantem dixerit Ecclesiam, non haeresim tantum dixisse, sed omnium hæresum puteum fodisse judicetur.
Tertium, decreto tertio de auctoritate sacrorum conciliorum constituunt his verbis : « Proinde, cum certa sit et infallibilis Ecclesiæ regula, nec aliquando invisibilitatis prætextu tandem eludi queat ; ea profecto sacris generalibus conciliis auctoritas derogari non potest, quæ proxime universalem repræsentant Ecclesiam. »
His igitur tribus fundamentis ponunt hæc consentanea, ut librorum canonicorum auctoritas, veraque interpretatio ab Ecclesia repetatur, valeantque traditiones etiam non scriptæ, quæ à primis Ecclesiarum principiis ad nos propagatae fuerint ; ex quibus deinde peculiaria Lutheri dogmata condemnentur.
Sic ergo nostri, cum Ecclesiæ auctoritatem exponerent, de pontificia infallibilitate aut superioritate nequidem cogitabant ; de qua conticescere in eo exponendæ ecclesiasticæ auctoritatis articulo, nihil est aliud, quam eam à certis probatisque arcere dogmatibus.
Itaque, anno 1562 et 1563, ex ea doctrina in concilio Tridentino ambiguam formulam respuebant ; Constantiensia iisque conjuncta Basileensia decreta laudabant ; ex eorum auctoritate conciliarem potestatem unanimi consensu potiorem profitebantur ; id toto orbe testatum ad Summum Pontificem perferendum curabant, seque ei approbabant : quæ omnia alibi relata, hic memorata tantum et designata volumus.
Chapter 219 of 396