Caput II. Ex antedictis Comtantiensia dogmata confirmantur
Ex antedictis Comtantiensia dogmata confirmantur.
Nunc ex his quæ relata sunt, pro decretis Constantiensibus argumenta ducimus invicti roboris.
Primum. Eugenius noverat e sessionibus ii, iii, xii, Basileensibus, ante et post dissolutionem, Constantiensia decreta sessionis v repetita et constabilita esse, ut quæ vera certaque concilii œcumenici ubique approbati decreta essent : atqui concilio Basileensi ita prædicanti ac decernenti adhæret, et legitime continuatum esse confirmat : ergo Constantiensia decreta valere intellexit, valere voluit, nedum suspecta, aut infirma, aut revocanda putaret.
. Quod si cum Turrecrematà negaveris nota Eugenio fuisse, quæ publica essent ac publice promulgata, sic agimus : Decreta Constantiensia sessionis v, decretis Basileensibus adversus Eugenium editis, ac decreto Sancta catholica, sessionis xii Basileensis, inserta erant ad verbum ; atqui decreta illa Basileensia Eugenio nota erant. Certe enim noverat, quæ judicatorio edicto damnaverat ; damnaverat autem, ut vidimus, Bulla Inscrutabilis et Bulla In arcano, quæcumque Basileæ post dissolutionem gesta essent ; et quidem speciatim ea, quæ statuta de se et contra se essent , atque expressissimè decretum Basileense Sancta catholica, quo nullum erat ad inculcanda, repetenda, exequenda decreta Constantiensia validius. Igitur ea Basileæ approbata esse noverat, eorumque approbationem ipse ex certa scientia approbabat.
Confirmatur : Bulla Inscrutabilis decreta Basileensia ita damnaverat, ut « quæ non ad reformationem, sed ad deformationem ; non ad unitatem, sed ad scissuram Ecclesiæ ; non ad hæreses tollendas, sed ad nutriendas spectare videantur ; » ergo Eugenio bene nota decreta, quibus tam perspicuas notas inureret ; ac proinde sunt sancta ac censuris libera, cum inustas à se notas ipse absterserit.
Quod si ea quoque, quæ ex Constantiensibus decretis contra ipsum gesta essent, ab omni schismatis et hæreseos suspicione liberavit, et valere judicavit ; quanto magis decreta Constantiensia, quæ fundamenti loco ab ipsis Basileensibus posita, et decretis inserta esse vidimus ?
Secundum Argumentum. Quæcumque à se in solvendo concilio contra ipsius decreta concilii gesta essent, ea Eugenius non modo revocavit, verum etiam nulla fuisse declaravit ; et concilii Acta, se quoque contradicente gesta, valuisse sanxit. Præterea quæstionem hanc, an adversus Pontificem ab ipsa synodo decreta citatio, et Pontificis defensio legitima fuerit, judicio synodi permittit ejusque decreto se stare declarat. Ergo iterum atque iterum Constantiensia decreta et conciliorum supremam potestatem, etiam in objurgando et citando, et sub pœnis judicando Summo Pontifice non modo approbando, sed etiam exequendo et obediendo firmat.
Tertium Argumentum. Decreta Constantiensia usque adeo ab omnibus firma habebantur, ut nec dissidii tempore, aut ipse Eugenius, aut ejus nomine quisquam improbare sit ausus.
Non ipse, qui Bulla Inscrutabilis ea tantum Basileensia irri-tasset, quæ post dissolutionem facta essent : non ergo quæ ante dissolutionem sessione ii, ubi Constantiensia decreta repetita fuere : ergo, ipso quoque annuente, valebant.
Non ejus fautores, vel obsequentissimi in Bulla Deus novit , ubi hæc verba legimus : « Si Papa, vel legatus ejusdem nollet disponere aliqua, et contra concilium affectaret, Papæ sententia, vel ejus legati personam Summi Pontificis repræsentantis, non concilii voluntas sequenda foret, cum super omnia concilia habet potestatem Papa ; nisi forte quæ statuenda forent catholicam fidem respicerent, vel, si non fierent, statum universalis Ecclesiæ principaliter perturbarent ; quia tunc concilii sententia esset potius attendenda. » Igitur qui Pontifici impensissime favebant, in Ecclesiæ generalibus, ipsiusque adeo fidei negotiis, concilii potestatem præstare fatebantur : ergo Constantiensia decreta quæ id statuerunt, probata omnibus, neque in maximis etiam controversiis, controversa unquam fuere.
Quartum Argumentum. Es is quoque certum, Constantiensia decreta, non ad schismatis aut ad dubii Pontificis tempus, à quoquam relata, cum sub Eugenio IV indubitato Pontifice valere et observanda esse, Basileenses Patres et Eugenius IV voluerint et intellexerint.
Quintum et ultimum Argumentum. Cum Eugenius IV, Bullis quoque editis et solemnissimo ritu, in concilio scilicet generali promulgatis, Basileensia insertaque in eis, ac sæpe innovata decreta Constantiensia firmaret, ac supra se concilii generalis potestatem extolleret, vel vera, vel falsa promebat. Si vera, stant plane Constantiensia decreta atque iis certa fides : stant adversus indubitatum Pontificem : stat suprema Basileæ agnita et exercita in indubitatum Pontificem potestas. Sin falsa prompsit Eugenius, jam Pontifex non tantum erraverit, verum etiam errorem decreto firmaverit, eoque decreto, quo nullum ritu solemniori promulgari possit ; quippe quod fuerit in œcumenica synodo promulgatum, ac sententia synodi roboratum. Sic, quidquid dixeris, Parisiensium nostrorum vicit sententia, atque omnino res nostræ utrinque in tuto sunt.
Chapter 198 of 396